Sectio 9, art. 3: QUARE OBLATIO SIT ID QUOD PHINCIPALE EST IN
SACRIFICIO, VELUT ANIMA SACRIFICII
Responsio satis facilis est, quia id quod fit exterius scil. immolatio externa, aut immutatio circa rem oblatam, est solum signum interna? oblationis qua anima se offert Deo; et manifestum est quod sacrificium spirituale et internum altius est quam sacrificium externum. Dicit enim Aug. (Civ. Dei, 1. 10. c. 5) pluries citatus a S. Thoma: « Sacrificium exterius est signum interioris sacrificii, quo quis seipsum offert Deo » cf. LTI\ q. 48, a. 3, et q. 82, a. 4 e.
Sine oblatione interna sacrificium externum nullum valorem religiosum haberet; nequidem dolorissima passio Christi valorem moralem et religiosum haberet si Christus eam non obtulisset ex amore Dei et animarum. Unde in sacrificio Crucis et Missas valor magis sumitur ex oblatione interna Christi quam ex dignitate victima? 2.
Attamen oblatio est solum genus sacrificii et immolatio vel immutatio facta circa rem oblatam est ejus differentia specifica, plusquam conditio ritualis, quidquid dicant quidam auctores, qui non qua;runt differentiam specificam. Dicit enim S. Thomas 11-11, q. 85, a. 3, ad 3»™ « Omne sacrificium est oblatio, sed non omnis oblatio est sacrificium; nam sacrificium significat quod homo aliquid sacrum facit circa rem oblatam ».
Dublum. Quomodo vero genus alicuius rei possit esse quid principalius quam ejus differentia specifiea, dum in homine differentia specifica est perfectior quam genus animalitatis?
Respondetur: genus est quid minus perfectum quando sumitur ex materia, ut animalitas, dum rationalitas sumitur in homine ex spiritu.
Sed quandoque genus sumitur ex.alto; ita in sacrificio, oblatio spiritualis et interna est quid altius quam immolatio externa victimas. Genus intellectus humani, scD. ipsa intellectualitas creata est quid altius
1 Cf Dict. thtol. cath., art « Messe », .col. 1245; et Lkpin, op. cit.. p. 689-S97.
2 Quando B. Maria Virgo obtulit Filium suum In Calvario, oblatio ejus erat valoris flniU ex parte personas offerentis, et valoris inftniti ex parte victima; oblaUo. Sed ipsa oblatlo personalis Christi erat actus theandricus.
DH SACRIKICIO MlSS-K quam rationalitas, nam intellectualitas est perfectio simpliciter simplex, non vero rationalitas ; intellectualitas restringitur in rationalitate. Pariter vita est perfectio simpliciter simplex et est perfectior in se quam vegetativum et sensitivum, quia coarctatur, limitalur in illis. Item vita christiana consistens pra?sertim in adimpletione duorum praceptorum amoris et in exercitio virtutum theologicarum, est quid altius quam vita religiosa consistens in adimpletione trium consiliorum, qua subordinaniur supremis praceptis; item tres virtutes paupertatis. castitatis et obedientia subordinantur virtutibus theologicis. Vita religiosa denique propter eamdem rationem est de se quid magis principale quam species ejus, v. g. vita benedictina, dominicana, carmelitana, sec. talem vel talem regulam determinata. Unde quandoque genus, si sumitur ex alto, ex spiritu, ex relatione ad finem ultimum, est quid magis elevatum quam differentia specifica.
Sic in sacrificio oblatio spiritualis interna est quid altius quam immolatio externa victimse.
Ex hoc apparet quod realimus sacrificii magis sumendus est ex parte oblationis interrue, qua? est res significata, quam ex parte signi externi. Ita generaliter realismus alicuius significationis magis sumitur ex parte rei significatm quam ex parte signi significantis.
Unde realismus Missa: magis inquirendus est ex parte oblationis internw perdurantis in mente Christi principalis sacerdotis quam in immolatione sacramentali qua; est in genere signi.
Hoc clarius constat in exemplis sacrificiorum Caini, Abel et Abrahw (cf. Gen. IV, 3, 5; XXII, 13, 16, 17; Ps. L, 18, 19).
In Gen. IV legitur: « Factum est ut Cain offerret de fructibus teroe munera Domino. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum; et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. Ad Cain vero et ad munera illius non respexit, iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius... Dixit Dominus ad eum: Quare iratus es? Nonne si bene egeris, recipies... ». Et statim postea narratur quod unpius Cain Abel fratrem suum occidit, et a Deo punitur. Est prima manifestatio mysterii pradestinationis (cf. Grimal, op. cit, p. 68).
In Ep. ad Hebr. XI, 4, dicitur: « Fide plurimam (pretiosiorem) hostiam Abel quam Cain Deo obtulit, per quam testimonium consecutus est esse iustum... et per illam (fidem) defunctus Abel adhuc loquitur ». Ibid. XII, 24 dicitur de Jesu: « est testamenti novi mediator » et sanguis ejus melius loquitur quam sanguis Abel. Unde Patres dixerunt quod iustus Abel, occisus ab impio Cain fratre suo, erat iam figura Christi innocentis occisi a Judseis. Inde dicitur in Apoc. XTTT, 8: « Dignus est Agnus qui occisus est (in figura) ab origine mundi ».
Abel occisus est a Cain quia sacrificium suum fuit acceptatum, sciji quia obtulerat cum fide et pietate sacrificium quod acceptatum est a Deo, qui non respexit ad munera Caini sine vera pietate oblata. Sed mors Abelis est ejus gloria, quia per eam figurat Salvatorem, qui erit aacerdos et victima.
DE MOMKNTO OBLATIONIS rNTKRN/TC
In hoc clarissime apparet quod pia oblatio interna est velut anima sacrificii et quod sine ea non habetur nisi cadaver sacrificU, ut sacrificium Cain a Deo non acceptatum.
Eadem veritas apparet in sacrificio Abraha? de quo agitur in Genesi, XXII, ubi narratur quod fides et obedientia Abraha; probatur a Deo per praceptum immolandi filium suum Isaac, sed ab ipsius immolatione externa prohibetur Abraham ab Angelo, promissionesque ei denuo ob hanc insignem obedientiam confirmantur. Id est oblatio interna Abrahas, et etiam filii sui mortem heroice acceptantis, fuit ita generosa, ut sufficeret sine immolatione externa, unde v. 12 Angelus dicit Abraha; in nomine Dei : « Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam; nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti unigenito tuo propter me. Levavit Abraham oculos suos et vidit post tergum arietem inter vepres hajrentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio ». Id est: in substitutione pro filio. Isaac autem ligatus in altare erat figura Christi crucifigendi.
Unde in Canone Missa revocantur in memoriam haec duo sacrificia Abel et Abraha; ad significandum quod sacrificium valet secundum spiritum fidei et pietatis quocum offertur Deo.
S. Thomas dicit I-H, q. 20, a. 1 et sq., agendo de bonitate actuum exteriorum : « Cum finis sit proprium objectum voluntatis, manifestum est quod ratio boni vel maU quam habet actus exterior ex ordine ad finem, per prius invenitur in actu voluntatis, et ex eo derivatur ad actum exteriorem». Ibid. a. 2: Attamen actus exterior aliquid addit, nam « non est perfecta voluntas nisi sit talis, quee opportunitate data operetur ». Ergo, ut notat Billuart, actus exterior addit actui interiori bonitatem, vel malitiam non simpliciter, seu distinctam a bonitate vel malitia interiori, sed sec. qmd, id est eamdem extensam et consummatam. Confirmatur: De communi sensu Theologorum post S. Tbomam, illi qui voluntate tantum sunt martyres, licet a;quale prajmium essentiale mereantur, non tamen merentur prasmium accidentale, quod dicitur aureola quam obtinent illi qui reipsa pro Christo sanguinem fuderunt.
is OiimiaoD-uanANOt. De Suehariau-3.
caput n
DE MISSA UT EST VERUM SACRIFICIUM
Art- I- — In quonam sensu Missa est verum Sacrificium sed incruentum, secundum Conc. Trid.
^rt- n- — Classificatio approximativa sententiarum de essentia -sacrificii Missse.
Art. m. — Quomodo theologice probatur Missam esse verum sacrificium.
Chapter 60 of 84