Sectio 5, art. 3: UTRUM SIT TOTUS CHRISTUS SUB QUALIBET
PARTE SPECIERUM PANIS ET VINI
Statns qucBstionis: Videtur quod non: 1° quia species possunt dividi in infinitum, sic infinities corpus Christi esset in hoc sacramento.
2° Si totus Christus esset prsesens sub qualibet parte hostiaa, oculus ejus non posset esse distans ab aure; proinde corpus ejus non esset amplius corpus organicum, nec magis esset corpus hominis, quam v. g. corpus columbsj vel agni.
3° Imo si totus Christus esset in qualibet parte hostia;, mutaretur in spiritum, quia esset ut anima quaj est tota in toto corpore et tota in qualibet parte ejus.
Bosponsio est quod totus Christus cst sub qualibet parte specierum.
Imo definitum est in Concilio Florentino (Denz. 698) et in Concilio Tridentino (Denz. 885), quod « totus Christus est sub qualibet parte specierum, separatione facta ». Concilia dicunt « separatione facta » quia hoc clarius est post separationem, seu fractionem hostia; in plures partes. Sed ha;c conciliorum expressio non significat quod ante separationem factam, corpus Christi non erat prasens sub qualibet parte. Hoc ultimum affirmatur a theologis, et ipsum Concilium (sess. 13, cap. 3) declarat, totum Christum contineri sub qualibet parte specierum, nulla facta mentione separationis partium. Unde responsio est de fide quantum ad partes separatas; et quantum ad partes continuas, quamvis non sit de fide, est tamen certa.
Insuper damnata est hasc propositio Rosmini (Denz. 1921): « In sacramento Eucharistia; vi verborum corpus et sanguis Christi est tantum ea mensura quas respondet quantitati (a quel tanto) substantia; panis et vini qua; transsubstantiantur: reliquum corporis Christi ibi est per concomitantiam ».
Ut notatur in argumento « sed contra », jam apud S. Gregorium hrcc doctrina est clara.
In corpore articuli S. Thomas probat quod TOTUS Christus est aub qualibet parte specierum, etiam ante earum separationem.
Db hr-krkntia rkau
Argumentum ejus, in quo major, ut saepe, post minorem enuntia- V tur, sic in forma reducitur:
— Substantice natura est tota sub qualibet parte ejus dimensionum etiam non separatarum.
— Atqui corpus Christi est in Eucharistia prsesens, non per modum quantitatis, sed per modum substantus, ratione transsubstantiationis, quae vi verborum producitur, absque transaccidentatione.
— Ergo corpus Christi totum est sub qualibet parte specierum, etiam ante separationem.
Major jam secundum rationem naturalem constat, v. g. tota natura panis jam est sub qualibet ejus parte, etiam ante separationem. Substantia enim, quae non est quid per sc sensibile, sed quid per se intelligibile, non est de se extensa, sed quid altius quam extensio de se sensibilis. Nec substantia est solum punctum indivisibile, qufa punctum habet situm in continuo, ut terminus ejus. Substantia pertinet ad ordinem altiorem. Dicitur etiam quid profundius seu magis internum, si accidentia sensibilia considerantur ut quid externum, sicut dicitur quid altius, si accidentia considerantur ut quid inferius, tanquam per se ad ordinem sensibilem pertinentia. Sic substantia est id quo quodlibet ens (de quo dicitur proprie quod est) est unum et idem sub suis variis phaenomenis. Proinde natura substantiae est tota in toto et tota in qualibet parte, v. g. natura auri vel radii est in minima parte hujusce metalli pretiosi, etiam ante separationem partium ejus.
Minor est certa ex praadictis, scil. corpus Christi est in Eucharistia, non per modum quantitatis, quia non fuit transaccidentatio accidentium panis in accidentia corporis Christi, sed solum transsubstantiatio ratione cujus praesens est, ut dictum est.
Si igitur quantitas corporis Christi etiam praesens est, non est vi verborum, sed solum concomitanter, et proinde, ut dicetur in articulo sequenti, non ratione sui, sed ratione substantiae, et secundum relationem ad substantiam, quae sola ratione sui, vi verborum, prassens est.
Ergo totum corpus Christi est sub qualibet parte hostia; etiam ante separationem.
In fine corporis articuli S. Thomas confutat opinionem dicentium corpus Christi non esse totum sub qualibet parte, nisi post separationem, sicut imago qua; apparet in speculo non est tota in qualibet parte speculi nisi post ejus fractionem.
Disparitas est, inquit S. Thomas, quia « multiplicatio imaginum accidit in speculo fracto propter diversas reflexiones ad diversas partes speculi; hic autem non est nisi una consecratio, propter quam corpus Christi est in hoc sacramento » per modum substantia?, qua; est tota in toto et tota in qualibet parte totius.
De modo pr^.senti.u Christi
In solutione objectionum S. Thomas jam tangit difficillimam quaestionem de qua erit sermo in articulo sequenti de modo praesentiae quantitatis dimensivae corporis Christi in Eucharistia:
Ad lnm: Non sequitur quod Christus sit infinities sub dimensione panis quae est divisibilis in infinitum; nam haec dimensio nunquam est divisa in infinitum, sic reduceretur ad indivisibilia, quae non possunt constituere continuum, nam aut sese tangunt et sic identificantur, aut non sese tangunt, et sic inter ea est solutio continuitatis. Unde ad plus dici potest quod sub dimensione panis Christus est solum infinities in potentia.
Ad 2um: Sed quomodo corpus organicum humanum, distinctum a corpore v. g. agni vel columbae, et in quo debet esse qusedam distantia inter eaput et pedes, possit esse totum sub qualibet minima particula hostiae consecratae?
Respondet S. Thomas: « Illa determinata distantia partium in corpore fundatur super quantitate dimensiva ipsius; ipsa autem natura substantiae praecedit etiam quantitatem dimensivam. Et ideo quia conversio substantiae panis directe terminatur ad substantuim corporis Christi secundum cujus modum proprie et directe est in hoc sacramento corpus Christi; talis distantia partium esl quidem in ipso corpore Christi vero, sed non secundam hanc distantiam comparatur ad hoc sacramentum, sed secundum modum suw substantice, ut dictum est in corpore », id est: quantitas dimensiva corporis Christi est in Eucharistia per modum substantiae et secundum ejus relationem ad substantiam (cf. art. seq.).
Item ad 3"m: non sequitur quod corpus Christi convertitur in spiritum, sed quod est sub -dimensione panis sicut erat substantia panis, quas erat tota in toto et tota in qualibet parte.
Hae duae ultimae responsiones indigent explicatione, quae in articulo sequenti datur. Sensus earum est quod, cum corpus Christi sit praesens in Eucharistia ratione transsubstantiationis et per modum substantiae, relatio realis prmsentia; est specierum conseeratarum formaliter ad subslantiam corporis Christi et non formaliter ad ejus quantitatem dimensivam. Revera quidem in caelo est distantia determinata inter organa corporis Christi, sed non secundum hanc distantiam determinatam comparatur corpus Christi ad hoc sacramentum.
S. Thomas videtur admittere quod substantia corporis Christi est tcrminus duplicis relationis: 1° .relationis quantitatis dimensivae, quae u t talis est in caelo, ut accidens ejus naturale; 2° relationis specierum ronsecratarum. Et hoc verum est et satis clarum, si bene intelligitur quod substantia est supra ordinem spatii et non ut punctum in termino linea;. Attamen, ut videbimus in articulo sequenti, quantitas dimensiva
DB PRaBBNTU EtEALl corporis Christi ipsa est prasens concomitanter in sacramento; quod difficile explicatur.
Chapter 23 of 84