Skip to the text

Sectio 5, art. 4: UTRUM TOTA QUANTITAS DIMENSIVA CORPORIS

CHRISTI SIT IN HOC SACRAMENTO

Sta»u« qucEslionis: Videtur quod non: 1" quia tota quantitas corporis Christi nequit esse sub minima particula hostiaj consecrata?;

2° quia remanet in hoc sacramento quantitas dimensiva panis, et duae quantitates dimensiva? non possunt esse simul in eodem loco; identificarentur, non essent amplius dua;;

3" quia quantitas dimensiva corporis Christi est multo major quam extensio hosti», sic magis extenderetur.

Responsio tamen est affirmativa, scil. tota quantitas corporis Chri- 3ti est sub hoc sacramento; primo aspectu hoc videtur incredibile, sed non repugnat si bene intelligitur quod in ea est concomitanter.

1° Probatur ex communibus, in argumento « sed contra » sic: « quantitas dimensiva corporis alicujus non separatur secundum esse a substantia ejus. Sed in hoc sacramento est tota substantia corporis Christi, ut dictum est (scil. aut vi verborum, aut concomitanter). Ergo tota quantitas dimensiva corporis Christi est in hoc sacramento », SCiL est ibi concomitanter.

Hoc argumentum fundatur in principio concomitantiaj jam expresso in articulo 1° et postea admisso a Concilio Tridentino (Denz. 876). Imo ipsum Concilium (Denz. 885) docet « sub singulis cujusque speciei partibus separatione facta totum Chrislum contineri ». Item n. 876. Si autem totus Christus prasens est, ergo etiam ejus quantitas dimensiva K Imo si non esset quantitas corporis Christi, Concilium non diceret quod hic modus prasentia vix exprimi potest. Dicit etiam (n. 874) ut notavimus: « prajsens est (totus Christus) ea existendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi possumus et constantissime credere debemus ».

Hffic ultima formula in memoriam revocat definitionem augustinianam actus fidei, explicatam a S. Thoma n^-n», q. 2, a. 1 : « credere est cum assensione cogitare » et ibidem ad 3um: « intellectus credentis determinatur ad unum. non per rationem (non enim habet intrinsecam l Durandus, Major et Gabriel dixerunt quod quantitas dimensiva corporis Christi non est realiter prsesens in Eucharistia. Contra eos afferri potest nunc textus Concilii Tridentini: « totum Christum contineri ». Insuper isti sub isto aspectu potius tollunt hoc mysterium quam illud explicant.

Dk modo pr.kskntia: Christi

evidentiam rei credita;), sed per voluntatem (,quia bonum est credere Deo revelanti, etiam si revelata maneant valde obscura); ideo assensus hic accipitur pro actu intellectus, secundum quod a voluntate determinatur ad unum ». Fides enim differt a scientia prout est de non viMs, de non scitis, et differt tamen a dubio et ab opinione: prout est firma. Explicatio relativa mysterii non debet ipsum mysterium supprimere et hoc quodammodo facit Durandus dicens: quantitas corporis Christi non est in hoc sacramento.

Pro fidelibus generaliter sufficit id quod de hac re dicitur in Catechismo Concilii Tridentini, ubi est sermo de transsubstantiatione.

2° In corpore articuii S. Thomas in quantum possibile est ex propriis probat quod prasens est in Eucharistia ipsa quantitas dimensiva corporis Christi et in responsionibus ad difficultates ostendit quomodo.

Argumentum eorporis articuli, respondens ad qua;stionem an sit, evolvit id quod jam dictum est in argumento « sed contra ». Ad hoc reducitur :

— Quidquid non realiter separatur a substantia corporis Christi est concomitanter in Eucharistia (a. 1);

— Atqui quantitas dimensiva corporis Christi non realiter separatur ab ejus substantia;

— Ergo est concomitanter in Eucharistia.

Hoc argumentum est firmum, propter principium concomitantia? a Concilio Tridentino admissum pro sanguine sub specie panis, pro corpore Christi sub specie vini, necnon pro anima Christi ejusque divinitate. Unde non potest negari applicatio hujusce prineipii ad quantitatem dimensivam corporis Christi, quas in c»lo non separatur ab ejus substantia. Et, sine ea, non totum corpus Christi prassens esset, contra Concilium; cum quantitate autem pariter prasentia sunt alia accidentia qua; in ea sunt sicut in subjecto immediato, ut color.

Proinde Joannes a S. Thoma (disp. 18, a. 4) dicit contra errorem Durandi et Gabrielis, nunc post Concilium Tridentinum esse erroneum vel temerarium negare prassentiam realem quantitatis dimensiva; corporis Christi in Eucharistia. Ad hoc ostendendum notat Joannes a S. Thoma, quod de fide est sub speciebus eucharisticis esse verum corpus et verus sanguis. Si autem sola substantia (id est materia prima et forma substantialis) corporis ejus esset prassens, tunc corpus Christi non esset prsesens ut corpus, ut corpus organicum, et prassertim ut corpus distinctum a sanguine; insuper unio materias et forma; exigit dispositiones in materia. Deus quidem posset de potentia absoluta separare substantiam corporis Christi a suis accidentibus, sed hoc esset novum miraculum, quod non importat formula consecrationis, imo hoc ei oppo-

Dio PMSBNTZA kkai.i nitur; nam, in hac formula dicitur, non « Ha?c est substantia corporis mei », sed « hoc est corpus meum »; imo in ea corpus distinguitur a sanguine.

Undc temerarium vel erroneum esset negare praesentiam realem quantitatis dimensiva; corporis Christi in Eucharistia.

Quomodo autem possit in ea esse, hoc aliqualiter explicatur in responsionibus ad dilficultates.

la Objectio erat: Nulla quantitas dimensiva potest esse tota in qualibet parte continentis ; atqui ita esset in casu; ergo hoc est impossibile.

Reapondetur: Distinguo majorem: nulla quantitas dimensiva prav sens rationi sui et secundum proprium suum modum, concedo; prajsens ratione substantiai et per modum substantise, nego et contradistinguo minorem. Legenda est littera.

Hoc est dicere quod quantitas dimensiva corporis Christi est pra»sens in Eucharistia, non ratione transaccidentationis, sed ratione transsubstantiationis, et igitur concomitanter solum; id est secundum relationem quam ipsa habet ad substantiam, et non secundum relationem quam habet. ad locum.

Durandus diceret: sed tunc non vere prajsens est hajc quantitas dimensiva, S. Thomas dicit: vere est, sed non ratione sui, sicut anima Christi, ejusque divinitas.

Ad 2ura: Duas quantitates dimensivas non possunt naturaliter esse simul in eodem loco, ita quod utraque sit ibi secundum proprium modurn quantitatis dimensiva?, concedo. Sed in hoc sacramento, non ita est; insuper in eo praesentia corporis Christi non naturalis est, sed miraculosa.

Ad 3um: Nec sequitur quod corpus Christi in Eucharistia sit magis ' extensum quam hostia, quia in ea non est « secundum modum commensurationis, qui est proprius quantitati ». In hoc erravit Rosmini, ut supra dictum est.

H33 dua» ultimse responsiones rursus affirmant id quod dictum est ad lam.

Ad majorem explicationem oportet considerare modum secundum quem quantitatis dimensiva unitur cum substantia.

Excludendaj sunt imprimis opiniones, quaa cum dogmate conciliari nequeunt: Quatuor sunt sententia saltem principales circa quantitatem:

De modo pr/esentia: Christi

Hl

Hfe sententias sic exprimi possunt:

Quantitas corponim non est eorum substantia sed 1° distinguit partes inter se et 2° eas loca- ; liter extendit

THOMIST/E

NOMINALES sedestextensiospatialisj

ET SUAREZ est eorum substantia: CARTESIUS.

1° Sententia Cartesii est quod extensio seu quantitas corporum est eorum substantia; sic non remaneret quantitatis panis; et corpus Christi in Eucharistia deberet esse localiter extensum. 2° Sententia nominalium est quod quantitas consistit essentialiter in extensione actualiter repletiva spatii; ex hoc sequitur quantitatem dimensivam corporis Christi non esse in Eucharistia. 3" Sententia Suarezii et quorumdam affinis est sententias nominalistarum, nempe quod substantia corporea habet ex se partes integrantes actualiter distinctas, et quantitas eas extendit in ordine ad locum, sic in Eucharistia corpus Christi haberet extensionem substantialem, sed non extensionem dimensivam. 4° Sententia thomistarum et plurium aUorum est quod quantitas habet duas functiones: prima distinguit partes inter se et in ordine ad totum, secunda eas extendit in ordine ad locum. Hic autem effectus secundarius quantitatis potest ab illa separari.

Examinandaa sunt hae quatuor theoria?: ^

1° Opinic Cartesii est quod substantia corporum est eonim extensio. Ex hoc sequitur juxta theologos cartesianos, quoad Eucharistiam, quod quantitas panis non remanet post consecrationem, sicut non remanet panis substantia. Est solum apparentia panis, ut aiunt, et ad explicandum quomodo substantia corporis Christi reducitur ad limites hujusce apparentias recurrunt ad quamdam condensationem corporis Christi, secundum compenetrationem atomorum, ut quidam dixerunt.

Hasc autem opinio Cartesii admiti non potest philosophice, nec theologice :

Philosophice, hase opinio non transcendit imaginationem, Cartesius agendo de substantia corporea, loquitur ut geometra, qui non transcendit continuum, et quajrit sub qualitatibus sensibilibus substratum adhuc accessibile sensibus, v. g., ut ait, dum fragmentum cera? liquefit, qualitates ejus sensibiles, ut ejus resistentia, figura variantur, sed aliquid remanet idem, scil. extensio. Hasc est, inquit Cartesius, substantia corporum. Ex hoc apparet quod habitus mathematica; specificatur a quantitate et eam non superat.

Non animadvertit Cartesius quod extensio non potest esse nisi nxtensio alicujus rei extens», alicujus subjecti, vel entis, v. g. panis aut vini, aut cera;. Extensio ipsa importat multitudinem partium, et multitudo prasupponit unitatem, sicut compositio identitatem, sicut phamo-

Db prjebentja keali mena transitoria supponunl subjectum permanens. Cartesius non videt quod, vi principii identitatis, omne ens (quod proprie est) est unum et idem sub suis variis phosnomenis, et quod inter hjec phsenomena est ejus extensio, quse ei tribuitur ut subjecto.

Sic notio substantite est solum determinatio notionis entis unius seu indivisi et proinde principium substantite (omne quod est est substantia) est determinatio principii identitatis: (id quod est, est). Sic philosophice loquendo opinio Cartesii non transcendit imaginationem.

Theologice autem opinio Cartesii pariter rejicienda est. Ex ea enim sequitur quod post conseerationem quanUtas panis sicut ejus substantia non remanet. Hoc est contra definitiones Concilii Tridentini (Denz. 884) dicentis : « manent species panis et vini » et Denz. 582 damnata est hac propositio Joannis Wicleff: « Accidentia panis non manent sine subjecto in sacramento Eucharistise ».

Sequitur etiam quod deberet esse condensatio quantitatis corporis Christi, imo qualibet fractione hostias esset nova condensatio corporis Christi per novum miraculum nullo modo significatum a formula consecrationis. Proinde corpus Christi, cujus substantia est juxta Cartesium extensio, non amplius esset corpus humanum.

Inutile est recurrere ad compenetrationem atomorum. Hoc gratuito asseritur, et corpus Christi gloriosum omnino mutaretur, fieretque mutilatum ac reductum velut ad punctum invisibile, quamvis localiter extensum.

Haj omnes explicationes in fine asserunt corpus Christi esse in sacramento localiter et circumscriptive, quod est impossibile, ut supra dictum est. Idem corpus, indivisum in se, non potest esse circumscriptive m duobus locis distantibus, in cselo et in terra.

Cartesiani non intellexerunt id quod profunde explicaverat S. Thomas, quantitatem corporis Christi esse in Eucharistia non ratione sui et vi verborum, sed concomitanter tantum secundum suam relationem ad substantiam et per modum substantia.

Proinde hsec cartesiana opinio relicta est quasi ab unanimitate theologorum.

2" Secundum opinionem nominalistarum, Durandi et Gabrielis, quantitas consistit essentialiter in extensione actualiter repletiva spatii. Proinde tenent quantitatem corporis Christi nequidem concomitanter esse in Eucharistia.

Hac sententia ducit, ut diximus, ad negandum id quod affirmatur a Concilio Tridentino, scil. « totum Christum contineri in Eucharistia ». Et philosophice falsa est quia, ut melius infra patebit, extensio partium in ordine ad locum prasupponit quamdam distinctionem earum inter se, nam id quod est indivisibile non potest spatialiter extendi.

3" Secundum Suarezium (Dis-p. Met. disp. 40, sect. 2 et 4; de Eucharistia disp. 48, sect. 2) substantia corpprea debet habere ex se non solum duas partes essentiales, scil. materiam et formam, sed etiam partes integrantes distinctas et actuales. Essentia autem quantitatis

DE MODO PR/KSENTI.T. ClIRISTI juxta ipsum est extensio partium' ad replendum locum et resistendum penetrationi.

Sic quoad definitionem quantitatis, Suarez retinet quasi opinionem Durandi. Applicando autem hanc theoriam Eucharistise, tenet Suarez quod corpus Christi in ea habet suas partes integrantes, distinctas et actuales, sed non habet extensionem localem. Sic caput et pedes Christi distinguuntur, sed non localiter \

In hac theoria sunt plures diflicultates theologice et philosophice.

Theologice quidem, non satis explicatur quod quantitas corporis Christi sit in Eucharistia concomitanter, quia in ea est solum prout partibus integrantibus jam actu distinctis in ipsa substantia dat solum aptitudinem ad extensionem localem. Hsec autem functio quantitatis in hac theoria videtur inutilis, quia partes integrantes jam actu distinguuntur antequam adveniat quantitas. Unde hasc functio quantitatis non videtur vere realis, et theoria ista non satis recedit a nominalismo, qui aperte dicit quantitatem corporis Christi nequidem concomitanter esse in Eueharistia.

Insuper philosophice falsum est, ut aiunt thomista?, quod substantia corporea haDeat ex se partes integrales distinctas et actuales. Eas habet solum in potentia, seu radicaliter et exigitive. Partes enim integrales actuales non sunt de ratione forma; substantialis, qua; est principium unitatis et indivisibilitatis, nec sunt de ratione materise, qua; est de se indeterminata et solum capax hujusce quantitatis, ita quod non illius. Substantia in se indivisibilis est 2, non quidem ad modum puncti, qui est terminus continui, sed quia transcendit totum genus quantitatis et continui. Propterea S. Thomas dixit quod natura substantise est tota in toto et tota in qualibet parte 5.

i Circa hanc opinionem Suarezii de quantitate, cf. Boyer, S. J., Cursus philosophiai, t. I, 1935, p. 391. Item Herve, Manuaie theologice dogmaticai, 1926, t. IV, p. 69. Cf. Ciencia tomista, Mai 1917, theses ad mentem Eximii D. F. Suarezii, comparat» cum viginti quatuor thesfbus S. Thomas a sacra Congregatione Studiorum propositis, vide thesim decimam.

Quidam, ut P. Hoenen, S. J., Cosmologia, p. 52, n. 8, censent hanc opinionem colncidere quoad rem cum sententia S. Thomse. E contrario P. Mattiussi, S. J., ostendit quod notabiliter ab ea differt (cf. Les points fondamentaux de la philosophie thomiste, Turin-Rome, 1926, p. 112-113). Item C. Boyer. loc. cit. Item Billot, De Eucharistia, 1915, p. 457-462.

Attamen Suarez recedit a Durando in hoc quod pro eo, quantitas 1° ordinat partes inter seipsas et relate ad totum, ac simul dat eis aptitudinem ad extensionem localem, 2° dat ipsam extensionem localem.

Inter has duas functiones quantitatis, juxta thomistas. prima videtur iniitllis in hac theorla, quia, secundum Suarezium, substantia corporea habet jam in actu suas partes integrales entitative distinctas, Ita Billot, De Eucharistia, 1915, p. 456. Sic Suarez logice deberet dicere quod effectus formalis primarius <|iiantitatis est extensio localis.

•i S. Thomas dicit: « Remota quantitate, substantia omnis indivisibilis est » (Contra Gentes, 1. IV, c. 65. Item I» q. 50, a. 2 et Quodlibet, IX, a. 4).

3 Contra Suarezium cf. L. Billot, De Eucharistia, 1915, p. 456 et seq.

G. Mattiussi, S. J., Les points fondamentaux de la philosophie thomiste, Timn-Rome, 1926, p. 112-113, ubi explicatur 10» thesis ex viginti quatuor the-

Dt i>k*hi:ntia kku.i

4° Secundum thomistas et plures alios, substantia corporea non habet partes integrales distinctas et actuales, sed componitur solum ex materia et forma, et exigit radicaliter, ratione forma;, qualitates et facultates operativas, et ratione materias quantitatem et passivitates materiales. Id est hsc accidentia sunt quidem accidentia compositi, sed sequuntur compositum vel ex parte formaj, vel ex parte materia, prout habent similitudinem aut cum forma, ut qualitates, aut cum materia, ut quantitas.

Proihde distinctio actualis partium integralium, v. g. capitis et cordis, habetur non ex ipsa substantia, sed ex quantitate. Etec est prima ejus functio, scii. distinguere partes inter se, ita ut una non sit alia, et in ordine ad totum. Ante quantitatem quidem jam adest tota entitas substantialis partium; sed quantitas constituit partes integrales in formali ratione partium, faciendo eas esse inter se distinctas, ita ut una non sit alia, et non sit ipsum totum.

Ha?c est prima functio quantitatis, vi cujus partes corporis humani sunt distincta?. Et effeclus secundarius quantitatis est quod ha; partes sint extensa; in ordine ad locum.

Addunt thomista; : extensio partium in ordine ad locum praisupponit quamdam distinctkmem partium, nam localiter extendi nequit aliquid indivisibile, in eo non est capacitas extensionis localis, et hsec realis capacitas pra;cedere debet extensionem localem actualem. Non potest localiter extendi angelus, nec forma substantialis alicujus corporis, nec materia prima.

Insuper hoc saltem indirecte experientia constat, v. g. in evolutione embryonis, in qua prius distinguuntur partes corporis, v. g. origo cordis et origo cerebri, et postea extenduntur localiter. Item microscopium pro oculis nostris extendit quasi localiter ea quas sunt in quadam minima parte corporis vix visibilis sine hoc instrumento; attamen microscopium non posset sic extendere quasi localiter id quod esset proprie indivisibile et non haberet partes distinctas. Haa animadversiones sunt solum analogia; remotae, ad ostendendum quod extensio partium in ordine ad locum praBSupponit quamdam distinctionem partium; non potest localiter extendi aliquid indivisibile, ut forma substantialis alicujus corporis, qua? superat ordinem continui et invisibilis est etiam cum microscopio, quia nonnisi per intellectum apprehenditur ad occursum rei sensata;, ut lex genetica embryonis, quas est velut idea rectrix in ipso embryone.

Unde ha;c distinctio duarum functionum quantitatis non est arbitraria, non est sine fundamento.

sibus thomisticis a sacra Congregatione Studiorum propositis, scil.: « Etsi corpoream naturam extensio in partes integrales consequitur. non tamen idem est corpori esse substantiam et esse quantum. Substantia quippe ratione sui indivisibilis est, non quidem ad modum puncti. sed ad modum ejus quod est extra ordinem dimensionis. Quantitas vero quae extensionem substantla: tribult. a substantla realiter dlffert et est verl nominis accidens ».

De modo pr-esentle Christi

Hoc constat etiam ex variis quasstionibus qua; ponuntur circa quantitatem, v. g. ai quaaritur quare quantitas continua est divisibilis in infinitum? Respondetur, quia habet partes extensas et non solum componitur ex indivisibilibus eam terminantlbus. Si quasritur pariter: quare quantitaB continua sit impenetrabilis ? Respondetur: quia habet partes distinctas, quarum una est extra aliam. Si quajritur denique: quare quantitas continua sit localiter extensa? Respondetur: quia habet partes quarum una non est alia. Sed si quseritur: quare quantitas habet partes? Tunc non est responsio, nisi quia hcec est essentia quantitatis. Extensio localis non est nisi proprietas ejus, non ejus essentia.

Confirmatur: In ipsa anima distinguuntur facultates ejus inter se et ab anima, et sunt velut partes animas, absque extensione locali. Unde non mirum est quod in ordine corporeo ex forma substantiali indivisibili procedant partes integrales qua; prius natura distinguuntur quam localiter extendantur.

Uno verbo hasc doctrina reducitur ad hanc intuitionem, ipsum indivisibile non potest localiter extendi. Ergo extensio localis prassupponit distinctionem quamdam partium inter se.

Hbbc explicatio non est quidem sine obscuritate, sed non est magi3 obscura quam theoria Suarezii, qua; immerito tribuit subatantiae id quod est, juxta nos, prima functio quantitatis. Substantia de se indivisibilis est, de se non habet nisi partes essentiales, acil. materiam capacem hujusce quantitatis ita quod non illius, et formam substantialem indivisibilem.

De applicatione hujusce doctrince ad Euckatiitiam.

Sic proponitur a thomistis ha;c applicatio:

Quantitas corporis Christi est in hoc sacramento ut extensiva partium inter se et in ordine ad totum, ita scil. quod cor distinguatur a capite, non vero prajsens est hasc quantitas ut extensiva partium in ordine ad locum. Quare? Quia est ibi, non vi verborum, sed solum concomitanter, id est non ratione sui, nec secundum suum proprium modum, sed ratione substantice cui est conjuncta, et ad modum substantios, scil. ita ut sit tota in toto et tota in qualibet parte, non pars in parte. Ratio ultima est quia quantitas corporis Christi prajsens est per transsubstanliationem.

Neque hoc implicat contradictionem : quia extensio partium in ordine ad locum eat effectua aecundarius quantitatia, et, ut dixit S. Thomaa art. 3 ad 2um: « talis distantia partium eat quidem in ipao corpore Christi vero, sed non secundum hanc diatantiam comparatur ad hoc sacramentum, aed secundum modum sua; subatantia; ».

10.- uaimiouu Lauhanoe, De KuvhaHMa.

Dk PR.HSKNTIA KKAI.l

Slc cxplicatur quod corpus Christi sit in Eucharistia, non circumscrlptive, nec definitive ut anima quaj est in suo corpore et non alibi, sed sacramentaliter, ita ut possit esse simul numerice idem in cielo.

Ha?c explicatio, ut videtur, sola potest servare veritatem verborum S. Thomse a. 4 ad 1"™: « Quantitas dimensiva corporis Christi est in hoc sacramento non secundum proprium modum..., sed per modum substantiai»; id est secundum ejus relationem, non ad locum, sed ad substantiam, ratione cujus ibi est.

Ultlma conclusio circa prasdictas sententias.

Prajter pradictas explicationes non apparet alia possibilis. Opinio vero cartesiana est inconciliabilis cum dogmate, et opinio Durandi ac nominalistarum est ad minus temeraria. Opinio Suarezii philosophice deficiens est prout ponit partes integrales actualiter distinctas in ipsa indivisibili substantia, et theologice pariter non satis affirmat quantitatem Christi esse in hoc sacramento. Unde non restat nisi sententia thomistarum, qua? philosophice servat indivisibilitatem substanthe, et theologice principium eoncomitantia? quo illustratur tota haac qusstio.

Dubium: Ha»c distinctio duarum functionum quantitatis estne omnino necessaria?

Respondettir: 1° ad servandam fidem sufficit dicere cum Concilio Tridentino (Denz. 874): « Corpus Christi prassens est in hoc sacramento ea existendi ratione, quam etsi verbis exprimere vicc possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi possumus, et constantissime credere debemus »,

2" Ad scientiam theologicam sufficit etiam terminologia S. Thoma? in nostro articulo adhibita; scil. quantitas dimensiva corporis Christi est in hoc sacramento, non secundum proprium modum (id est non circumscriptive, secundum ejus relationem ad locum, ut melius dicetur articulo sequenti), sed per modum substantioe (id est secundum ejus relationem ad substantiam, cui realiter conjungitur).

Ha^c terminologia sufficit, et in his rebus difficillimis oportet sapere ad sobrietatem, nam velle nimis explicare perducit ad falsam subtilitatem, ad acribologiam, ut dixit Aristoteles, qua elungat a contemplatione mysteriorum.

In his quajstionibus servandum est id quod dicit Concilium Vaticanum de theologia (Denz. 1796): « Ratio quidem fide iliustrata, cum sedulo, pie et sobrie quwrit, aliquam Deo dante mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitur tum ex eorum, quas naturaliter cognoscit, analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se, et cum fine ultimo hominis, nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, qua proprium ipsius objectum constituunt ».

DlO MODO PR^aiCNTI/K CHRISTI

S. Thomas qui generaliter sua manuscripta abbreviandc non evolvendo corrigebat, hanc sobrietatem egregie servavit, magis quam plures ejus commentatbres, qui quandoque volunt ejus doctrinam nimis explicare per inferiora, non satis tendendo ad contemplationem altiorum.

Commentaria circa doctrinam S. Thomas, etiamsi sint egregia, se habent ut polygonum scriptum in circumferentia, quse multo simplicior et pulchrior est. Ipsa doctrina S. Thoma est velut polygonum scriptum in ipso circulo adhuc altiori et puchriori ipsius Evangelii seu doctrina; fidei.

Unde non oportet confundere vulgarisationem scientids theologicse qua; est infra hanc scientiam, cujus substantiam sa;pe non satis servat, et contemplationem christianam quas ascendit supra theologiam ad medullam Evangelii seu revelationis divinas.

Quoad terminologiam quaaedam remanent dubia:

lum Dubium: Quid intelligatur nomine corporis, quod vi verborum ponitur in hoc sacramento.

Respondetur: Intelligitur eompositum ex materia et forma, abstrahendo ab anima et a forma cadaveriea, quia communiter tenetur quod, si in triduo mortis Apostoli panem consecrassent, fuisset corpus Christi in Eucharistia, sed sine anima dante esse corporeum, et idem corpus ratione identitatis suppositi (IH" q. 50, a. 5).

Unde in formula consecrationis : « Hoc est enim corpus meum », corpus non significat materiam nudam ab omni forma substantiali, quia rnateria nuda non est compositum quale est corpus.

Sed corpus, cum possit esse et cum anima humana et sine ea cum forma cadaverica, neutram in suo conceptu formali includit. A parte rei quidem non potest esse sine aliqua forma determinata, sed non qua2rimus quid sit aut non sit corpus a parte rei, sed quid sit vi significalionis verborum.

2um Dubium: Utrum vi verborum ponatur tantum sub specie vini sanguis Christi qui effusus est in passione, et de quo dicitur « qui pro vobis effundetur ».

Respondetur: Ponitur vi verborum totus sanguis qui nunc est in corpore Christi glorioso, licet supponatur quod totus non fuerit effusus in passione; quia vi verborum ponitur sanguis ut de facto est. Verba « qui pro vobis effundetur » non limitant praacedentia, sed significant Bnem hujusce sacramenti, qui est repraasentare Christi passionem tunc futuram, nunc prasteritam.

3nm Dubium: Utrum Pater et Spiritus Sanctus sint in hoc sacf tnento, per concomitantiam.

MK

Dll PRJBBBNTM KKALI

Respondetur: Ibi sunt per concomitantiam mediatam aut late dictam; id est: non solum per immensitatem per quam sunt in omnibus creatis, sed specialiter propter circumincessionem, seu mutuam inexistentiam personarum divinarum ad invicem, ratione unitatis naturse divinse et mutuse relationis earum. Insuper Pater et Spiritus Sanctus operantur cum Filio in Eucharistia mirabiles effectus gratise.

Hsec tamen concomitantia late dicta et mediata, de qua non loquitur Concilium Tridentinum, notabiliter differt a concomitantia proprie dicta et immediata, secundum quam sola persona Filii prsesens est in Eucharistia, quia sola unitur hypostatice corpori et sanguini quse directe ponuntur vi verborum.

4um dubium: Utrum anima Christi sit prsesens vi verborum, an solum concomitanter.

Respondetur: In prsesenti statu, ut rursus unita cum corpore, et dans ei esse corporeum, prsesens est vi verborum. Sed ut est anima rationalis emergens supra corpus, est prsesens per concomitantiam. In hoc ultimo sensu Concilium Tridentinum (Denz. 876) dicit « animam esse sub utraque specie vi naturalis illius connexionis et concomitantise.

5U™ Dubium: An corpus Christi in Eucharistia sit coloratum, figuratum etc.

Respondetur: Non attribuenda sunt ei adjectiva quse supponunt quantitatem localiter extensam, ut esse magnum, localiter figuratnm, extensive coloratum. Ratio semper eadem est ac in articulo 3, ad 2"m: « talis distantia partium est in ipso corpore Christi vero, sed non secundum hanc distantiam comparatur ad hoc sacramentum ».

Hoc autem imaginatione reprsesentari nequit, sed solo intellectu concipi potest. Et cum non sit pro nobis intelligere sine conversione ad phantasmata, etiam valde difficile est hoc pro nobis intelligere, et hsec est proprie obscuritas mysterii superantis captum non solum imaginationis, sed etiam intelligentise nostrse.

Chapter 24 of 84