Sectio 5, art. 2: UTBUM TOTUS CHRISTUS CONTINEATUB
SUB UTBAQUE SPECIE HUJUS SACBAMENTI
Status qucBstionis: Difficultates propositae initio articuli rursus postea formulata? sunt ab his qui postulaverunt pro fidelibus, ut quid necessarium, communionem sub utraque specie: 1° Si totus Christus jam continetur sub specie panis, videtur quod secunda consecratio sit superflua.
2° Ita est praesertim si sanguis, ut est pars corporis, jam debet esse praesens sub specie panis sicut aliae partes corporis.
3" Si corpus Christi jam est praesens in Eucharistia post primam c.onsecrationem, quare de novo incipiat esse praesens per secundam. Videtur quod Eucharistia non esset saeramentum numerice idem.
Responsio tamen est affirmativa et est de fide: cf. Concilium Tridentinum (Denz. 936): « Si quis negaverit totum et integrum Christum, omnium gratiarum fontem et auctorem, sub una panis specie sumi,
Dk pk.kskntia kkai.i quia, ut quidam falso asserunt, non secundum ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur: ar.. sit ». Sic, ut dicitur n. 932: « nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt ».
In corpore articuli datur ratio qute eadem est ac in articulo prsecedenti, scil. : Vi verborum sub specie panis est solum corpus Christi, sed ex reali concomitantia est sanguis prout post resurrectionem rursus unitur cum corpore. Et sub specie vini e converso. Sed si hoc sacramentum celebratum fuisset in triduo mortis, sub specie panis fuisset corpus sine sanguine, et sub specie vini sanguis sparsus sine corpore.
Ad lum: Secunda consecratio non est superflua, 1" quia « hoc valet ad reprassentandam passionem Christi, in qua seorsum fuit sanguis a corpore separatus; unde et in forma consecrationis sanguinis fit mentio de ejus effusione ».
Hsec ratio est principalis, scil. duplex consecratio requiritur ad Eucharistiam ut est sacrificium a Christo institutum, ut scil. sit immolatio sacramentalis vel incruenta, qua; repreesentat cruentam Calvarii immolationem, ut dicit Concilium Tridentinum (Denz. 940). Videbimus infra quod sacrificium Missse est verum sacrificium, quamvis in eo immolatio sit solum sacramentalis. Ratio est quia in sacrificio in genere, dum sacrificium internum est in genere actionis moralis, sacrificium externum seu id quod fit circa realem victimam oblatam, est in gencre signi, scil. ut signum oblationis interna, ut signum etiam agnitionis supremi dominii Dei in omnes res etiam externas, ut signum reparationis debita; pro peccato. Sic in sacrificio Missa; sanguis Christi effunditur, non realiter et physice, sed sacramentaliter seu mystice. Attamen hsec immolatio sacramentalis ipsius Christi Salvatoris in ratione signi multo magis exprimit oblationem reparatricem internam et supremum dominium Dei, domini vita; et mortis, quam cruenta immolatio omnium victimarum Veteris Testamenti.
S. Thomas ad lum addit secundam rationem, quare non superfiua est secunda consecratio: quia duplex symbolismus cibi et potus melius exprimit effectus Eucharistise, etiam ut est sacramentum.
Addit etiam tertiam rationem qua; est minoris momenti, data est a Pseudo Ambrosio: corpus Christi exhiberetur pro salute corporis, et sanguis pro salute animse. Hasc ratio supponit quod anima nostra est prajsertim in sanguine, prout separatur a corpore dum effunditur totus sanguis noster. HaBC tertia ratio est solum quajdam appropriatio, quia manifestum est quod corpus Christi, sicut sanguis ejus, salvat non solum corpus nostrum sed etiam animam nostram. Quodammodo salus anima; appropriata est sanguini Christi, sicut omnipotentia Patri, sapientia Filio, amor Spiritui Sancto. Sed appropriatio in Trinitate majus fundamentum habet quam ea de qua nunc est sermo.
Ad 3um: Quamvis corpus Christi bis incipial esse prsesens in Eucharistia, scil. post utramque consecrationem, tamen non nisi semel pras-
De modo pr^senti^: Christi sens est vi verborum, scil. Eucharistia in genere signi remanet sacramentum numerice unum.
Cf. infra de sacrificio Missae (q. 83, a. 1) et de Communione sub una specie (q. 80, a. 12).
Chapter 22 of 84