Skip to the text

Sectio 3, art. 8: UTRUM AQUA DEBEAT

IN MAGNA QUANTITATE APPONI

Bespondetuc in Concilio Florentino, 698: « aqua rnodicissima admisceri debet ». In corpore articuli datur ratio: quia alioquin periculum esset ne vinum corrumperetur, maxime si sit debile. Insuper decet quod Christus caput expressius repraesentetur quam populus; sanguis autem Christi significatur per speciem vini et populus per guttam aquse. Unde si quis putat posuisse aquam nimiam, debet adjungere vinum. .

In corpore hujusce articuli S. Thomas cum Innocentio HI ostendit etiam quod probabilius aqua non vertitur in sanguinem Christi nisi prius conversa sit in vinum, et ideo modicissima apponi debet ut servetur species vini.

Ha?c opinio probabilior probatur, excludendo duas alias.

Quidam dixerunt : aqua adjuncta vino per se manet, vino converso In sanguinem.

Respondetur: in sacramento altaris post consecrationem totum adoratur veneratione latriaa et igitur nihil est in eo nisi corpus et sanguis Christi, non vero aqua remanens.

Alii dixerunt: aqua adjuncta convertitur in aquam, quas de latere Christi fluxit.

Respondetur: si ita esset, aqua seorsum consecraretur a vino. Atqul non est specialis .formula consecratoria pro aqua. Unde probabilius nqua convertitur in vinum et vinum in sanguinem, et sic servatur symbolismus de quo loquitur traditio, scil. aqua significat populum christia- Bun Christo unitum, ita ut populus cum Christo constituat unum solum corpus mysticum.

QUiESTIO LXXV

DE CONVERSIONE PANIS ET VINI. IN CORPUS ET SANGUINEM CHRISTI

Agendo de materia Eucharisto, S. Thomas tractare debet de conversione hujusce materia; in corpus Christi, et in quasstione sequenti de modo prajsentise realis corporis Christi in hoc sacramento.

Quoad ipsam conversionem, seu transsubstantiationem, methodice octo quajruntur, quas reduci possunt ad duas sectiones.

I1 Sectio hujusce q. 75 est de existentia corporis Christi in hoc sacramento, scH. ostenditur in hoc sacramento realiter esse corpus Christi (a. 1).

2" Sectio est de ipsa conversione seu transsubstantiatione panw et vini, sine qua non explicaretur prsesentia realis revelata et definita ab Ecclesia.

Quoad hoc S. Thomas septem ostendit: 1° quod substantia panis non remanet (a. 2); — 2° quod substantia panis non annihilatur (a. 3);

— 3° quod panis potest converti in corpus Christi (a. 4), deinde quod accidentia panis possunt remanere et manent post conversionem (a. 5);

— quod non manet forma substantialis panis quamvis remaneant ejus accidentia, omnes ejus qualitates propri», quia tota substantia panis convertitur (a. 6); — quod hsec conversio fit in instanti (a. 7). Denique (a. 8) S. Thomas examinat modum legitimum loquendi, et prasertim ostendit quod vera est heec propositio: ex pane fit corpus Christi; ad hoc manifestandum profunde comparat transsubstantiationem cum mutatione naturali substantiali, et cum creatione, et in hoc articulo 8 mvenitur synthesis totius quasstionis.

Secundum hane distributionem materia:, ut videbimus, recte tractat S Thomas de his omnibus qua; per se pertinent ad prassentiam realem et ad transsubstantiationem. Recte, inquam, quia semper procedit a cognito ad ignotum, et secundum exigentiam formulse consecrat.onis qua usus est Christus in institutione hujusce sacramenti, scil. ut vera sit ha^c formula, seu ut vere efficiat id quod significat. Est ars maxima m hac distributione materis; hoc magis appareret, si compararetur cum divisione prius proposita a theologis, aut etiam postea.

Quidam commentatores ante explicationem horum articulorum m memoriam revocant plura philosophica prsenotamina ad substantiam et ad accidentia pertinentia. Sed hoc facit ipse S. Thomas in suis articuhs, et igitur sufficit eos explicare et bene intelligere.

Secundum Scripturam

Chapter 15 of 84