Sectio 5, art. 5: UTRUM CORPUS CHRISTI SIT IN HOC SACRAMENTO
SICUT IN LOCO
Status quajstionis: In hoc articulo et in sequentibus hujusce qusestionis enuntiantur corollaria prsecedentis conclusionis.
In hoc titulo S. Thomas sumit esse in loco rigorose, scil. circumscriptive. Et videtur, ut dicitur in difficultatibus initio formulatis, quod ita sit: 1" quia corpus Christi ita continetur superficie hostise consecratse, quod non excedit, nec exceditur; 2° quia locus specierum ubi non est amplius substantia panis non potest esse vacuus; 3° quia ipsa quantitas corporis Christi prsesens est.
Dk modo prassentije Christi
Responsio tamen est: Corpus Christi non sicut in loco est vn hu» sacramento.
1° Probatur ex communibus in argumento « sed contra », sic : oportet locum et locatum esse sequalia. Atqui hostia consecrata est multo minor quam corpus Christi in ea prsesens. Ergo non sicut in loco in ea est.
2° Probatur ex propriis, assignando scil. rationem propriam, sic.
— Illud solum quod est alicubi secundum modum quantitatis est ibi sicut in loco.
— Atqui corpus Christi est in Eucharistia non secundum modum quantitatis, sed secundum modum substantise.
— Ergo corpus Christi est in Eucharistia, non sicut in loco. Major clara est. Minor sequitur ex prsedictis, quia corpus Christi est prsesens ratione transsubstantiationis ; ante consecrationem autem substantia panis non sicut in loco erat sub speciebus panis, scil. non circumscriptive, sed tamen erat ibi definitive, scil. et non alibi.
Corpus autem Christi est ibi realiter, sed nequidem definitive, quia simul est alibi, scil. in cselo, ubi est localiter. Et non potest esse simul localiter in duobus locis distantibus, sic enim, ut supra dictum est, esset divisum et distans a seipso. Cf. ad lu,n.
In fine corporis articuli S. Thomas notat quod substantia corporis Christi non est subjectum dimensionum panis, sicut erat substantia panis, quse ratione suarum dimensionum (non ratione sui) erat ibi localiter.
Notat etiam quod « dimensiones proprise corporis Christi comparantur ad locum hostise mediante substantia. quod est contra rationem corporis locati ».
Ad 2um: Locus Eucharistise est ne igitur vacuus? Respondetur: < Non est vacuus, sed non repletus est substantia corporis Christi.-quse non est ibi localiter : repletus est speciebus, scil. quantitate panis et vini, <|use miraculose subsistit sine subjecto. Hoc eo verius est quod ante con- ••«crationem substantia panis non erat ibi localiter ratione sui, sic non replebat locum, nec reliquit illum vacuum.
Ad 3um: Respondetur huic difficultati : esse in loco est accidens reale corporis Christi, ergo deberet esse concomitanter prsesens.
Respondetur: Esse in loco est accidens reale, non intrinsecum, sed per comparationem ad extrinsecum continens, et non per comparationem ad ipsam substantiam corporis Christi, qua; sola ratione sui est in Eucharistia.
Corollarlum: Non attribuenda sunt corpori Christi in Eucharistia prsesenti adjectiva quse supponunt quantitatem localiter extensam, v. g. osse magnum, parvum, stans, sedens etc. Hsec dicuntur relative ad alia I lOrpora. Unde S. Thomas dicit in Officio SS. Sacramenti: « Fracto
Dk pr*skntia rkali demum sacramento... signi tantum fit fractura, qua nec status nec statura signati minuitur ». Cartesiani dixerunt contrarium in eorum theoria imaginativa condensationis corporis Christi et compenetrationis atomorum.
Profunde S. Thomas dicit: signi tantum fit fractura, non signati, quia contactus quantitativus est conditio naturalis necessaria talis actionis transitivae alicujus corporis in alterum. Manus autem sacerdotis, dum frangunt hostiam, non habent contactum quantitativum cum corpore Christi. Item corpus Christi ut praesens in Eucharistia, non videt sensitive adoratores ad eum venientes, sed in caelo anima Christi eos intellectualiter videt in Verbo, et hic actus visionis intellectualis horum adoratorum est in Christo praesente in Eucharistia.
Oculus Christi in Eucharistia non est localiter extensus, nec ideo accipit influxum corporum externorum. Ad hoc requireretur novum miraculum non supponendum quia non significatur a verbis consecrationis l.
Denique non debemus loqui saltem in sensu proprio de bilocatione aut de multilocatione corporis Christi. Bilocatio proprie dicta ut supra dictum est, secundum S. Thomam, est impossibilis, 1° quia corpus esset distans a seipso, non esset amplius individuum indivisum in se, et 2" tota ejus quantitas quae circumscriptive esset in duobus locis distantibus simul circumscriberetur et non circumscriberetur ab aliquo loeo. Hoc implicat contradictionem. Miraculum nequit esse absurdum, potest esse praeter leges physicas, hypothetice necessarias, sed non praeter metaphysicum principium contradictionis, jam esset contra illud.
Unde casus bilocationis de quibus est sermo in vita quorumdam sanctorum recte explicantur per apparitionem quamdam eorum in uno loco, dum erant realiter praesentes in alio.
Aht. VI.— UTRUM COBPUS CHRISTI SIT MOBILITEB IN HOC SACBAMENTO
Post explicationem praecedentium articulorum, non immorandum est in isto.
Respondetur: Per se loquendo corpus Christi non mobiliter est in hoc sacramento, bene tamen per accidens, ut dicitur ad lum.
Ratio primi est quia per se moveri localiter jncludit esse in loco, seu locum unum deserere et alium acquirere. Christus autem non sicut in loco est in Eucharistia. Ergo.
De modo pr*senti« Christi
Ratio secundi est quia per accidens moveri localiter, est moveri non ratione sui, sed ad motum alterius, ut anima rationalis ad motum corporis nostri. Sic per accidens movetur corpus Christi dum per se movetur localiter hostia consecrata, v. g. dum elevatur, dum defertur in processionibus et ad infirmos. Et adhuc magis per accidens movetur quam homo sedens in navi durante navigatione, quia corpus Christi caret extensione locali, quam habet navigator qui est in navi ut in loco.
In corpore articuli nec non in responsione ad 2um et 3um, S. Thomas ostendit etiam quod non per se movetur corpus Christi, dum cessat ejus prcesentia per corruptionem specierum. Ratio est quia corpus Christi sic praesens est corpus gloriosum incorruptibile, et cessatio ejus praesentiaa supponit solum mutationem in ipsis speciebus panis et vini, quse corrumpuntur. Eo ipso quod non sunt amplius species panis et vini, desinit eorum relatio ad substantiam corporis Christi, sicut cessasset earum relatio ad substantiam panis, si remansisset haec substantia. Ita aliquo modo quando entia corrumpuntur, Deus non est amplius praesens in eis praesentia immensitatis, absque ulla mutatione in ipso Deo. Unde corpus Christi NON PER SE sed solum per accidens desinit esse sub speciebus, scil. ad desitionem specierum.
Ad 3um S. Thomas dicit « cessantibus speciebus... tollitur habitudo corporis Christi ad eas, per quem modum Deus desinit esse Dominus ereatura? desinentis ». Haec habitudo est relatio non realis, sed rationis corporis Christi ad species, sicut Deus habet relationem non realem, sed rationis ad creaturas quarurn est Dominus. E contrario relatio specierum ad corpus Christi realis est, sicut relatio creaturarum ad Deum.
Objectio: Videtur quod neque per accidens moveatur corpus Christi in Eucharistia, quia nec per accidens frigescit nec calefit ad frigefactionem vel calefactionem specierum.
Respondetur: Disparitas est, quod sit ibi incapax cujuslibet motus alterationis, sive in se, sive ratione alterius; ut autem localiter moveatur per accidens ad motum localem specierum non debet in se mutari vel alterari, quia tunc motus localis per accidens sumitur ab extrinseco. Item anima rationalis quamvis per accidens dicatur moveri localiter, moto corpore suo, non tamen per accidens frigescit, nec calefit.
An r. VII.— UTBUM COBPUS CHBISTI PBOUT EST IN HOC SACBA- MENTO POSSIT VIDEBI AB ALIQUO OCULO SALTEM GLOBIFICATO
Respondetur: A nullo oculo corporali potest videri: 1° quia accidentia corporis Christi, cum sint ibi per respectum ad ejus substantiam et non ln ordine ad locum, non possunt immutare medium, ut ab aliquo oculo corporali videri possint (item ad lum);
Dk i«k«skntia reali
2" quia corpus Christi est ibi per modum substantias, quse ut sic non est visibilis sensibus sed solo intellectui. Sic melius apparet quod substantia est sensibilis solum per accidens, per se est quid intelligibile, ut jam dixerat Aristoteles, selL est ens intelligibile unum et idem sub suis phEenomenis sensibilibus.
lum Dubium: An Christua prceaens in Eucharistia ibi se videat oculo corporali?
Respondetur ad 2"m: Oculus corporalis Christi prout est preesens in Eucharistia seipsum videt in ea, quia non privatur sua activitate quam habet nunc in cselo. Joannes a S. Thoma videtur hoc melius explicare quam Billuart et quidam alii.
Ibidem, S. Thomas addit: « Oculus corporalis Christi non tamen potest videre ipsum modum essendi quo est sub sacramento, quod pertinet ad solum intellectum. Non tamen est simile de alio oculo glorioso, quia etiam ipse oculus Christi est sub hoc sacramento, in quo non conformatur ei alius oculus gloriosus ».
2um Dubium: An corpus Christi prmsens in Eucharistia percipi , ossit ab inteUectu glorificatof
Hespondetur : Corpus Christi percipitur diversimode a diversis in- •ellectibus. Percipitur clare ab intellectu Dei et ab intellectu beatorum.
Ab intellectu hominis viatoris non potest cognosci nisi per fidem, fiicut supernaturalia non sensibilia. Dsemones non possunt illud videre, sed fide acquisita non infusa, quse innititur evidentia miraculorum « credunt et contremiscunt ». Id quod debetur cognitioni naturali Spirituum est universus mundus cum partibus suis inter se connexis, corpus autem Christi in Eucharistia non sic est pars universi, cum aliis naturaliter connexa, de eo verificatur quod dicitur de secretis cordis I", q. 57, a. 4.
Chapter 25 of 84