Skip to the text

Sectio 6, art. 8: UTRUM H/BC SIT VERA: CHRISTUS,

SECUNDUM QUOD HOMO, EST HYPOSTASIS VEL. PERSONA

Respondetur: Hax; propositio vitanda est, quia favet Nestorianismo, et potest sumi in falso sensu. Si enim homo sumatur omnino reduplicative, ita ut ly secundum reduplicet rationem formalem cur sit persona, tunc liaic propositio est falsa, quia significaretur quod in Ohristo foret persona creata, ut dixerunt Nestoriani.

Attamen hajc propositio accipi posset in bono sensu, si ly homo teneretur pro supposito vel si specificative sumeretur, quia huma nitati competit esse in persona. Unde ha^c propositio est ajquivoca et ut sic vitanda.

Sic terminatur qufestio de modo loquendi de Chnsto.

QU^ESTIO XVII

DE PERTINENTIBUS AD UNITATEM IN CHRISTO IN COMMUNI QUANTUM AD ESSE

Dicitur ad unitatem in communi, non vero ad unitatem in speciali, nam supra q. 9 determinatum est quod in Christo non est una scientia, et infra q. 35, determinabitur quod in eo suut duse nativitates, una «terna, altera temporalis, sed una sola filiatio realis.

Agendo autem de unitate in communi, consideranda est quantum ad esse, quantuin ad velle, et quantum ad operari. Sic videbimus quod in Christo est unum esse, et duae voluntates subordinatae.

De unitate quoad esse sunt duo articuli: 1° Utrum Christus sit unum an duo. 2° Utrum in Christo sit unum esse.

Chapter 59 of 101