Skip to the text

Sectio 5, art. 6: UTRUM QUANDO IN HOC SACRAMENTO APPARET

MIRACULOSE CARO VEL PUER, SIT IBI VERE CORPUS CHRISTI

Staiu» quaestionis: Sensus princvpalis est: an facta hujusmodi apparitione. sub speciebus sic immutatis maneat adhuc corpus Christi sacramentaliter prsesens.

Respondetui distinguendo : affirmative, si apparitio sit solum ex parte videntium, subjective; vel etiam si sit externa ex parte specierum consecratarum, dummodo remaneant adhuc dimensiones panis, cum earum densitate, sapore, odore, quamvis fiat quajdam earum immutatio, prasertim quoad colorem. Ratio est quia tamdiu manet corpus Christi sub speciebus, quandiu manent ipsaj species, ita ut adhuc sint species panis.

DE MODO PR-USENTI.E CHRISTI

Si vero taliter immutarentur species, ut sub eis non maneret sub- Hlantia panis si adesset, non maneret etiam corpus Christi sacramentaliter. Sed hoc non debet evenire, quia non apparet ratio propter quam hoc fieret. Talis apparitio est enim ad confirmandam prsesentiam realem qute sic tolleretur.

In explicatione hujusce rationis S. Thomas bene distinguit apparitiones externas, seu visiones corporeas, ab his qua? dicuntur visiones imaginariffi, seu subjectivse, quamvis divinitus aut per angelos productaa. Dicit « quandoque apparitio est ex parte videntium quorum oculi immutantur ac si expresse viderent exterius carnem ; et hoc quidem videtur contingere, quando uni tantum videtur sub specie carnis et pueri, et aliis sicut prius sub specie panis.

Contingit e contrario hujusmodi apparitio non per solam immutationem videntium, sed etiam per vpsam immutationem externarum specterum, et hoc quidem videtur esse quando sub tali specie, v. g. pueri vel carnis, ab omnibus videtur, et non ad horam, sed per longum tempus ita permanet. Legenda est littera.

Secundum hoc criterium videtur quod apparitiones Beatse Marias Virginis in spelunca Lourdes nunc in sanctuario transformata, non fuerunt externa?, quia a sola puella Bernadette Soubirous videbantur et non ab aliis puellis. Absolute loquendo tamen Beata Maria Virgo potuit esse realiter prassens, quamvis invisibilis pro aliis testibus. De hoc Hfficile est judicare l Quidam putaverunt ex hoc articulo, quod secundum S. Thomam possit csse genuina seu proprie dicta sensatio a Deo subjective in nobis producta. sine reali sensato externo. Et sic volunt respondere quibusdam objectionibus Idealistarum modernorum.

Joannes a S. Thoma, Cursus Philosophicus: Logica, q. 23, a. 2 contrarium docet: Revera S. Thomas dicit solum: « Quandoque hoc contingit ex parte videntium, quorum oculi immutantur tali immutatione, AC SI expresse vidercnt exterius carnem, vel sanguinem. vel puerum, nulla tamen immutatione facta ex parte sacramenti ». Non dixit quod in hoc casu est genuina sensatio, neu visio corporalis. Cf. S. Thomam Ia q. 51, a. 2 et ubi de hallucinatione ac de visionibus imaginarlis, cf. Aristoteiem (index, de hallucinatione).

Pro S. Thoma nunquam est genuina sensatio sine reali sensato externo ndstente, quia genuina sensatio est essentialiter relativa ad illud, sicut verbum tnentis ad naturam rei intellectas. quaj in eo repreesentatur; sed verbum mentis nbstrahit ab existentia hujusce naturse intellectse, non vero genuina sensatio ubstrahit ab existentia realis sensati.

Et tenendum est contra idealismum quod non potest esse proprie dicta experlentia sine existentia rei expertae, id est non est experientia externa sine reali nsato externo, et non est experientia interna sine reali sensato interno.

Sed potest esse hallucinatio quse est falsa sensatio orta ex prseteritis sensallonlbus occasione perturbationls seu lsesionis organismi; v. g. post amputallonem pedis aliquis putat adhuc sentire resistentiam terrse. Hallucinatio, ut illclt Aristoteles, se habet ad sensationem, sicut echo ad sonum. Et hallucinatio illffcrt a genuina sensatione prout est sine reali sensato. Pariter potest esse uMo imaginaria (et non corporalis), cum quadam redundantia in sensibus, undo est ac si homo videret, sed non proprie videt visione corporali (cf. I» q. 51. u. 2; IH» q. 57, a. 6, 3»m).

Dl PRAUMTIA RBAU

Alia quaastio secundaria ponitur in hoc articulo, scil. an in apparitionibus externis, caro vel puer quse exterius videntur sint verum corpus Christi in propria specie?

S. Thomas et cum eo communius theologi respondent negative, propter rationes datas in tertia parte corporis articuli: ubi legitur « sed hoc videtur inconveniens, quia corpus Christi non potest in proprw specie videri nisi in uno loco, in quo definitive (seu melius circumscriptive) continentur, scil. in coslo ». Atqui ut supra dictum est, idem corpus non potest esse circumscriptive in duobus locis distantibus, esset divisum a seipso. Bilocatio nec miraculose possibilis est secundum S. Thomam. Nec ulla est necessitas dicendi quod Christus ad tempus deserat calum post suam ascensionem h

Nec tamen est deceptio in his apparitionibus externis, ut ait S. Thomas, in fine corporis articuli, quia « hoc fit in figuram cujusdam veritatis, scil. ad ostendendum per hanc miraculosam apparitionem, quod in sacramento est vere corpus et sanguis Christi ». Sic contingit Bolsena;, in dicecesi Urbevetana, sacerdotem quemdam, post consecrationem de veritate corporis et sanguinis dubitasse; statimque supra hostiam apparuit sa/ngui-s; quo miraculo attonitus, hic sacerdos omnia sua dubia deposuit.

Dubium: Quomodo se gerere debeat sacerdos celebrans cui talis apparitio contingeret?

Ex his qua dicuntur infra q. 83, a. 4 ad 2»m et a. 6 respondendum est quod sacerdos non debet sumere corpus Christi sub specie carnis, nec sanguinem sub specie sanguinis, aut sub aliqua extranea specie a specie panis et vini ; sed reservata specie quce est immutata, debel alteram sumere; nec obstat prseceptum de integrando sacrificio, quia qua; miraculose fiunt, legibus non subduntur. Consultum tamen foret huic sacerdoti iterum corpus et sanguinem Christi consecrare et sumere.

Sic terminatur queestio de modo quo Christus existit in hoc sacramento; scil. in eo est per modum substantise, et non sicut in loco; ita ut Christi corpus et sanguis sint in Eucharistia vi verborum, anima vero ejus et divinitas concomitanter. Imo Pater et Filius concomitantia late dicta, per circumincessionem.

Obseivalio. In his omnibus qufestionibus apparet quomodo S. Thomas egregie servat principium aiconomue, scil. in scientia non sunt mul- l ICxceptlo tamen facta est pro S. Paulo <cf. III" q. 75, a. 6, ad 3"nij.

De modo pr-ksenti*: Christi l.iplicanda principia sine necessitate, sed quantum possibile est debemus omnia facta explicare per pauciora principia, imo ha;c pauciora principia in perfecta scientia subordinantur uni supremo.

Ita in praesenti S. Thomas omnia explicavit per conversionem seu transsubstantiationem proprie dictam, scil. conversivam, substantia; panis in corpus Christi et per principium concomitantias, cujus veritas sequitur rectam notionem conversionis.

Sublata autem conversione, et admissis annihilatione substantia; panis et adductione corporis Christi, seu substitutione ejus substantias ubi prius erat substantia panis, hoc sedificium doctrinale simplicissimum ruit et loco ejus recurrunt plures theologi ad theorias valte complexas, qua; fundamento carere videntur.

QUffiSTTO LXXVH.

DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN HOC SACRAMENTO

Haec quaestio et ultima earum quae pertinent ad materiam hujus sacramenti.

Jamquidem q. 75 a. 5 S. Thomas ostendit quod, facta consecratione, omnia accidentia panis et vini remanent, ut sensu apparet, et ut pluries declaratum est ab Ecclesia. Sic Concilium Tridentinum (Denz. 884 ) dicit « manentibus dumtaxat speciebus panis et vini » et inter propositiones damnatas Joannia Wicleff ea est : « accidentia panis non manent sine subjecto in hoc sacramento » (Denz. 582).

Supra, explicando doctrinam prsedicti articuli 5, q. 75, confutabimus duos modos dicendi Cartesianorum, quorum lu9 erat: cum substantia panis sit ejus extensio, ha?c extensio panis post transsubstantiationem non manet, sed species panis sunt solum subjectivce apparentim; sic externe nihil essent, nec Eucharistia esset signum externum ac proinde sacramentum, prassertim dum clauditur in pyxide et nullo modo videtur.

Nec species ista possent dividi, frangi, distribui, non enim franguntur reprajsentationes subjectivas. Denique nostri sensus deciperentur circa proprium objectum debite propositum, quod negat Ecclesia.

2ua modus Cartesianorum erat quod species panis apparentes sunt accidentia externa corporis Christi prwsentis. Hoc est, ut diximus. inadmissibile, quia sic corpus Christi gloriosum alteraretur, fieret album, rotundum, mutilatum, ipsum frangeretur, et denique esset circumscriptive prasens in locis distantibus, scil. in cselo et in terra, sic esset divisum a seipso, quod repugnat.

Supposito igitur quod remanent accidentia panis et vini, qujeruntur plura de eis, quoad eorum esse, et quoad eorum operari et pati. Sic sunt dure sectiones in hac qusestione:

1" sectio, quoad eorum esse, continet duos priores articulos, utrum remaneant sine subjecto, et utrum quantitas dimensiva sit subjectum aliorum accidentium.

2* sectio, quoad operari et pati, continet alios articulos: utrum possint nutrire, utrum possint corrumpi et ex eis aliquid possit generari. In hoc plura sunt mirabilia, quaj difficile explicantur, et quaj sunt velut consequentia invisibilis miraculi transsubstantiationis. Notandum est quod, si in hoc remanet obscuritas, pro intellectu nostro inflmo, non mirum est, et quod hajc obscuritas non destruit certitudinem de prassentia reali et de transsubstantiatione aliunde fundatam in ipsamet levelatione secundum sensum litteralem Scriptura? et explicatione infallibilis Ecclesiaj. In hoc Sacramento, sicut in diversis mysteriis, satis claritatis est pro his qui credere volunt, et satis obscuritatis pro his qui credere nolunt. Est clarum-obscurum in quo, si negatur id quod elarum est propter id quod obscurum est, loco mysterii ponitur contradictio in ipsis verbis Christi Eucharistiam instituentis.

In hoc sensu dicitur: Mille difficultates vel obscuritates non causant unum dubium saltem deliberatum, si difficultates istae non destruunt motivum formale certitudinis, quod est in prsesenti auctoritas Dei revelantis. Sic etiam in ordine naturali obscuritates circa modum intimum quo producitur sensatio, vel abstractio idearum a sensibilibus, non destruunt certitudinem de existentia corporum externorum et de cognoscibilitate eorum. Et sicut naturaliter certi sumus de existentia corporum externorum, ita de existentia accidentium panis post consecrationem remanentium. Imo de eis est certitudo naturalis per infallibilem Ecclesiaj declarationem confirmata. Hoc firmiter tenendum est contra Cartesianos.

Chapter 26 of 84