Sectio 5, art. 1: UTHUM TOTUS CHRISTUS SIT SUB HOC SACRAMENTO
Staius qucestionis: Notandum est quod S. Thomas nunquam dicit snb pane qui non amplius existit, sed sub specie panis, aut utitur expressione « sub hoc sacramento », nam, ut supra dictum est, sacramentum in communi est signura sensibile externum, sic est in genere signi, quamvis non sit solum significatio quse sola mente concipitur; signum praesertim sensibile differt a significatione ejus, ut materiale a formali \ Et diximus etiam supra (q. 73, a. 6) quod sacramentum Eucharistiae constituitur per species consecratas ut continentes corpus et sanguinem Christi.
Quseritur an totus Christus sit prassens sub hoc toto sacramento; et totus Christus significat totam personam Verbi incarnati, totam ejus i Sic signum, sicut sacramentum, est concretum accidentale, supponens pro substrato materiali, quod est ens reale. Falsum est dicere signum est signillcatio, qusa tamen signiflcatio est relatio signi ad significatum ; et si agitur de slgno non naturali sed ad placltum est relatlo rationis hujusce signi ad slgnlflcatum <cf. Billuart, De Sacram. in communi, dlss. I, a. 1).
Dk modo pr^senti* Christi humanitatem, corpus et animam, et quidquid pertinet ad veritatem ejus liumanitatis, ut quantitas ejus, neenon agitur de prsesentia ejus divinitatis.
Initio articuli, S. Thomas enuntiat tres dif ficultates : 1° Cum Christus sit ibi prsesens ratione conversionis quse terminatur ad corpus suum et non ad ejus animam et divinitatem. videtur quod solum corpus Christi sit prsesens.
2" Imo ipse Christus videtur dicere quod est prsesens solum secundum suam carnem et suum sanguinem : « caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus ».
3" Imo corpus majoris quantitatis, ut corpus Christi, non potest contineri sub parva particula speciei panis. Unde quantitas dimensiva corporis Christi non est realiter prsesens in Eucharistia.
Responsio tamen est affirmativa et est de fide: « Omnino necesse est, inquit S. Thomas, confiteri secundum fidem catholicam quod totus Christus sit in hoc sacramento ».
Apud Joannem (VI, 58), Christus dicit: « Qui manducat me et ipse vivet propter me », me designat totum Christum. Hoc constat etiam ex definitionibus plurium Conciliorum Constantiensis, Florentini et prsesertim Concilii Tridentini (885): « Si quis negaverit, in venerabili sacramento Eucharistise sub unaquaque specie et sub singulis cujusque speciei partibus separationc facta totum Christum contineri, an. sit ». Et in capite correlativo Concilii (n. 876) dicitur « corpus quidem esse sub specie panis et sanguinem sub vini specie ex vi verborum, ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub specie panis, animam sub utraque vi naturalis illius connexionis et concomitantixB, qua partes Christi Domini, qui jam " ex mortuis resurrexit non amplius moriturus " (Rom. VI, 9) inter se copulantur, divinitatem porro (esse prsesentem) propter admirabilem illam ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem ».
Hsec doctrina fidei sic explicatur in corpore articuli:
Aliquid Christi est in hoc sacramento, aut vi verborum, aut ex reali concomitantia. Vi verborum conseerationis prout efficiunt id quod significant, solus terminus transsubstantiationis, scil. solum corpus Christi est sub specie panis, et solus ejus sanguis sub specie vini. Sed cx reali concomitantia, in hoc sacramento sunt etiam ea qwz realiter conjunguntur cum termino transsubstantiationis.
Haec ultima assertio sic probatur: « Si aliqua duo sunt realiter '•■tjuncta, ubicumque est unum realiter, oportet et aliud esse ».
Hoc indiget explicatione, quia Lutherus et ubiquitarii hoc male ititellexerunt dicentes: ubicumque est Verbum, ut Deus, oportet esse aorpus Christi, scil. ubique. Hoc dicebant quia nolebant admittere transnubstantiationem, et tamen volebant quamdam prsesentiam realem corporia Christi explicare per communicationem idiomatum seu proprie-
!>K IMt,-K:-.KNTIA ItKALl tatum naturae divinae et naturae humanae. Sic dicebant: Christus est ubique ut Deus, ergo pariter ut homo. Sed hoc nimis probabat, quia hoc probaret praesentiam realem corporis Christi, non solum in Eucharistia, sed ubique, in toto universo.
Quomodo igitur intelligenda est regula formulata a S. Thoma in fine corporis articuli : « Si aliqua duo sunt realiter conjuncta, ubicumque est unum realiter, oportet et aliud esse » ?
Haec propositio, ut possit dici « et e converso », ut volunt ubiquitarii, intelligenda esset de conjunctis adaequate cum mutua ad invicem dependentia. Si autem, ut in praesenti, duo sint ea ratione conjuncta ut unum excedatur ab altero et ab ipso dependeat, sed non e converso, ubi est Ulud quod exceditur et pendet ab altero, ibi est istud alterum, sed non e converso. Sic ubi est caput corporis nostri, ibi est anima, at anima potest esse ubi non est caput nostrum, sic anima est tota in toto nostro corpore et tota in qualibet parte. Ratio est quia caput ab anima exceditur, non anima a capite. Et similiter in praesenti: ubi est corpus Christi, ibi est persona Christi et ejus divinitas, non autem ubicumque est persona Verbi ejusque divinitas oportet esse corpus Christi.
Ad l"ra lex realis concomitanti<e bene explicatur: est duplex realis coneomitantia,' una naturalis, ratione unionis naturalis animae et corporis, alia supernaturalis, ratione unionis hypostatica» Verbi cum humanitate. ,
Ut docent omnes theologi post Damascenum: Verbum corpus assumptum nunquam deposuit (cf. in, q. 50, a. 2, 3, 4), proinde ubicumque est corpus Christi, necesse est esse ejus divinitatem (sed non e converso). Si visio beatifica est de se inamissibilis, a fortiori unio hypostatica indestructibilis est. cum omnis gloria electorum subordinetur gloriae Christi. Unde Concilium Ephesinum citatum hic a S. Thoma, dicit quod in Eucharistia sumimus carnem Verbi incarnati. Sic Verbum et ejus divinitas sunt praesentia per supernaturalem concomitantiam.
Ex alia parte anima Christi gloriosi naturaliter unitur cum ejus corpore, et sic etiam praesens est.
Dubiun: Si consecratio facta fuisset in triduo mortis quid effecissetf
Respondetur: Anvma non fuisset realiter prcesens, sed Verbum et dwinitas, quia, ut ostenditur m*, q. 50, a. 2, caro Christi, quamvis ab ejus anima separata, remansit unita cum Verbo. Nam « quod per gratiam Dei conceditur, nunquam absque culpa revocatur. Multo autem major est gratia unionis hypostaticae quam gratia adoptionis quae ordinatur solum ad unionem affectivam. Et tamen videmus quod gratia adoptionis nunquam perditur sine culpa. Cum igitur in Christo nullum fuerit peccatum, impossibile fuit, quod solveretur unio divlnitatis a
De modo pr^senti* Christi 133 carne ipsius... ut Damascenus dicit in 1. ILI de fide orth. c. 27 ». Imo cadaver Christi adhuc existebat per ipsum esse Verbi, prout est unum esse in Christo (III1, q. 17, a. 2). Unde etiam in triduo mortis verificata fuissent verba consecrationis, scil.: « Hoc est corpus meum », quia cadaver Christi erat corpus ejus cadavericum (cf. Gonet). Vi verborum, transsubstantiatio terminatur ad corpus Christi, non ad animam ejus, nisi in quantum anima dat corpori esse corporeum; et verificarentur hffic consecrationis verba, etiam si corpus, ut in triduo mortis, non esset amplius vivum.
Imo si facta fuisset consecratio in triduo mortis, t.unc sub specie panis fuisset corpus sine sanguine, sicut sine anima, et sub specie vini fuisset sanguis sine corpore et sine anima, quia tunc corpus Christi physice separabatur a sanguine sparso. Post resurrectionem vero rursus unita sunt corpus et sanguis sicut corpus et anima. Cf. HP q. 50, a. 4: Utrum Christus in triduo mortis fuerit homo. Respondetur: Non, quia vere mortuus est. — a. 5 : Utrum corpus ejus f uerit idem numero mortuum et vivum. Respondetur: afiirmative, « quia corpus Christi vivum et mortuum fuit supposito idem, quia non habuit aliam hypostasim vivum et mortuum, praeter hypostasim Verbi... Sed non fuit totaliter idem, quia in hoe triduo non erat amplius vivum, et vita est aliquid de essentia corporis viventis ». /
Ad 3um: Dimen&iones corporis Christi non ex vi sacramenti sunt sub hoc sacramento, sed concomitanter tantum, quia dimensiones panis non conversae sunt in dimensiones corporis Christi. Proinde corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantue, non per modum quantitatis. Sic potest esse etiam totum sub parva particula hostia? consecrata?, sicut tota substantia panis prius erat sub ea (cf. art. 3).
Chapter 21 of 84