Sectio 10, art. 4: QUODNAM EST PROPRIUM SUBJECTUM P^NITENTIAS?
Ut ostendit S. Thomas, art. 4, est voluntas, nam proprius ejus actus est voluntatis propositum emendandi; sed est redundantia in. sensibilitate, qua; quandoque manifestatur lacrimis, minus tamen in iis qui sunt duri sensus, aut temperamenti hilaris.
Quodnam est subjectum remotum pamitentia; ? Est quilibet homo' peccati reus aut saltem peccati capax; nam etiam ille qui non commisit peccatum sed potest committere, potest esse promptus ad dolendum de peccato, casu quo committat illud.
Proinde psenitentia quoad habitum fuit in Adamo innocenti, est in parvulis baptizatis, infunditur simul cum gratia, remanet in beatis, non solum quoad ornatum, sed etiam quoad actum, non quidem doloris, sed displicentia; de peccato et gaudii de satisfactione olim peracta. Ita Billuart. Non fuit vero pamitentia in Christo impeccabili, nec probabilius in Beata Maria Virgine.
Chapter 67 of 84