Skip to the text

Sectio 9, art. 6: DE VALORE MISSjE

Status qutEstionis: Valor sacrificii distinguendus est ab effectibus seu fructibus ejus. Valor enim est dignitas quam habet sacrificium tam ex parte rei oblatae, quam ex parte offerentis principalis. Fructus autem seu effeetus est id quod de facto confertur intuitu hujus dignitatis.

Unde sunt duse conclusiones communiter recepta? et theologice certse.

I» Conclusio: Sacrificium missas quantum est ex se et quoad sufficentxam habet vdlorem infinitum intensive et extensive, id est producere potest effectus semper magis extensos et magis intensos.

2* Conclusio: Attamen effectus impetratorius et propitiatorius ex parte nostra est semper finitus.

Dk valork kjus

Modo magis explicito enuntiantur sic hae conclusiones:

B u o

In se in actu primo est infinitus quoad sufficientiam

Intensive: propter infinitam dignitatem victimae oblatfe et principalis offerentis.

Extensive: scil. sufficiens ad expianda omnia peccata et impetranda omnia bona ad salutem spectantia.

Quoad efficaciam in actv secundo et effectum est

Infinitus quoad

Finitus quoad

Adorationem reparatricem.

Gratiarum actionem.

Impetrationem: non nisi bona finita impetrantur.

Satisfactionem: Remittitur pcena non infinita, iuxta mensuram devotionis et dispositionis Providentise.

Ratio vrimm conclusionis clara est:

Nam sacrificium Missae est numerice idem quoad substantiam ac sacrificium Crucis, quod in se fuit valoris infiniti intensive et extensive ratione infinitae dignitatis victimae et offerentis. Et ideo sicut sacrificium Crucis fuit valoris infiniti quoad acquisitionem meriti et satisfactionis, ita sacrificium Missa? est valoris infiniti quoad eorum applicationem diversis generationibus hominum et in diversis locis. Sic sacrificium Crucis superat sacrificium Missae in quo applicatur.

Ratio secundos conclusionis est quia Missa semper habet effectum finitum ex parte nostra, pro limitatione creaturae rationalis et pro limitibus dispositionum nostrarum. Insuper hoc congruit ordini Providentiae, juxta quam gratiae successive et non simul tribuuntur, sic convenit quod Missa? multiplicentur et ideo sacerdotes tot celebrant Missas, quot personis se obligaverunt.

Controversia de hac re est ista: sunt duae quaestiones: Dubium 1. — Utrum hasc limitatio effectus sacrificii in nobis pro- i^eniat unice ex dispositkmibus nostris, an etiam aliunde scil. a volun tate Christi.

Df. sacrifioio Miss*

Dubium II. — Utrum fructus generalis cujus omnes fideles partecipes sunt et fructus specialis quem sacerdos determinatis personis applicat, minuantur ex hoc quod Missa offertur pro numerosioribus personis; an asquales remaneant ac si Missa offerretur pro una persona tantum. Non ponitur quastio de fructu specialissimo, qui proprius es>» sacerdoti digne celebranti.

Controversia est prasertim de fructu speciali, sed indirecte est . etiam de fructu generali, nam si fructus Missse esset limitatus a voluntate Christi, etiam per generalem oblationem aliquid tolleretur ei pro quo specialiter offertur.

Pro prima qucestione, quidam dicunt quod hajc limitatio provenit ex voluntate Christi, ac proinde solvunt secundam quastionem dicendo: Sacrificium oblatum pro decem personis minus singulis prodest quam si pro una sola offerretur. Ita Scotus. Paludanus, Soto, ac multi recentiores.

Alii vero theologi inter quos S. Thomas (satis clare in», q. 79, a. 5), multi thomista ut Cajetanus, Ioann. a S. Thoma, Gonet, Salmanti' censes, ad quos inclinat Billuart, et firmius Hugon, docent: Hmc limitatto non est ex voluntate Christi, sed pewlet solum ex devotione eorum pro quibus offertur.

Unde ad secundam quasstionem respondent: Sacrificium oblatum pro pluribus etiam numerosissimis ceque prodest singulis, creteris paribus, ac si pro uno solo offerretur. Infinitum enim est inexhauribile. Cfr. Hugon, Tract. Dogmatici m, 495 et etiam Herve, Manuale theol. dogmaticas, de valore Missa;, n. 136-143).

Rationes prioris sententue, scil. Scoti, sunt sequentes: Si limitatio fructus Missaj non proveniret ex voluntate Christi, superflua esset iteratio sacrificii pro eadem persona et pro eodem obiecto.

Resp.: Non, quia persona ista potest carere dispositionibus requisitis ut subito totum fructum ab ea desideratum accipiat. Insuper ha?c persona debet prassertim desiderare vitam ajternam quam non potest nimis postulare.

Addunt secundam rationem, scil. alioquin sacerdos posset uno sacrificio pro pluribus stipendiis satisfacere, quod non licet.

Resp.: Hoc non probat, quia stipendium non est Missaj pretium, sed ad sustentaticnem ministrorum ab Ecclesia permittitur. Unde quamvis una Missa ajqualiter omnibus prosit, potest Ecclesia prohibere ne sacerdos plura stipendia recipiat. Unde rationes pro ista opinione non sunt fortes.

Validiores et multo altiores sunt rationes pro opposita sententia qua? est communior inter thomistas.

Prima ratio: scil. influxus causse universalis, v. g. solis illuminantis, non limitatur nisi a capacitate recipientium. Atqui sacrificium Missa?,

De valore ejus pcout est numerice idem quoad substantiam ac sacrificium Crucis, est causa universalis quoad propitiationem et impetrationem. Ergo ejus influxus non limitatur nisi a capacitate recipientium, et ideo, sicut sacrificium Crucis, tam prodest unicuique ac si fuisset pro eo solo oblatum, sicut sol tam illuminat et calefacit mille pe.rsonas in aliquo loco ac unam tantum. Cfr. Billuart, loc. cit.

Generaliter dicunt thomista?, v. g. Billuart ibid. : « Sacrificium spectat ad genus moris; est enim actio qua Christus ut principalis offerens se offert Patri, se illi ut superiori subiicendo; et ideo hwc actio est theandrica et valoris intrinsece infimiti... Sicut ergo sacrificium Crucis fuit. intrinsece valoris infiniti ad merendum et satisfaciendum, nunc, cum Christus non possit amplius mereri nec satisfacere, sacrificium altaris, quod est idem quoad substantiam, est infiniti valoris ad applicanda ista merita et istas satisfactiones ».

Confirmatur: ut ostendit Caietanus, ex praxi Ecelesia? quaj offert Missas pro salute totius mundi, pro omnibus fidelibus vivis et defunctis, pro summo Pontifice, rege, episcopo etc. Ergo intelligit nihil per hoc tolli ab eo cui Missa specialiter applicatur. Item Missa parochialis die dominica non minus proficit fidelibus numerosissimis immensfe parcecia; quam paucis fidelibus parvissima? parcecias.

Hsec secunda sententia est probabilior; est corollarium definitionis Missaj ut est idem quoad substantiam saerificium ac sacrificium Crucis.

Satis communiter admittitur fructum specialem, quatenus impetratorium, non minui in singulis, sive ad unum tantum, sive ad plures referatur. Vis enim impetrationis fundatur, non in speciali promissione, sed in intrinseca sacrificii dignitate. Ita Herve 1. cit. n. 142. Sic reducitur controversia ad fructum specialem propitiatorium.

In praxi celebrans offerat specialiter pro quibus tenetur ex iustitia, et deinde offerat quantum potest pro omnibus quibus vult ex caritate, amicitia, pietate, aut alio titulo gratuito. Ita communiter theologi.

Comparatio motivorum karum duarum sententiarum.

Ha3C motiva referuntur a Billuart, Disp. Vm, art. 5. Et ut notat Gonet, valde prajvalent motiva quibus defenditur valor infinitus Missa». Imo hsec propositio est iam certa et communiter docetur, scilicet: « Sacrificium Missai quantum est ex se et quoad sufficientiam est valoris infvniti intensive et extensive », quia quoad substantiam est idem cum sacrificio Crucis, est enim eadem victima et idem principalis offerens, unde, sicut sacrificium Crucis, habet valorem infinitum extensive pro quibus offertur sine limitatione, et intensive scil. ad fructus in illis semper maiores iuxta eorum dispositiones sine limitatione. Missa hoc prodixere potest quoad applicationem, sicut sacrificium Crucis quoad acquisitionem meriti et satisfactionis.

De sacrificio Miss*

Item certa est htec propositio: Attamen effectus Missse in his pro quibus offertur est semper finitus, proportionatus nempe dispositioni subiecti quse semper est limitata. Hoc ab omnibus admittitur.

Sic plura sacrificia merito celebrantur pro uno et eodem. Ha;c sunt principia communiter admissa ab omnibus retinenda.

Sed quasstio agitata est, ut notavimus, prajcise ista : Utrum limitatio effectus Missa? proveniat unice ex dispositione subiectorum, an etiam aliunde, scil. ex quadam voluntate Christi.

Manifestum est quod hcec limitatio non potest provenire ab intentione sacerdotis offerentis, quia licet ab eo pendeat ut illi vel isti sacrificium applicetur, applicatione tamen semel facta, non pendet ab ipso determinatio quantitatis fructus, quia causa semel applicata agit secundum virtutem sibi inditam. Alioquin celebrans foret sicut Summus pontifex determinans certam quantitatem indulgentiarum, modo plenariam, modo quadraginta annorum aut dierum; et hoc a nullo theologo admittitur pro sacrificio Missa;.

Sed quoad primam sententiam cf. Caietan. in HP, q. 79, a. 5 et Opusc. HI, tr. 3, q. 2, Ioan. a S. Thoma: HI°, Disp. 32, a. 3, Gonet: Clypeus, Disp. XI, a. 5, n. 99, Manuale tr. IV, De Euch., c. 12, 2. — Salmanticenses, Disp. Xni, Dub. 6, longe hanc quajstionem tractant, integraliter legendi sunt; Hugon: La Sainte Eucharistie, p. 340 et ss. bene hanc doctrinam defendit, firmius quam Billuart, qui dicit: utraque sententia est probabilis. In Dict. Theol. Cath. art. « Messe » col. 1927, A. Michel non satis vidit valorem fundamentorum thesis thomistica; et loquitur ac si utraque sententia esset a;que probabilis. E contra Gonet dicit: obiectiones adversariorum sunt levissima;. Ostendit quod limitatio effectus Missm pendet unice ex devotione eorum pro quibus offertur aut offerentium; quia causa universalis quale est sacrificium Missa;, agit secundum dispositionem subiecti; unde sacrificium Missa; quod est ex se valoris infiniti, si pro pluribus offertur, ajque prodest singulis, coeteris paribus, ac si pro uno tantum offerretur. Cfr. S. Thom. HP, q. 79, a. 5. ita sol aque illuminat mille personas, sicut quamlibet in aliquo loco.

Unde fundamentum hujusce sententiw est dogmaticum et sumitur ex infinita dignitate, non solum rei oblata;, sed maxime principalis offerentis Christi, quae limitari non potest ex oblatione finita celebrantis. Hoc fundamentum dogmaticum est ex se certum. Manifestum est enim quod valor sacrificii non attenditur secundum conditiones ministri, sed secundum dignitatem principalis agentis, sicut donum regis non secundum conditionem Iegati. Et sicut sacrificium Missa; oblatum a malo sacerdote non inquinatur ex ejus malitia, ergo nec limitatur ab ejus finitate. Actio autem Christi sacerdotis est theandrica et valoris infiniti olim in Cruce ad merendum et satisfaciendum, nunc ad applicanda Passionis merita.

Ecclesia favet huic sententia; prout offert Missas pro salute totius

De valore ejus mundi, pro omnibus fidelibus vivis et defunctis, et intelligit nihi! per hoc tolli ab eo pro quo specialiter offertur.

Si autem fructus Missse esset limitatus a voluntate Christi, etiam per generalem oblationem aliquid tolleretur ei pro quo specialiter offertur. Ha;c fundamenta sunt igitur ordinis dogmatici et sunt ex se certa. E contrario fundamenta oppositas sententim non sunt dogmatica, nec sumuntur ex natura sacrificii Missa;, nec ex parte victima;, nec ex parte sacerdotis principalis, sed ex parte celebrantis et arguunt ex inconvenientibus practicis qua; orirentur ex priori sententia male intellecta. Dicunt enim hi theologi: limitatio effectuum Missa; provenit non solum ex dispositionibus nostris, sed ex voluntate Christi. Hoc autem nullo modo probant, sed hoc volunt inferre ex sequentibus :

I. — Quia Christus instituit hoc sacrificium ut reiteraretur, ergo effectum ejus limitavit.

Resp.: Christus voluit quod reiteraretur ad applicandos fructus Passionis diversis generationibus et diversis locis, et ut in quolibet loco Christiani haberent jugiter sacrificium offerendum et etiam quia hoc sacrificium habet semper effectum limitatum secundum devotionem recipientis.

H. — Dicunt: Licet res oblata et principalis offerens sint valoris infiniti, oblatio tamen ipsius sacerdotis celebrantis est finita.

Resp.: Hoc nullo modo limitat effectum productum ex opere operato; nam sicut Missa a malo sacerdote celebrata non inquinatur ab ejus malitia, nec limitatur ab ejus finitate.

HI. — Dicunt: Alias per unum sacrificium posset satisfieri pluribus stipendiis, quod est damnatum ab Alexandro VH.

Resp.: Per unum sacrificium non potest satisfieri pluribus stipendns, quia stipendium non est pretium Missa;, sed eleemosyna ad sustentationem vita; celebrantis, et secundum hunc titulum celebrans non jus habet pro una Missa nisi ad unum stipendium. Ha;c ratio igitur nullo modo est dogmatica, sed mere disciplinaris, practica, et prohibitio disciplinaris male intelligitur ac si stipendium esset Missa; pretium Insuper in Ecclesia grseca quilibet ex concelebrantibus, v.g. ex 16 aut 20, accipit stipendium et tamen est unica Missa, nam est una sola hostia conse- crata et unus calix.

Remanet etiam quod Missa parcecialis celebrata pro immensa parcecia non minus prodest singulis fidelibus, quam si parcec.a parva esse. et contineret paucos fideles. *

Dicunt adversarii: Non minus prodest pro multis audient.bus quam pro paucis, quia isti audientes offerunt cum sacerdote et tunc unusqu.sque illorum offert ac si esset solus. Ita Suarez.

Resp.: Transeat, ita est quoad fructus ex opere operantis nonex opere operato. Insuper ha;c Missa parrccialis dicitur non solum pro Lientfbus, sed etiam pro fidelibus paroeci* qui non sunt pnssentes,

Dk sacrificio Miss*

nee off erunt ; et tamen non minus prodest illis si sunt valde numerosi ac si essent pauci. Quoad solutionem aliarum objectionum, cf. Cajetanum, opusc. cit. In ejus sententia remanet quod conveniens est applicare fructum specialem uni vel quibusdam determinate, sic in eis suscitatur specialis devotio et proportionaliter ad eam accipiunt diversos effectus Missie.

Unde fundamenta sententije affirmantis valorem infinitum Missae et quod Missa oblata pro multis, seque prodest unoquoque eorum ac si pro illo solo offerretur, haac fundamenta valde prcevalent supra rationes sententiae negativa?. Sunt enim ordinis dogmatici, derivantur ex ipsa natura Missa), ex dignitate principalis offerentis, ex dignitate victimse oblatae. E contra sententia negativa arguit solum ex inconvenientibus practicis, qua; revera non existunt. Mirum est quod Billuart non firmius defendat sententiam Caietani, Ioannis a S. Thoma, Salmanticensium, Gonet et plurium aliorum thomistarum. Hugon bene eam defendit.

Aliud dubium: Utrum sit magis proficuum pro vivo ut postulet Missam pro seipso celebrandam, ante mortem suam, an post mortem.

Respondetur: Magis proficuum est ut Missa celebretur pro vivo ante mortem ejus : 1° quia si vivus sit in bona dispositione, participat omnibus fructibus Missae et sic se disponit ad accipiendam pretiosissimam omnium gratiarum scilicet perseverantice finalis, quaa non potest esse obiectum meriti, sed obiectum impetrationis et supremas impetrationis quas ad sacrificium Missas pertinet. Melius est autem obtinere gratiam bonee mortis, quam, remanendo in incertitudine salutis, sperare citius Iiberari a purgatorio. Hli qui intrant in purgatorium, certo ex eo exeunt; sed ad ingrediendum in purgatorium praerequitur gratia bonas mortis. Unde dictum est: « En un sens, le principal n'est pas d'en sortir, mais d'y entrer ». 11° Celebratio Missas pro vivis est certior quam pro mortuis, sive propter iniustas dispositiones legis civilis, sive propter incuriam heredum. (Cf. Dict. theol., art. Messe, col. 1297).

Consectaria spiritualia.

Hajc consectaria bene exprimuntur in libro IV De Imitat. Ohristi, c. 9: « Quod nos et omnia nostra Deo debemus offerre et pro omnibus orare » (speciatim celebrando Missam aut ei assistendo): ibi dicitur: « Domine omnia tua sunt quse in ccelo sunt et qua; in terra. Desidero me ipsum tibi offerre, et tuus perpetuo permanere. Domine, in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et in sacrificium laudis perpetuse. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui pretiosi corporis, quam tibi hodie in prsesentia Angelorum invisibiliter assistentium offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem ».

« Domine offero tibi omnia peccata mea... ut tu omnia incendas et comburas igne caritatis tuee, et deleas universas maculas peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni delicto emundes... ».

De valore ejus

« Offerro etiam tibi omnia bona mea, quamvis valde pauca et imperfccta, ut tu ea emendes et sanctifices; ut ea grata habeas et accepta tibi facias et semper ad meliora trahas... ».

« Offerm quoque tibi omnia pia desideria devotorum, necessitates parentum, amicorum, fratrum, sororum, omnium carorum meorum... Offero etiam tibi preces et hostias placationis pro illis specialiter qui me in aliquo lasserunt, contristaverunt aut vituperaverunt ; ... pro his quoque omnibus quos aliquando contristavi, conturbavi, gravavi, el scandalizavi verbis, factis, scienter vel ignoranter: ut nobis omnibus pariter indulgeas peccata nostra et mutuas offensiones... Aufer, Domine, a cordibus nostris... quidquid potest caritatem lasdere et fraternam dilectionem minuere... et fac nos tales existere ut simus digni gratia perfrui et ad vitam proficiamus seternam. Amen ».

Ille qui sic quotidie magis ac magis se uniret Christo principali Sacerdoti et Victima; sacrificii Missas, semper intimius participaret vUa Christi ut est simul sacerdos et hostia, et multum laboraret ad animarum salutem.

FINIS TRACTATUS DE EUCHARISTIA

DE PANITENTIA

(Quaestiones dogmaticae)

AUCTORES CONSULENDI

Oommentatores : Cajetanus, Joannes a S. Thoma, Gonet, Salmanticgnses, Gotti, Billuart ut supra: bibliographia pro Eucharistia. Tractatu recentiores.

BILLOT, CAPPELLO, COLLET, D'ALES, GALTIER, HUGON, PESCH, DlEKAMP, TAUNQEREY, HERVE, G. VAN NO0RT, BOYER.

Dictionnaire Apologilique, art. Penitence (Gaitier).

Dictionnaire de Theol. cath, art. Penitence (E. Amann, A. Michel), art. Confesslon (E. Vacandard, P. Bernard), art. Attrition (A. Beug-net).

Opera theologia? positivae.

G. Rauschen, Eucharistie und Bussokrament in den sechs ersten lahrh. Ed. 2\ Preiburg. 1910.

Tixekont, Le Sacrement de Penttence dans 1'antiquite chretienne (Science et Religion), Paria, Bloud, 1914. Histoire des dogmes, 3 vol., Paris, 10* ed., 1924.

E. Vacandard, Essats de crtttque et d'hisloire reiigteuse, 2« serie, Paris, 1908; La Penitence publique dans 1'Eglise primitiw, Paris, 1902; La confession sacramentelle dans la primitive Eglise, 2' 6d.. Paris. 1903.

A» D'ALES, JJ6dit de GaUiste. Etude sur les origines de la penitence chretienne, Paris, 1914.

F. Cavallera, Le ddcret du Concile de Trente sur ki pSnitence, Bull. de litterature eccl., 1923, 277 sqq.; 1924. 56 sqq.; 1932, 73 sqq.; 144 sqq., 224 sqq.; 1933, 62 sqq. '

J. PEBINELLE, O.P. L'attrition d'apres le Concile de Trente el d'apres 8. Thotnm d'Aquin (BibUotheque Thomiste), 1934.

iNTRODUCTIO

DIVISIO MATERIA

PR^NOTAMINA DE VIRTUTE P^NITENTI-5:

Caput I: DE EXISTENTLA SACRAMENTI PiENITENTLffi.

Art. 1: De ipsa potestate clavium Ecclesice a Christo concessa ut constat ex Sacra Scriptura et Traditione - q. 84 et Suppl. q. 17-20.

Art. 2: De existentia et denominatione sacramenti pamitentiai, de ejus necessitate et iterabilitate.

Art. 3: De ministro potestatis clavium, de potestate ordinis et de potestate jurisdictionis. Suppl. 19, 20.

Caput n: DE ESSENTIA SACRAMENTI P-SJNTTENTLffi.

Art. 1 : An essentia sacramenti vere salvetur in pwnitentia, q. 84.

Art. 2 : Dc cjua materia.

Art. 3: De forma hujusce sacramenti.

Caput m: DE CONTRITIONE. Suppl. q. 1-5. qu. 1: quid sit. qu. 2: de ejus objecto. qu. 3: de ejus quantitate.

Caput IV: DE CONPESSIONE. Suppl. q. 6, 11.

Caput V: DE SATISFACTIONE. Suppl. q. 12, 15.

Caput VI: DE EFFECTIBUS HUJUS SACRAMENTI : m*. q. 86-89.

Art. 1: De remissione peccatorum mortalium: q. 86; venialium: q. 87.

Art. 2: De remissione pcenos peccato debitse: q. 86, a. 4 et 5. Art. 3: De meritorum reviviscentia, q. 89.

Notandum est quod S. Thomas, procedendo secundum id quod jam declaraverat Ecclesia suo tempore, incepit agere de pa?nitentia ut est sacramentum antequam de potestate clavium de qua volebat tractare agendo de ministro (Suppl. 19). E coutrario plerique theologi moderni contra protestantes merito incipiunt tractare de potestate clavium, quia ex ipso Evangelio constat quod Christus contulit Ecclesia? potestatem clavium ad remissionem peccatorum, dum pajnitentia non generaliter nominatur sacramentum niai sseculo XI, quamvis pluries S. Augustinus

DlC P/ENITENTIA et 6 Gregonus Magnus vocent eam saeramentum i. Ipsa definitio sacramenti per genus et differentiam nondum erat praacise determinata in duobus pnor.bus sa>culis; erant res sine titulo praacise determinato. MissaT eV°1Uti° theologiffi- sicut Pro q«*stione de sacrificio

Duo attente notanda sunt in his quaastionibus:

1" Aliquod sacramentum potest etiam longo tempore existere ut ntus extemus productivus gratiw a Christo institutus, antequam communiter vocetur sacramentum in universali Ecclesia, sed potest aliis nomimbus vocari, ut vg. nomine confessionis. Sic eat res sine dubio exisiens. sed sme titulo prasciso universaliter recepto.

2° Ut aliquod sacramentum instituatur ab ipso Christo, sufficit quod Christus dixerit se velle effectum proprium hujusce sacramenti, etiamsi non determmaverit explicite nec formulam sacramentalem, nec materiam propnam. Ratio est quia aclus specificantur ab objecto formali et actto practica ab effectu producendo, ut ars constructionis ab a;dificio construendo.

In sacramento autem id quod est principale est ipsa actio sacramentalis, qua? exprimitur his verbis; « ego te baptizo; te absolvo; signo te, et confirmo te » ; ha^c actio sacramentalis fuit volita et instituta a Christo, si dixit se velle effectum proprium hujusce actionis.

DIVISIO TRACTATUS S. THOMJE DE P^ENITENTIA

Tractatus S. Thomaj de psenitentia dividitur in sex partes: 1" Pars est: De ipsa pcenitenha ut est sacramentum et ut est virtus. Sic q. 84 agitur de institutione hujusce sacramenti, de ejus materia et forma.

q. 85 agitur de virtute pcenitentice qu* est pars potentialis justitise, ut religio, sed infra religionem prout pamitentia supponit peccatum. 2* Pars est: De effectu pcenitentice, ubi sunt quatuor quastiones.

q. 86: de remissione peccatorum mortalium; q. 87: venialium.

q. 88: de peccatorum dimissorum reditu per sequens peccatum, ubi S. Thomas ostendit quod non redeunt forraaliter et in se, sed virtualiter quia tunc est aggravatio per ingratitudinem contra beneficium remissionis.

q. 89: de recuperatione gratice virtutum et meritorum, ubi ostendit quod quandoque homo tepidius resurgit per paraitentiam, quam fuerat antea dispositus. rbid. ostenditur quod bona opera per peccatum mortificata reviviscunt. non vero opera mortua, scil. opera ethice bona facta extra statum gratia;, et ad vitam aeternam non ordinata.

1 Patres etiam antiquiores agnoverunt ritwn pamitentice esse productivum gratice a Daptismo distinctum.

Definitiones Kcclesi*

3" Pars est: De partibus pcenitentice , quce sunt contritio, confessio et satisfactio; scil. actus panitentis qui sunt materia vel quasi materia hujus sacramenti. S. Thomas non potuit dictare nisi primam quaastionem hujusce sectionis, morte felicissima praventus opus suum non terminavit. Sed Supplementum Summa» compositum est secundum ordinem ab eo prsepositum, et ex suo libro IV Sententiarum ad litteram excerptum est.

q. 90 est de partibus pcenitentve in genere, est ultima qurestio dictata a S. Thoma.

Supplementum agit: 1" de contritione per quinque quasstiones.

2° de confessione per sex quajstiones.

3° de satisfactione per quatuor qua?stiones.

4" Pars est: de suscipientibus sacramentum pcenitentice, q. 16 Suppl.

5* Pars est: de potestate clavium, seu de ministro, per quatuor quastiones et de annexis potestati clavium, scil. de excommunicatione et de indulgentiis, q. 17-27.

61 Pars est: de pmnitentia publiea, q. 28 propter peccatum publicum gravissimum, per modum exempli. Ha?c scripta sunt juxta disciplinam quae adhuc tempore S. Thoma? vigebat, sed hodie non amplius sunt in usu.

Sic in isto tractatu de pajnitentia sunt 36 qusestiones. Sola principalia explicari possunt ct non considerando articulum per articulum.

DE PRINCIPALIBUS DEFINITIONIBUS ET DECLARATIONIBUS ECCLESLffi CIRCA SACRAMENTUM P^NITENTIiE

Principales definitiones sunt in Concilio Tridentino, contra Proteslantes, Denz. 911-925. Sunt sequentes:

1° Pcenitentia est verum Novce Legis sacramentum, a baptismo diversum et iterabile, o Christo institutum secundum illud Joan. XX, 23 dictum Apostolis a Domino post resurrectionem : « Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt ». Cf. Concilium Tridentinum, 913 et 894. Secundum Concilium Tridentinum tunc concessa est potestas non tantum declarandi peccata esse remissa, ut volunt Protestantes, sed vere remittendi peccata, et hoc per modum judicii, ut infra explicabitur. Trid. 902.

2° Definitum est in C. Tridentino, 896: « formam sacramenti pcenitentim, in qua praecipue ipsius vis sita est, in illis ministri verbis positam esse: Ego te absolvo etc. ».

3° C. Flor. et Trid., 896, 914, declarant: quasi materiam esse actus pcenitentis, scil. contritionem, confessionem, satisfactionem, quae etiam partes psenitentiss appellantur.

Et plura definita vel declarata sunt de his actibus psenitentis in particulari.

4° In C. Trid. 897-898 definiuntur contritio et attritio: « Contritio est animi dolor ac detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de ccetero ». Debet esse supeinaturalis. Alia est perfecta (seu contritio proprie dicta) quse procedit ex caritate, quseque cum voto (saltem implicito) saeramenti semper justificat, sed non reddit confessionem superfluam (587).

Alia est imperfecta (scil. attritio) procedens « ex consideratione turpitudinis peccati vel ex gehenna et pajnarum metu » 898, 1305 ; haec etiam debet esse supernaturalis Denz. 699, 751, sq. 897, 1536.

In Decr. S. Off. 1667, n. 1146. dicitur quod Ecclesia noluit judicare utrum attritio includat necessario aliqualem dilectionem Dei; sententia negans est communior inter theologos ut refert hoc documentum.

Id quod est definitum est quod attritio sine sacramento non justificat, sed cum sacramento disponit ad justificationem Denz. Trid. 838.

5° Circa confessionem definitum est quod complecti debet peccata gravia post baptismum commissa, quse manifestari debent integre, secundum speciem infimam et circumstantias speciem mutantes. Cf. Trid. 900, 917. Requiritur integritas saltem formalis, sed non semper materialis, scil. necessarium est confiteri omnia et singula peccata mortalia post baptismum commissa, quorum memoria, post diligens examen, habetur; « alia inclusa esse in confessione intelliguntur » Trid. 900 et 1111.

6° Circa satisfactionem definitum est quod satisfactio salutaris et conveniens imponenda est (Denz. Trid. 904, 925). Consistit in bonis operibus, quibus Deus vere colitur, quseque vim sacramentalem habent ex meritis Christi (904, 1535).

7° Quoad effectus sacramenti, sunt plures definitiones et declarationes. Hi effectus sunt: 1° remissio peccatorum post baptismum commissorum (896); 2" remissio pcena? imprimis asterna; (806, 840); non vero semper totius pauia; temporaiis (535); 3° reviviscentia gratia; amissa; et meritorum mortificatorum (2193); 4" liberatio a censuris 1144. Codex 2247.

8° De ministro panitentue definitum est quod est, non homo laicus, sed solus sacerdos, qui debet habere jurisdictionem (902, 903, 921). Sigillum sacramentale stricte servandum esse, et nomen complicis minime exquirendum. (Cf. Codicem 888 sq.).

9° Denique quoad subjectum definitum est quod est homo baptizatus lapsus (807), qui pra;sens esse debet, non deneganda est psenitentibus etiam relapsis et recidivis; sed consuetudinariis et occasionariis indi&positis est neganda vel differenda quia nullo modo apparet quod sint vere attriti (cf. Denz. 1210 sq.; 1538).

DEFINITIONES ECCLESIiB

Tandem confessio facienda est saltem semel in anno (cf. IV Concilium Lateranense 437 et Tridentinum 900, 918).

Item de Induigentis plura declarata sunt, prsesertim in Concilio Tridentino 989; scil. indulgentise non sunt pia; fraudes fidelium, sed applicatio thesauri meritorum Christi et Sanctorum, vivis per modum absolutionis, defunctis per rnodum suffragii, facta per Romanum Pontificem, prsesertim lempore jubilsei, vel per episcopos pro suis subditis, ex causis rationalibus. Per ipsas delentur pcense temporales etiam pro peccatis occultis debitas. Effectus pendet a recta dispositione, a statu gratia; et ab impletione operis preescripti (cf. Codicem 925).

Quaenam sunt sub aspectu dogmatico, principales qusestiones consideranda; ?

Distinguenda est pars dogmatica et pars practica tractatus.

Doctrina practica de psenitentia respicit prasentim dispositiones subjecti seu officia peenitentis quoad attritionem, confessionem et satisfactionem et officia confessarii erga varias classes pasnitentium ut sunt occasionarii, consuetudinarii. recidivi, necnon rationem agendi erga moribundos.

/n parte dogmatica tractatus de Psenitentia, post qua;dam pranotanda de psenitentia ut virtute (q. 85 s. Th.), principales quastiones sunt sequentes:

1° de existentia sacramenti Pamitentias, 2" de ejus essentia, quoad formam et materiam, 3° de actibus psenitentis: contritio, confessio, satisfactio, 4° de effectibus hujusce sacrainenti.

PR^ENOTAMINA

DE VIRTUTE PANITENTUE

Recolligenda sunt principalia ex articulis S. Thoma;, simul ostendendo eorum fundamentum in sacra Scriptura. Virtus infusa pamitentia» existebat in justis Veteris Testamenti antequam institueretur sacramentum pamitentias.

Sajpe in Sacra Scriptura commendatur pamitentia; prajsertim pra?dicatio S. Joannis Baptista est praidicatio pamitentiaa i, et post ipsum Jesus ait, Marc, I., 15: « Impletum est tempus et appropinquavit regnum Dei, pamitemini et credite evangelio » - Sajpius Christus locutus est de pamitentia, v. g. « Non veni vocare justos sed peccatores ad pamitentiam » Luc, V, 32. - « Si pamitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis > Luc, Xm, 5. - « Va» tibi Corozaln, vjb tibi Betsaida, quia si in Tyro et Sidone facta; fuissent virtutes qua; facta; sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pamiterent » Luc. X, 13.

Chapter 63 of 84