Skip to the text

Sectio 9, art. 4: An Christus ut principalis Sacerdos non solum virtua-

liter sed actualiter offerat Missas quas quotidie celebrantur.

Art i. - in quonam sensu missa est verum SACRIFICIUM

SED INCRUENTUM SECUNDUM CONCILIUM TRIDENTINUM statu. qucssiionia; _ Noil eodem modo ponebatur hsc qusestio ante apparitionem protestantissimi. Tempore enim S. Thomse et antea usque ad asec. XV, sic ponebatur problema ut in JU\ q. 83, a. 1: Utrum m hoc Socramento Christus immoletur. Et respondebatur cum S. August. citato in arg. « Sed contra » : « Semel immolatus est in seipso Christus, et tamen quotidie immolatur in sacramento» i. Quod sic explicabatur : Immolatur sacramentaliter et incruente, prout per duplicem consecrationem et duplicem transsubstantiationem Christus ponitur in altari quasi in statu mortis, et hajc sacramentalis immolatio est reprsesentatio cruenta immolationis Calvarii et applicatio meritorum Passionis.

Legendus est corpus art. S. Thomse 2.

Protestantes autem dixerunt: Tunc Missa est solum memoriale prajteriti Sacrificii Crucis et non est verum Sacrificium. Unde ab isto tempore sic ponitur qusestio: An Missa sit vere et proprie dictum Sacrificium.

1 Epist. 98 ad Bonifacium.

9 Quoad necessitatem utrlusque speciei, cf. S. Thoraam m q 74 a. 1 q. 76, a. 2, q. 80, a. 12, ad 3. ' ' tt, Eof Pe ^rmat S- Doctor 1uod oelebrans offert Missam in persona Christi III, q. 22, a. 3. ad 2; q. 78, a. 3, 4; q. 82, a. 4, 5, c. 2. 3* a. 6, a. 7. ad 3, a 8 lteru quod Euchari,stio continet Ohristum passum Ul, q. 73, a. 4, ad 3- a fi' ad 2; q. 75, a. 1; q. 78, a. 6. ad lm. * '

Secundum Concii.ium Tiudentinum

Principalis obiectio Protestantium quse prassertim a Zwinglio 1 et Calvino proponitur, est ista:

Omne verum sacrificium exigit realem destructionem seu immolationem victimse oblatse. Atqui in Missa non invenitur hsec realis destructio seu immolatio victimse oblatse, sc. corporis Christi gloriosi. Ergo Missa non est verum et proprie dictum Sacrificium 2.

Hsec difficultas non nova erat, ssepe formulata est a scholasticis, v. g. a S. Alberto Magno in IV Sent. dist. 13, a. 23, et a S. Thoma m, 83, a. 1 : 2" obiectio, scil. « Immolatio Christi facta est in cruce, in qua tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Eph., V, 2). Sed in celebratione hujus mysterii Christus non crucifigitur; Ergo nec immolatur ». — Respondebat S. Thomas ad 2"™: « Sicut celebratio hujus sacramenti est imago reprsesentativa passionis Christi, ita altare est reprsesentativum crucis ipsius, in qua Christus in propria specie immolatus est », i. e. : Quotidie Christus immolatur non realiter seu physice, sed sacramentaliter . in gsnere signi, sub speciebus panis et vini et non in seipso 3. Hsec sufficiunt quoad statum qusestionis.

J_. Quid definivit Concilium Tridenlinum contra protestante»?

Principalis responsio C. Trid. ad protestantes est quod Missa est verum sacrificium, sed incruentum, ad quod non requiritur immolatio realis seu physica victimse.

Definivit sess. XXII, can. 1 (Denz. 948) : « Si quis dixerit in Missa non offerri Dco vcrum et proprium Saorificium, aut quod offerri non sit aliud quam nobis Christum ad manducandum dari : A. S. »

Hoc quidem sic explicatur in capitulo correlativo (Denz. 938): 1) Explicatur Sacrificium Christi per ejus Sacerdotium: declaratur sec. S. Paulum quod Christus constitutus est ut Sacerdos sec. ordinem Melchisedech, qui obtulit vero Deo panem et vinum: « Quoniam sub

2 Dicit Zwingllus. 1. c. « Christus illlc tantum offertur ubi patitur, sanguinem fundit, moritur... Chrlstus autem non potest ultra mori, pati, sanguinem Cundere. Ergo Christus ultra offerri non potest ». Item Calvin, Institutions, 1. IV. c. 18, n. 5: « Si Jesus Christ a chaque Messe est sacrifie, 11 faut qu'en chacun moment, en mille lieux, il soit cruellement tue et occis. II y a effusion de sang requise en tout sacriflce ». Differentia inter Lutherum ex una parte et Zwinglium et Calvinum ex altera, est quod hl duo ultiml contra Lutherum negabant etiam prfflnentiam realem. Cf. Diot. th6ol. cath., art. « Sacramentalre » (Controverse). col. 451 et Enders. Luthersbriefwechsel, V, p. 262, 267, 294.

3 Objectiones protestantium contra sacriflcium Missffi, sunt iam quasi ad litteram apud S. Albertum Magnum ad modum difflc. solvendaa in IV Sent. dist. XUJ, a. 23: « Si Christus dicitur immolari, quia flt reprossentatio immclationis factas. dicetur cruciflgi et tradi, quia flt reprassentatlo cruclflxionis et occislonie facta (scil. in pictura), quod falsum est»: I. e.: Missa non est sacrlficium, sed solum reprassentatio sacriflcii prasteriti.

Ibidem S. Aibertus sibi objicit: «In Sacramento nulli facienda est iniuria: sed Christus, semel oblatus, hominum peccata tulit sufflcienter ».

Resp. S. Albertus. In Mlssa non renovanda est occisio Christi, quas fuit actus iniquus Judaaorum; sed in Missa flt oblatio vlctimse ollm occlsas. Nec flt inlurla sacrlflcio crucis, quia est eadem victima quse semper offertur et non quajritur alla ad redemptionem nostram

' Cf. Dict. th6ol. oath., art. « Messe : L,a Messe dans 1'Eglise latine a. la vellle do la Reforme. col 1081-1085. — La Messe durant la periode de la Reforme et du Concllo de Trento, col. 1086-1142.

De sacrificio Miss.k priori Testamento (teste Apost. Paulo) propter Levitici sacerdotii imbecillitatem consummatio non erat, oportuit (Deo Patre misericordiarum ita ordinante), sacerdotem alium secundum ordinem Melchisedech (Gen. 14, 18; Ps. 109, 4; Hebr. 7, 11) surgere, Dominum nostrum, lesum Christum, qui possetomnes, quotquot sanctificandi essent consummare (Hebr. 10, 14) et ad perfectum adducere ».

Non potest magis ex alto considerari sacrificium Christi, scil. ex altitudine sui Summi Sacerdotii, quod revelatum est simul ut Sacerdotium aternum et ut sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, qui olim vero Deo obtulit panem et vinum. Concilium prius considerat finem ultimum redemptionis generis humani primo intentum a Providentia divina, et ex consideratione summi sacerdotii Redemptoris pervenit ad duas formas ejus sacrificii, scil. ad formam cruentam et ad ineruentam.

Hoc illustrat declarationes sequentes Concilli Tridentini: -prius quidem quoad Ccenam, quia Sacrificium incruentum illustratur per Sacerdotium correlativum et deinde illustratur Missa per Ccenam, ad colligenda omnia testimonia S. Scriptura.

  1. Declaratur ergo quod Christus, sacerdos sec. ordinem Melchisedech in Ccena, instituit incruentum Sacrificium Missai offerendum sub speciebus panis et vini, ad commemorandum cruentum Sacrificium crucis et ad ejus fructus usque ad finem mundi applicandos. Dicitur enim: « Is igitur (Christus), Deus et Dominus noster, etsi semel seipsum in ara Crucis, morte intercedente, Deo Patri oblaturus erat, ut a?ternam illis redemptionem operaretur \t quia tamen per mortem, sacerdotium ejus exstinguendum non erat (Hebr. 7, 24), in casna novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectse sponsse suas Ecclesia* visibile (sicut hominum nar tura exigit) relinqueret sacrificium (can. 1), quo cruentum illud semel in cruce peragendum reprmsentaretur ejusque memoria in finem usque saaculi permaneret (I Cor. 11, 24 sq., hoc facite in meam commemorationem), atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quse a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur : Sacerdotem sec. ordinem Melchisedech se in a»ternum (Ps. 109, 4) constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earundem rerum symbolis Apostolis (quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat), ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus ut offerrent, prcecepit per hcec verba: Hoc facite in meam commemorationem (Luc. 22, 19; I ad Cor. 11, 24) uti semper catholica Ecclesia intellexit et docuit (Can. 2) ».

  2. Prascedens declaratio confirmatur ibidem per comparationem Missaj cum sacrificio Agni Paschalis : « Nam eelebrato veteri Pascha, quod in memoriam exitus de 53gypto multitudo filiorum Israel immolabat (Ex. 12, 1) novum instituit Pascha, se ipsum ab Ecclesia per sa- i Sic de Sacrtflcio Crucia interpretantur verba Hebr. 9, 28: «Christus semel oblatus est ad muitorum exhaurienda peccata ».

Secundum Concilium Tridentinum cerdotes sub signis vis-ibilibus immolandum (immolatione sacramentali) in memoriam transitus sui ex hoc mundo ad Patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit eripuitque de potestate tenebrarum et in regnum suum transtulit (Col. 1, 13) ».

Rursus in hoc affirmatur sacramentalis et ineruenta immolatio sub speciebus panis et vini, ad commemorandam cruentam crucis immolationem.

  1. Secunda confirmatio sumitur ex prophetia Malachise qui « in omni loco mundam oblationem offerendam » preedixit (Mal. 1, 11), et dicit Concilium: « hsec quidem illa munda oblatio est, quse nulla indignate aut malitia offerentium inquinari potest ».

  2. Tertia confirmatio datur ex I Cor. 10, 21, ubi S. Paulus dicit non posse eos qui participatione mensce dcemoniorum polluti sunt, mensce Domini participes fieri, per mensam altare utrobique intelligens.

  3. (In Cap. 2 et can. 3). Declaratur Missam non solum esse Sacrificium laudis et gratiarum actionis, sed projritiatorium pro vivis ac defunctis, pro peccatis, pcenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus offerendum. Ad hoc manifestandum in Cap. 2, declaratur quod in Missa est eadem victima incruente immolata, et idem sacerdos principalis ac in sacrificio Crucis. Dicitur enim: « Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel seipsum crucnte obtulit (Ilebr. 9, 28), docet Sancta Synodus, sacrificium istud vere propitiatorium esse (can. 3), per ipsumque fieri, ut, si cum vero corde et recta fide, cum. metu ac reverentia, contriti ac pcenitentes ad Deum accedamus misencordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno (Hebr. 4, 16) Hujus quippe oblatione placatus Dominus, gratiam et donum psenitentiaj concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit. Vna enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio qui seipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratkme diversa ». Id est nunc offertur non cruente et dolorose, nec ad nova merita acquirenda, sed ad applicanda prsterita Passionis merita. Ha^c applicatio sic explicatur ibid. : « Cujus quidem oblationis (cruentas inquam) fructus per hanc incruentam uberrime percipiuntur : Tantum abest, ut illi per hanc quovis modo derogetur. (Can. 4) ».

|| — De ieslimoniis Sacioe Sciipturas.

Conc. Tridentinum attulit omnia principalia S. Scripturas testimonia ad ostendendum quod Missa est verum Sacrificium

  1. Verba institutionis Eucharistke ostendunt Christum in ccena fecisse aliquid sacrum, et post duplicem consecrationem nobis dixisse:

t Cf. Dict. theol. cath., art. «Messe,: La Messe dapres la S.te Ecriture. c. 700-863 (Mri. C. Ruch).

De SACRIFICIO MlSS^{

« Hoc facite in meam commemorationem > L-uc. XX, 19; I Cor. XI, 25. Insuper Christus iara se tradidit in statu victimce, dicendo: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur ». « Hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur... ».

Denique circumstantia; indicant Eucharistiam institutam esse ut substitueretur sacrificio agni paschalis.

2> Ex Verbis S.Pauli constat quod mensa Domini de qua loquitur est altare in quo oflertur sacrificium, sicut mensa dajmoniorura est altare idololatria?. Dicit enim I Cor. X, 16, 22 : « Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi estf et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini estf... Non potestis calicem Domini bibere et calicem datmoniorum. Non potestis mensat Domini participes esse et mensas d&moniorum. (nam ut ibid. v.20 dicitur, « qum immolant gentes, dcemoniis immolant et non Deo ». Unde mensa Domini est altare. Huic textui similis est id quod legitur ad Hebr. XUI, 10: « Habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo ( levitico seu legali) deserviunt ».

Si autem habemus altare, ita et sacrificium, scil. commemorationem cruenti sacrificii Crucis, sic est « communicatio sanguinis Christi ».

'd) Conc. Tridentinum citavit textus S. Scriplurse ex quibus constat Christum esse sacerdotem sec. ordinem Melchisedech qui obtulit vero Deo panem et vinum. (Cf. Gen. XIV, 18; Ps. CIX, 4; Hebr. VH, 14). Insuper ut dicitur ad Hebr. VII, Christus habet sacerdotium perpetuum, quod non remanet otiosum, sed manifestatur in terris in sacrificio eucharistico, in quo sub speciebus panis et vini offerlur a suis minislris. Cf. Hebr. XHl, 10

  1. Concilium citavit prophetiam Malachue (I, 11): « Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda ».

Hic annuntiatur sacrificium proprie dictum, ut constat ex verbo « sacrificatur ».

Insuper hoc sacrificium erit:

  1. Novum, cum sit iudaicis sacrificiis subrogandum, et inter Gentes offerendum;

  2. Universale, « ab ortu solis usque ad occasum... in omni loco ».

  3. Mundum seu Deo gratum.

  4. et ut videtur incruentum, nam vox hebraica 7ninchah, quaj latine sic vertitur « oblatio munda », designat sacrificium constans l Cf. J. M. Vostk, Studia paulina, 1928, Romse. p. 104-134; 176-179. - p. 134: Varise preerogatlvae Chrlsti sacerdotii « secundum ordlnein Melchisedech ». — /Eterna virtus Chrlstl sacrilicii, p. 176-178.

SECUNDUM CONCILIUM TlUDENTINUM farina et polenta. Hi autem characteres simul sumpti non conveniunt sacrificiis iudaicis, neque sacrificio crucis (quod oblatum est in uno loco, non in omni loco), sed solum sacrificio Missse, quod vere est novum, universale, mundum et incruentum.

Sic sufficienter sacrificium Missa exprimitur in S. Scriptura, explicite in N. T. et annuntiatur in V. T.

|1| Testlmonium traditionis.

Hoc testimonium de Missa, ut est verum sacrificium, ita clarum est ut ipsi Protestantes concedant Patres admisisse sacrificium eucharisticum; sed pseudoreformatores reiiciunt Traditionem et ad solam Scripturam instinctu privato et libero recurrunt.

Quoad progressum intelligentia dogmatis notandum est quod per tria priora sajcula Missa habetur ut sacrificium verum, a sacnficns antiqua; legis distinctum, eaque complens ac perficiens K Ita auctor doctrina? duodecim Apostolorum (Didache), S. Iustinus, S. Iremeus qui Missa? applicant vaticinium Malachia, et S. Cyprianus in Epist. ad Cfficilium. Cf. Journel. Enchirid. Patrist. (index Theologicus, p. 866, n. 512, 517, 520.

S. Cyprianus, Ep. 63, 14 (Journel, 584) dicit: « Si Christus Jesus Dominus et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei Patris, et sacrificium Patri seipsum obtulit, et hoc fieri in sui commemorationem pra:oepit, utique iUe sacerdos vice Christi vere fungitur, qui id quod Christus fecit imitatur et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse ».

S. Gregorius Nyss. In Christi resurr., or. 1. Journel, 1063, ait: « Christus seipsum pro nobis hostiam offert et victimam immolat, sacerdos simul existens et agnus Dei, ille qui mundi peccatum tollit ».

S. J. Chysost.: « mutato sacrificio, pro brutorum mactatione, seipsum (Christus) jussit offerri ». ln 1 ad Cor., hom. 24, 2; Journel, 1193. — « Hoc quod in calice est, illud ipsum est quod ex latere fluxit, et illius sumus participes » ibid., Journel, 1192. — « Oblatio eadem est, quisquis offerat, sive Paulus, sive Petrus; eadem est quam Christus dedit discipulis, et quam nunc sacerdotes faciunt ». In II ad Timoth., hom. 2, 4, Journel, 1207.

S. Augustinus: Quamvis « semel immolatus fuerit Christus in seipso, tamen m sacramento non solum per omnes Pascha? solemnitates,

1 Cf Dict. thiol. cath., art. «Messe»: La Messe dans les Peres anteniceens, La Dldache, St. Clement, St. Ignace, S. Polycarpe, St. Justin, St. Ir^nee, Clement d'Alex.. Orlgene, St. Hyppolyte, Tertullien, St. Cyprien, col. 864-947 (Mgr. C. RUCH). - La Messe dans TEglisc latine jusqu'a la veille de la Reforme, ool. 965-1085 lA. Gauubi,).

De sacrificio Miss-e sed omni die populis immolatur ». Ep. 98, c. 9. Journel 1424. Item S. Fulgentius (Journel, 2270).

S. Gregor . M. : « Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra, passionem Unigeniti Filii imitatur ». Dialog., 1. IV, c. 38; Journel, 2323.

A sa»c. TV ad VI, Patres ostendunt intimam esse conneaAonem inter Sacrific-ium Eucharisticum et Sacrificium Crucis, cuius Missa est continuatio prout in utroque idem est principalis offerens et eadem victima.

Ita S. Cyr. HierosoJimitanus, cateches., 23, S. Joannes Chysost., qui scribit in homil. in Epist. ad Hebr. XVII, 3: « Offerimus quidem (Christum), sed ejus mortem revocamus in memoriam » Hic textus citatus est a S. Thoma m, 83, a. 1, sub nomine Ambrosii.

Apud S. August, invenitur apparens paradoxum, prout tenet: 1) Missam esse verum sacrificium; 2) In ea immolationem esse solum reprassentative. Haje diflicultas solvitur ex ejus definitione sacrificii in genere, scil. de Civitate Dei 1. 10, c. 5: « Sacrificium visibile est invisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum » Si autem ita est, scil. si sacrificium externum sit in genere signi, potest dari verum sacrificium sacramentale, in quo scil. immolatio sacramentalis et incruenta sit signum tum oblationis intenue Christi, tum praaterita; immolationis cruenta? crucis. Unde dicit Aug. contra Faustum 1. XX, c. 21 (Journel 1604) « Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudinum proraittebatur, in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoria» celebratur ». Semper est eadem doctrina ac in Epistola S. Augustini ad Bonifacium, citata a S. Thoma in arg. « sed contra: « Semel immolatus est in semetipso Christus, et tamen quotidie immolatur in sacramento » seu sacramentaliter immolatur. Hic textus communiter citatur a theologis, a Petro Lombardo et ab ejus commentatoribus.

Item a sajculo IV ad VI liturgise omnes, licet in multis ritibus diserepantes, disertis vocibus testantur Missam esse plenum et verum sacrificium, oblationem, et immolationem (scil. sacramentalem).

A sasculo VI ad XUI non solum natura, sed et effectus sacrificii Missas describuntur, qui iidem esse dicuntur ac sacrificium crucis. Ita S. Gregorius Magnus (Dial. 1. IV, 55) narrat quomodo Justus monachus a purgatorio liberatus fuerit post triginta Missas pro eo celebratas. Paschasius Radbertus in suo libro « De Corpore et Sanguine Christi » testatur Redemptorem quotidie in altari peragere quod tempore passionis gesserat, ideoque fideles a peccatis quotidianis vi Eucharistia? liberari, cf. P. L. t. 120, c. 1294, 1328. Item S. Thomas in nostro articulo.

Denique Patres et theologi saspe nolaverunt quod religio non potest esse sine sacerdotio et sacrificio, nam ipsa ratio dictat supremum Dei dominium agnoscendum esse aliquo exteriori actu soli Deo exhibendo. Sublato autem sacrificio missm nullum esset nunc sacrificium in religione christiana, nam sacrificium crucis, consistens, ut cruentum, in actu

Classificatio sententiarum t ransitorio, non amplius existit ut cruentum, imo Christus nunc est impassibilis et gloriosus. Si igitur non existeret sacrificium incruentum Missse, nullum esset nunc sacrificium in Ecclesia. Deesset perfectissimus actus religionis.

Recenter Dom A. Vonier O. S. B. optime evolvit traditionalem tloctrinam Patrum et theologorum de sacrific-io sacramentali Missw, ostendendo plenam significationem hujusce adjectivi « sacramentalis » prout distinguitur a sacrificio physico ac cruento crucis, et prout simul refertur ad illud. Ad hoc plene intelligendum oportet perlegere opus hujusce auctoris A Key to the Doctrine of the Eucharist., La clef de ta doctrine eucharistique, trad. Roguet. Lyon, 1942, cf. p. 113, 118, 124-130, 142-143; speciatim: cap. X, Le sacrifice de la Messe n'est pas un sacrifice naturel (par immolation physique ou sanglante) — cap. XI: Le sacrifice de la Messe est un sacrifice sacramentel. — Cap. XTI: L'essence du sacrifice de la Messe; — cap. Xm: Le Christ mort est rendu present, applique et immole (sacramentellement) dans le sacrifice eucharistique; — Cap. XIV: L'unite du sacrifice chretien ». Sic optime intelliguntur traditionis documenta.

Aiit. II. — CLASSIFICATIO APPROXIMATIVA SENTENTIAHUM DE ESSENTIA SACRIFICII MISS^E

Has varia» sententia? longe exponuntur modo historico in opere M. Lepin, L'id6e du Sacrifice de la Messe 1926, in quo facile inveniuntur referentia? ad opera auctorum quos statim citabimus.

Sunt praasertim dua categoria; sententiarum ; prima categoria admittit immutationem realem rei oblatse in essentia sacrificii Missa?, allera autem eam negat, et admittit immolationem non proprie realem seu physicam, sed sacramentalem seu mysticam.

I» Categoric sententiarum. Secundum hos auctores in sacrificio Missm est realis aut saltem virtualis immutatio corporis Christi. Sic subdividuntur has sententias:

A - Est immutatio realis corporis Christi in ipsa consecratione prout corpus Christi ponitur in statu decliviori, privatur naturali exercitio sensuum, non videt, non audit; est quasi exinanitio, asquivalens destructioni (Ita Card. de Lugo, Hessel etc).

Respondetur: Christus vere vivens est in Eucharistia, et elicit actus vilales naturales et supernaturales ; imo ibi est ut immortalis et gloriosus; non in se physice immutatur, nequidem realem relationem ad species sacramentales accipit, sed sunt species qua= realiter referuntur ad ipsum. Christus non patitur a corporibus circumstantibus, quia in Eucharistia est per modum substantiae, sed conservat visionem intellectualem personarum circumstantium quam habet in ccelo, prout omnia videt in Verbo.

B - Est immutatio realis corporis Christi in communione sacerdotis, qua (iostruitur victima (Bellanninus et plures alii).

DE SACRIFICIO MlSS/K

Respondetur: Communio sacerdotis non destruit realiter corpus Chnsti, sed solum species sacramentales, et hac destructio non fit in altan, ut fieri debet sacrificium, sed in stomacho. Insuper communio sacerdotis est participatio sacrificio et prasupponit sacrificium jam constitutum.

Nec invenitur destructio realis Corporis Christi simul in consecratione et in communione; destruuntur solum species sacramentales.

C - Est immolatio saltem virtualis corporis Christi in consecratione prout vi verborum deberet esse realis seu physica separatio corporis Christi a sanguine, si non esset lex concomitantia;. Ita Lessius, Gonet, Billuart, Hugon, Lamiroy.

Respondetur: Hac separatio nequidem virtualiter renovanda est, quia fuit actus occisorum Christi, et ut dicit S. Thomas HP, q. 48^ a. 3, ad 3"" : « Passio Christi ex parte occidentium fuit maleficium, sed ex parte ipsius ex caritate patientis fuit sacrificium. Unde hoc sacrificium ipse Christus obtulisse dicitur, non autem illi qui eum occitierunt ». Hoc maleficium nequidem virtualiter renovandum est. Ita pariter S. Albertus magnus in IV Sent. d. 13, a. 23. Insuper immolatio ■mrtualts non est realis, est velut vanum tentamen immolationis realis, ut ait Card. Billot. Denique verba consecrationis immutant substantiam panis, non corpus Christi, et de se non tendunt ad realem separationem; in triduo mortis fuisset quidem hjp.c separatio, non tamen vi verborum, sed ratione status in quo tunc erat corpus Christi, ut bene notat Herve.

D - Est immutatio realis saltem substantice panis, quw destruitur ut producatur corpus Christi; hsc realis transformatio in melius est verum sacrificium. Ita Suarez.

Respondetur: 1° - Panis non est ipsa materia oblata in sacrificio Misss; 2° Transsubstantiatio non producit corpus Christi, sed convertit panem in ipsum; 3" - Res non sacrificatur ex hoc quod producitur.

Praedicti auctores non potuerunt igitur probare quod in Missa est lmmutatio realis victimae oblataj.

II- Categoria sententiarum: Secimdum hos auctores in sacrificio Mtssce non est realis immutatio corporis Christi, sed solum immolatio ejus sacramentalis cum oblatione.

Hoc tamen diversimode concipitur.

A - Secundum Vasquez (in m». p. d. 222, c. 7 et sqq.) Missa est sacnficium mere relativum et crucis reprcesentativum seu commemorativum, in quo non verificatur, inquit Vasquez, definitio generalis sacnficn absoluti, qua importat, juxta ipsum, realcm immutationem victimaj.

Classificatio sententiarum

Respondetur: repra?sentatio alterius sacrificii, quatenus prcecise est reprcesentatio, ut fieri potest in pictura, non sufficit ad peragendum actuale sacrificium. In Missa autem « aliquid reale fit circa rem oblatam » scil. transsubstantiatio quae terminatur ad ipsam. lnsuper in hac sententia definitio sacrificii in communi importat, juxta Vasquez, realem immutationem vietima?, ergo deberet dicere: hsec definitio non verificatur in Missa. Notandum e contra quod in sacrificio in communi immolatio victimse est « in genere signi », requiritur ut signum externum interna? adorationis et reparationis. Cf. Dict. Theol. art. « Messe », c. 1149, ss. et Lepin, op. cit. p. 405-410. cf. infra art. seq.

B - Secundum M. de la Taille l, in Missa Christus neque denuo physice immolatur, neque seipsum actualiter offert; sed ministerio sacerdotum, ab Ecclesia per immolationem mysticam (.sacramentalem) offertur Christus proprietate victimali in ceternum indutus. Hasc sententia supponit quod sacrificium est oblatio hostia; aut nunc, aut olim immolata;, aut posterius immolandai. In ccena Christus se obtulit ad crucis immolationem, in cruce physice immolatus est, et in aeternum servat suum statum victimalem; unde Missa est oblatio ritualis facta ab Ecclesia victimse olim physice immolata;.

Responsum est a pluribus: 1° - Secundum hanc sententiam mors voluntaria Christi in cruce non fuisset verum sacrificium, sed solum pars sacrijicii, nam oblalio ad sacrificium necessaria facta fuisset antca, scil. in Ccena; et hoc dissonare videtur a tota traditione, secundum quam mors voluntaria Christi in Cruce est perfectum sacrificium etiam independenter a Ccena, prout perduravit ejus oblatio in Cruce et diversimode expressa est verbis et factis . - 2° - Christus, ut infra diceraus, actualiter semetipsum offert in qualibet Missa, ut principalis offerens, non caret enim actu sacerdotali, « semper est vivens ad interpellandum pro nobis » Hebr. VII, 25. - 3° - Videtur quod in hac ultima theoria M. de la Taille, « immolatio incruenta » de qua loquitur Conc. Trid. sit inutilis, nam secundum prasupposita hujusce sententia sufficit « immolatio cruenta » olim facta in cruce ; sufficit, si sacrificium est simplex oblatio victimse olim immolata 5.

C - Ultima sententia scil. antiqua ad quam multi hodierni redeunt: Missce sacrificium non importat realem immutationem corporis Christi, sed solum immolationem ejus sacramentalem in genere signi, prout Christus immolatur « sub signis visibilibus » (c. Trid., Denz. 938) sub aliena specie; et simul est oblatio actualiter facta a Christo, sacerdole principali, ministerio sacerdotum.

l Mysterium Fidei, ed 2". 1924, p. 35, 101. 103. 132. 151. 205. 303 3qq. a Cf S. Thoniam III» q. 48, a. 3.

8 Cf. Hugon. Kevue Thomtote jull. sept. 1U22. - Barroib. Kevue des sciences philosophiques et the-ologiqnes, avrll 1H25. - Ami du Cleri/e. 1923. p. 65 jq - Dict. thtot., uit, « Mcaae», c. 1237-1246. 1282, 1283. - Cf. Lekin, op. cit., p. 675-721.

Df. SACRiricro Miss*:

Hffic sententia plus minusve explicite admittitur, ut ostendit M Lepin, ■ , ab Alex. Halensi, a S. Alberto Magno, a S. Bonaventura a S. Thoma (HP. q. 83. a. 1), Capreolo, Cajetano, S. Antonino, Joanne a S. Thoma, Contenson, Cano, Soto, Natalis Alexandro, Card. Gotti, etiam a Salmeron, Maldonat, a pluribus Patribus et theologis Conc. Tridentini, a Bossuet. ab Oratorianis sasculi XVH ut P. de Condren, a Sulpicianis, recenter ab A. Tanquerey, nec non a Card. Billot, Card! Lepicier, a Scheeben, Grimal, Don Vonier, Van Noort, Heris etc.

Hffic sententia nobis videtur traditionalis et servat optime ut statim videbimus, ea omnia qua dicuntur a Concilio Tridenfino; imo sufflciunt verba ipsius Concilii, ut sunt vera expressio totius traditionis, ac doctrina; priorum Conciliorum, Patrum et theologorum qui ante apparitionem Protestantismi scripserunt.

•Art .111.- QUOMODO THEOLOGICE PROBATUR MISSAM ESSE VERUM SACRIFICIUM

1° Respondetur:

Quia in ea verificatur notio sacrificii in genere. Missa enim est sacrificium nova; legis, in quo Christus offertur et sacramentaliter seu incruente et mystice immolatur, non sub specie propria, sed sub speciebus panis et vini, per Sacerdotem principaXcm Christum ipsum, el per mimstrum eius, ad agnoscendum Dei dominium supremum, nobisque applicanda satisfactiones et merita suos passionis. Brevius: Missa est verum sacrificium incruentum, in quo Christus sacramentaliter immolatur ad commemorationem sacrificii crucis et ad applicationem fructuum ejus.

Objectio protestantium non vera est nisi de sacrificio cruento, ad illud solum requiritur immolatio physica victima;. Missa autem est sacrificium incruentum et sacramentale. Ita tota traditio. Unde objectio protestantium ruit omnino, quia in falsa suppositione fundatur.

2« In quanam actlone consistat sacrlBcium missa».

Sententia longe communior docet: essentiam sacrificii eucharistici consistere in sola consecratione duplici, ita ut communio sacerdotis pertineat solum ad integritatem saerificii, prout victima quse est sub speciebus panis et vini dicit ordinem ad sumptionem.

Hoc est contra Bellarminum et Lugonem, qui essentiam Missa reponunt tum in consecratione tum in communione celebrantis.

Botlo est quia essentia sacrificii Missa; invenitur in eo quo repraisenfat cruentum Crucis sacrificium, sec. doctrinam Conc. Trid. cap. I. In duplici autem consecratione eucharistica invenitur memoriale et i Up. cit.. ubi refert textus horum auctorum.

" PPPI

MlSSA EST VKRUM 8ACRIFICIUM INCRUENTUM 285 imago passionis Christi, prout repraesentatur in altari in statu mortis, non vero in communione sacerdotis; ha?c enim sumptio non est apta ad reprajsentandum sacrificium crucis, sed est participatio celebrantis sacrificio Missas iam essentialiter constituto.

Unde communior sententia est: essentia sacrificii Missa; consistit in consecratione corporis et sanguinis Christi, cum ordine ad sumptionem tamquam ad partem integrantem.

Non consistit igitur in offertorio ante consecrationem, nec in elevatione hostiffi, nec in fractione et mixtione specierum, neque in distributione.

juni Coroll.: Et iam apparet ex hoc ex parte victima; oblatae quod sacrificium Missa; est idem quoad substantiam ac sacrificium Crucis, quia eadem est numerice victima, quamvis nunc offeratur modo incruento. Ita humanitas Christi est eadem quoad substantiam, sed nunc existit modo impassibili, et non passibili sicut olim.

Attamen, quamvis hoc sacrificium eucharisticum sit idem quoad substantiam ac sacrificium Crucis, non est idem quoad modum, quia Christus immolatur nunc modo .sacramentali et non modo cruento, immolatur etiam absque novo merito et nova satisfactione dolorosa, sed cum applicatione pra^teritorum Passionis meritorum.

2um Coroll.: Multiplicantur insuper sacrificia Missa; sicut multiplicatur duplex consecratio utriusque speciei, scilicet sicut multiplicantur ipsce soecies sacramentales in diversis Missis.

3° Sub quonam lormali respectu In consecratione adsit ratlo sacrificii.

Secundum communem sententiam theologorum usque ad apparitionem Protestantismi, ut merito dicit Card. Billot, duplex consecratio est formaliter sacrificium, quatenus sacramentaliter separat (in genere signi) corpus a sanguine Christt, ponendo seorsum sacramentum corporis et sacramentum sanguinis. Sic per sacramentalem separationem vivide repratsentatur realis seu physica separatio olim in cruce per effusionem sanguinis peracta. (Cf. S. Thomam, DJa, q. 74, a. 1; q. 83, a. 1, 5, 6).

Hoc constat directe ex positivis rationibus, et indirecte ex insufficientia aliarum sententiarum.

Dlrecte ex verbis Conc. Trident., cap. I, et U. Concilium ter loquitur de incruenta immolatione sub speciebus panis et vini (i. e. sub speciebus sacramentalibus), qua commemoratur cruenta crucis immolatio et applicantur fructus eius. Hac autem commemorativa immolatio sacramentalis fit per duplicem consecratwnem et transsubstantiationem, secundum quam solum corpus Christi est terminus realis conversionis panis, et solus sanguis est terminus realis conversionis vini, quamvis concomitanter utrumque sit sub utraque specie. Sic Christus est in

Df, sacrificio Miss*:

externo habitu mortis, prout offertur non in propria specie, sed in aliena specie, scil. sub speciebus panis et vini.

Est ipsa sententia P. Lombardi, Halensis, S. Bonaventura, S. Thomse, S. Alberti Magni, Capreoli, Cajetani, S. Antonini, Soto, Joannis a S. Thoma, Gotti, Bossuet. Est communis sententia theologorum antiquorum qui referunt verba S. Augustini Epist. 98 (alias 23) ad Bonifacium coepiscopum, citata in argumento « sed contra » III, q. 83, a. 1: « Quotidie Christus immolatur in sacramento » seu sacramentaliter; (cf. Lepin, op. cit., p. 315 ss., cf. inter recentiores Card. Billoti.

Legendus est articulus primus S. Thoma;.

Ex alia parte sufficienter sic verificatur in Missa definitio sacrificii in genere, et solvitur obiectio protestantium, dummodo duo notentur: 1) quod sacrificium externum est in genere signi; sufficit ergo immolatio sacramentalis quas est in genere signi. Et est quidem signum rei altissimce, scil. oblationis interioris Christi principalis sacerdotis, et simul memoriale cruenti sacrificii crucis, valoris infiniti. Sic hac immolatio sacramentalis plus valet quam physica immolatio omnium victimarum Veteris Testamenti.

Contra protestantes, quamvis sacrificium cruentum requirat immolationem realem victima;, hoc non requiritur a sacrificio incruento, quo commemoratur sacrificii - Crueis et quo applicantur fructus eius. Ha?c est responsio ipsius concilii Tridentini ad protestantes

  1. Nec potest dici quod Missa sic concepta est simplex oblatio, nam aliquid fit circa rem oblatam ut postulat S. Thomas n-n, q. 85, a. 3, a. 3," scil. fit consecratio et duplex transsubstantiatio quaj non est quidem immutatio realis corporis Christi, sed est relativa ad illud et realiter terminatur ad illud; aliquid fit circa corpus Christi et sanguinem eius, ita ut solum corpus Chrtsti sit realis terminus conversionis panis et solus sanguis sil realis terminus conversionis vini.

Non tamen dici debet, cum Vasquez a quod Missa est sacrificium solum relativum, sacrificii absoluti crucis commemorativum, in quo non verificaretur definitio sacrificii absoluti, qua» exigit, iuxta Vasquez, immutationem realem victimse. Sic Vasquez minuit valorem responsionis traditionalis, postulando cum multis modernis pro sacrificio absoluto realem immutationem imo destructionem victimss. Hoe requiritur solum a sacrificio cruento.

Revera in sacrificio etiam absoluto sufficit quod aliquid fiat circa rem oblatam, aliquid terminatum ad eam, et in Missa, absque reali immutatione corporis Christi, aliquid reale fit circa rem oblatam, scil. transsubstantiatio quse est fundamentum reale immolationis sacramentalis, prout solum corpus Christi est realiter terminus conversionis panis

MlSSA F.ST VF.RUM SACRIFIOIUM INCRUENTUM et solus sanguis est realis terminus conversionis vini. Card. Billot videtur nimis inclinare ad sententiam Vasquez de sacrificio relativo.

Sic Missa non est solum oblatio, sed verum sacrificium, non tamen cruentum, sed incruentum et sacramentale sub speciebus pani et vini sec. ordinem et ritum Melchisedech ut dicit Conc. Tridentinum.

Indirecte probatur hsec sententia communis antiquorum per insufficientiam sententiarum theologorum modernorum, qui ad respondendum protestantibus voluerunt invenire in Missa quamdam destructionem realem corporis Christi.

A. Ratio sacrificii non consistit ut vult Suarez ' m destructione substantiw panis et vini ut producatur Christi corpus. Etenim panis non est res proprie oblata in Missa; victima quas offertur est ipsum corpus Christi, quod non destruitur, sed solum sacramentaliter immolatur. Insuper transsubstantiatio panis non est ejus destructio, sed conversio.

B. Nec ratio sacrificii est in eo quod corpus et sanguis Christi sub speciebus panis et vini ponuntur in statu decliviori prout reducuntur ad statum cibi et potus, ut volunt Lugo 2, et Pranzelin 3 et prout per communionem et digestionem celebrantis destruunlur. Etenim corpus Christi in sacramento non mutatur, id quod per communionem et digestionem destruitur non est corpus Christi, sed solum species sacramentales, et non quidem in altare, sed in stomacho. Insuper in hac explicatione nulla apparet similitudo cum sacrificio crucis; commemoratio crucis non est pcr hoc quod Christus nobis prassentatur ut cibus et potus, sed in hoc quod corpus et sanguis ejus sacramentaliter separantur in genere signi.

C. Nec ratio sacrificii est in immolatione virtuali Christi, quaj tenderet ad veram et realem ejus occisionem impeditam per legem concomitantise, ut excogitaverunt Lessius, Gonet, BUluart, Hugon. Quia hsec occisio fuit actus non Christi sed occisorum ejus. Fuit non sacrificium sed maleficium, dicit S. Thomas 4 et igitur non renovandum est nequidem virtualiter.

Unde dicit Card. Billot: « Lessius et sequaces posuerunt essentiam sacrificii Missse in irrito conatu ad occidendum Dominum ».

D. Nec dicere sufficeret quod immolatio sacramentalis est solummodo conditio sacrificii Missa;, ut dicunt diversimode M. Lepin et M. de la Taille, conditio scil. ut Missa sit sacrificium rituale. Revera immolatio sacramentalis est differentia specifica hujusce sacrificii incruenti et sacramentalis.

Pro M. de la Taille, Missa est oblatio ritualis facta per Ecclesiam victimse olim immolatae in Calvario, et sic videtur quod sacrificium prssteritum crucis et sacrificium actuale Missae sint duse partes alicuius

Df. SACRIFICIO MlSS*!

sacrificii, potiusquam duo sacrificia quorura unum est commemoratio alterius. Pro M. Lepin, Missa est sacrificium oblatum a Christo, semper vivente tanquam a Sacerdote principali, sed non videtur satis agnoscere necessitatem immolationis sacramentalis, quse tam expresse notatur ut incruenta a C. Tridentino. Ut notavimus supra, immolatio victimse (sive cruenta sive incruenta) potest esse differentia specifica sacrificii, quin sit elementum ejus principale. Revera est externura signum rei principalioris, scil. internse oblationis sacerdotis et fidelium, et prsesertim sacerdotis principalis.

Corollarlum lufl: Consecratio utriusque speciei reqwiritur ad essentiam sacrificii Missa, ut institutum est a Christo.

Quia hoc sacrificium est essentialiter reprassentativuni passionis Christi et est secundum ordinem Melchisedech ; atqui neutrum potest esse sine consecratione utriusque speciei. In consecratione enim unius speciei tantum, non reprsesentaretur cruenta corporis a sanguine separatio, quse facta est in cruce.

Corollarium 2»<>>: In Missa immolatio dicitur proprie « sacramentalis » quia non est realis, scil. quoad rem, sic deberet esse physica. Agitur enim de separatione duorum elementorum physicorum, scil. corporis et sanguinis Christi, et haee elementa physica non possunt realiter separari quin physice separentur ut in Calvario. E contra Corpus mysticum Christi quamvis mysticum est reale, quia constituitur praesertim, non ex corporibus nostris, sed ex animabus iustorum coniunctis cum Christo.

Remanet igitur communis sententia theologorum qui scripserunt ante apparitionem protestantismi ; remanet doctrina corporis articuli S. Thomae, scil. ratio sacrificii externi invenitur in sacramentali immolatione, quse vivide reprsesentat realem separationem olim in cruce peractam per physicam sanguinis Christi effusionem. Nunc in Missa sanguis solum « sacramentaliter » effunditur, et non physice l.

Becapitulatio. Ad terminandam queestionem de Sacrificio Missee in se considerato insistendum est in tribus veritatibus quse post discussiones recentiores circa opus P. M. de la Taille « Mysterium fidei » magis ac magis elucent.

  1. Sacrificium Crucis est per se Sacrificium completum et perfectissimum etiam independenter a Ccena. Non est solum pars sacrificii (scil. immolatio) cuius alia pars (oblatio) prius facta fuisset in Ccena. Continet simul et immolationem cruentam et oblationem sufficienter manifestatam per actus et verba Salvatoris, per eius passionem et mortem summo amore acceptatam et oblatam, ut constat ex suis ultimis t Cf. circa hanc quffistionem E. Mabcre, Le sacriflce du Ohef, 1938 i' ed. Parls, p. 283-287, 330-333; et V. Heris, O. P., Le Uystere du Christ, 1927, p. 332-368.

MlSSA E8T VKRUM SACKIFICIUM INCKUISNTUM verbis l. Hoc Sacrificium Crucis, secundum. P. M. de la Taille, non esset completum sine Ccena, quia non est liturgicum. Revera est eminenter liturgicum sicut anima spiritualis est eminenter ac formaliter sensitiva. Sacrificium Crucis est enim magna realitas figurata a sacrificiis ritualibus prsecedentibus et commemoratur in celebratione Missae. Unde hoo altissimum Saci Lficium Calvarn valet ex se solo. E contrario alia, scil. Sacrificium Ccenae et Sacrificium Missa? non valent nisi per ipsum, et sunt cum ipso idem Sacrificium quoad substantiam, quamvis ab eo distinguantur quoad modum oblationis externss; est idem sacerdos saltem principalis et eadem hostia oblata, sed oblatio in eis non fit cruente, sed incruente, et in Missa oblatio non est amplius meritoria, nec dolorosa, sed nobis applicat Passionis merita.

  1. Verba Concilii Tridentini, sess. XXII, cap. 2: « in divino hoc sacrificio quod in Missa peragitur, idcm ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara Crucis scmel seipsum cruente obtulit (Hebr. IX, 28) », Denz. 940 et etiam 938), Iwsc verba manifeste ostendunt ad Missam requiri immolationem incruentam et sacramentalem 2. Non videtur sufficiens dicere: Ecclesia nunc liturgice offert cruentam immolationem Calvarii; oportet admittere prsesentem immolationem incruentam, quse est signum externum et prseteritse immolationis cruentse et oblationis interioris quse perdurat in mente Christi, sacerdotis principalis sacrificii eucharistici. Insuper vox « immolatio victima! * non omnino idem significat ac « occxsio victima?», quss quandoque antea fiebat a ministris inferioribus sacerdotis Ievitici: immolatio de se postulat solum quod victima ponatur in altari in statu mortis *. Et occisio Christi non renovanda est nequidem mystice, quia, ut occisio active sumpta, non fuit sacrificium, sed maleficium, ut notavit S. Thomas.

  2. Christus, sacerdos principalis sacrificii Missce, offert illud etxam actualiter, scil. non solum virtualiter prout olim Missam instituit, sed oblatione actuali, quse perdurat in eius sanctissima anima, quseque non indiget renovari, quia non est interrupta. sed permanet, sicut visio beatifica Christi et amor ejus erga Patrem suum et animas salvandas Ideoque hsec oblatio in corde Christi semper viventis ad interpellandum pro nobis, mensuratur, sicut ejus visio beatifica, non tempore fluenti, sed unico instanti immobilis ssternitatis participata;. (Cfr. I, q. 10, a. 3. Hoc clarius patebit ex articulo sequenti).

Sic remanet quod anima sacrificii Miss&s sicut sacrificii Ccense et Crucis est oblatio interior semper vivens in Corde Christi, inspirata ab ejus immenso amore pro Patre suo et pro salvandis animabus. Sic celebrando Missam aut ei assistendo, debemus huic oblationi Sacerdotis principalis nostram personalem oblationem unire, in spintu adorationis, reparationis. hurailis et fiducialis petitionis ac gratiarum actio-

I Cf. Oict. theol. cath., art. « Messe ». col 1240. ss. et Lbpin, op. cit.. p. 689-697. 9 Cf Dict thfi.ol culh. ibid. col 1130-1138. 124S.

! ."moTatlo dicitnr nor, un.voc, sed ana.oglce de immolatlone cruenta e.

4 Cl. IMct. thdot. oath., «TU «Mo«B6». o.oi. ISB8. m • (miuiuoii-l,AWi*Noi:, lie SVChQpMtia,

De sacrificio Miss.i:

nis; itaque a Christo Salvatore accipiemus auxilia quotidie ad sanctificationem et salutem necessaria. Sed hoc speciali consideratione indiget.

Aur. IV - AN CHRISTUS NON SOLUM VIRTUALITER SED ACTUA- LITEH OFFERAT MISSAS QUffi QUOTIDIE CELEBRANTUR

Slatus qua5stionis:His autem ultimis annis rursus posita est qusstio olim a scholasticis examinata, scil. an et quomodo Christus offerat missas qua quotidie celebrantur.

Ha>c qusstio quoad sacrificium Missaj est maximi momenti, nam in sacrificio in genere oblatio interior, qua exprimitur ab immolatione externa victimas, est pars principalis sacrificii, scil. id unde sumitur eius valor religiosus et eius realismus. Sacrificium enim exterius est in genere signi, dum oblatio interior cum adoratione reparatrice et oratione, est res significata, et, sine ea, id quod fit exterius esset actus sine valore ut sacrificium Caini aut velut ritus pharisaicus.

Insuper quando agitur de sacrificio Missae, plus valet, ut patet oblatio interior principalis offerentis, sensibiliter expressa in verbis consecrationis et in sacramentali immolatione corporis Christi, quam interior oblatio ministri celebrantis et ipsius populi assistentis. Unde in nostra quastione agitur de interiori Christi hominis actu, qui est velut anima sacrificii Missa. Ex hoc eius momentum est manifestissimum.

Omnes quidem theologi catholici semper tenuerunt et tenent Christum csse principalem offerentem, ad minus quia mstiCult sacrificium Missffl et iussit quod iilud in suo nomine conficeretur et offerretur. Hoc est quidem de Fide. imo ut explicite affirmatum in S. Scriptura et in Traditione ac expressum in Conciliis, speciatim in Concilio Tridentino, ubi comparatur Missa cum sacrificio Crucis: « Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa ». (Denz. 940).

Unde ad minus Christus est principalis sacerdos huiusce sacrificii Missaj, prout illud instituit et moraliter in nomine eius Missa nunc a celebrante offertur. Sic Christus saltem virtualiter offert Missas quse quotidie celebrantur. Hoc absque ulla discussione ab omnibus theologicis admittitur.

Quando vero posita est quastio: An Christus offerat non solum virtualiter, sed actualiter quotidianas Missas, Scotus ', Gabriel Biel a, plures nominalista?, deinde Vasquez 3 responderunt negative, et ;ecenter eorum argumenta rursus et pluries proposita sunt

Iuxta hos auctores, Christus est principalis offerens prout ipse instituit hoc sacrificium et iussit illud offerri in nomine suo, sed negant i Quodlib 20, n. 22 <ed. Vives. XXVI. 821). ■i In Gan. Mlxsai. lect. 26 27. 8 Uisp. 225 cap. 3.

• M. t>R la Taillb, Mysterium Fidei, 1921. I. II, c. L III, p. 196, 299. et Bsquisse du mystere de la Foi, 1924, p. 22, 68. Itein P. W. Lampbn, O. F. M.. In

AN ClIttlSTUS ACTUAUTER OKKERAT MlSSAS QUOTIDIANAS 291

Christum illud nunc actualiter offerre. Iuxta hanc sententiam, est ipsa Ecclesia, non Christus, quse nunc offert Missam, quaj proinde videtur esse sacrificium ecclesiasticum potiusquam sacrificium Christi. Quasnam sunt principales horum theologorum rationes?

1° Dicunt: Christus nunc in cselo non actualiter nec proprie orat Patrem, sed solum virtualiter et interpretative, manifestando Patri sua vulnera et reprassentando prasterita Passionis sua; merita et prasteritas orationes suas. In hoc insistit Vasquez et concludit: ergo similiter Christus non actualiter offert Missaj sacrificium, nec rogat ut sit acceptum Patri.

2" Addunt hi theologi: Non sunt multiplicandi actus oblationis in mente Christi gloriosi, qui semel tantum se obtulit K Ad quoad iam pluries responsum est: Christus potest actualiter Missas quotidianas offerre, absque multiplicatione actuum, sufficit quod perduret in mente ejus oblatio interior, sicut perdurant in eo visio beatificata, amor subsequens, adoratio et gratiarum actio.

3° Denique recenter dictum est: si Christus actualiter Missas quotidianas offerret, hic actus oblationis sic perdurans non subordinaretur, sed coordinaretur oblationi sacrificii Crucis, in quo igitur non consummatum fuisset opus redemptionis nostraa, contra ipsa verba Christi morientis : « consummatum est » 2.

Ita quidem esset, si daretur nunc in Christo novum meritum ; secus autem, si perdurat ejus oblatio ad applicationem prateritorum Passionis meritorum.

4° Imo his ultimis annis scriptum est: Christus, ut homo, nunc sedens ad dexteram Patris, non actualiter et proprie adorat Patrem, sed solum adoratur 3.

Si ita esset, tunc Christus nec adoraret in Eucharistia in qua vivit sicut in cselo.

periodico " Antonianum " Oct. 1942, p. 253 ss. defendit probabilltatem opinionis Scoti.

De opinione Scoti ut renovatur a P. de La Taille, cf. M. Lepin, Z/ldee du socri/ice de la Uesse, 1926, p. 238 sq., 713-721, cf. ibid. textus Patrum, prsesertim S. Ambrosii, p. 714

1 Cf . M. de la Taille, Esquisse, p. 69 : « Ne nous etonnons pas... que cette opinion qui multiplie les offrandes personnelles du Christ de Messe en Messe, ait a peine paru tolerable: au point d'etre taxee durement». — p. 68: «Le Sacerdoce du Christ est si parfait qu'il n'a pas a s'y reprendre a deux fois pour assurer les frults que s'6taient proposes son activltS medlatrice ».

:s Ibidem, p. 72, note: «La personne du Verbe put jadis adorer en raison de sa nature cr6ee. parce que dans cette nature creee elle n'etait pas encore en possession de la gloire propre et hereditaire du Fils unique de Dieu... mais maintenant les temps sont changes... maintenant... (dans la gloire) il n'y a plus de place dans le Chrlst a la conditlon ni a l'attitude d un serviteur, ni donc d'UB adorateur ».

Ad quod respondet optime J. Ghimai., S. M., Le Sacerdoce et le sacrifice dn S. S. Jesus-ChriHt, 1926, p. 192 ss.: c Alors 1'humanite du Christ au ciel ne

De sacrikicio MisSiH

Notandum est denique quod hi theologi negant valorem infinitum Missse ex parte offerentis; hunc valorem admittunt solum ex parte victima? oblatse.

Responsio: His non obstantibus, longe certiorem et communiorem censemus sententiam contrariam iuxta quam Christus ut homo est etiam actualiter principalis sacerdos sacrificii Missaj, prout cognoscit actualiter omnia et singula sacrificia eucharistica, eaque actualiter vult et offert, ac instrumentaliter ad omnes et singulas transsubstantiationes concurrit. Imo iam in terris Christus per visionem beatificam, et etiam alio modo per scientiam infusam prasvidit omnia et singula Missa sacrificia, quee per suos ministros offerenda erant usque ad finem mundi; eaque iam in terris voluit et Patri suo obtulit. Hjec autem volitio ac oblatio, sicut visio beatifica et amor beatificus, perdurat in eo absque interruptione, ideo absque multiplicatione actuum, et nunc absque ullo dolore et ullo merito, quia Christus non est amplius viator, sed solum conprehensor.

Eia?e communior sententia docetur a multis ut certa, defenditur a pluribus thomistis speciatim a Cajetano, a Joanne a S. Thoma, a Salmanticensibus \ a Gonet, a Carmelitanis Gabriele et Francisco, a Suarezio a, Rellarmino, Coninck, Castro Palao. Tannero, Miranda, Molina carthusiano \ necnon a schola qnse dicitur gallica, scil. Berulle \ Condren Olier, Thomassin, Bossuet 6, recenter a M. Lepin '. Grimal 8, Herve 9, Michel 10, G. Petazzi S. J. 11 et multis aliis. Hanc sententiam certissimam vocavit Leander (t. 8, disp. 1, q. 28).

Minus explicile, sed vere quoad rem, invenitur haec doctrina apud S. Thomam ut mox patebit, imo ea sola videtur servare plenum sensum Concilii Tridentini: «. idem. nunc offerens ministerio sacerdotum, qui seipsum tunc in cruc.e obtulit », scil. idem nunc actualitei se offerens; ita intellexit magna majoritas Patrum Concilii Tridentini 12. Recenter serait plus ni creee ni dependante par natureV Alors 11 n'adorerait plus dans rEucharlstie od il est et vlt comme au ciel? Meme apres les expllcatlons de YBsquiaae 1924, p. 72, je ne comprends pas le ciel sans cette vie de religion adoratrlce presidee par Jesus ».

1 Uk Eucharistia. disp. XIII dub. III, § 1.

8 Istruaione dei Sacerdoti. tradotta dallo spagnuolo, 1727, tr. m, p. 208-225. i Discours de V6tat et des gravdeurs de J6sus dlsc. XI". n. 4 et Vie de J6sus. c. 26.

L'ld6e du Sacerdoce el du Sacrifice de J6sus Christ, 1677, O" P., n. 17, p. 86 ss.

« bxpHc de quelques d%fficult6s sur tes pri6res de la Messe, CEuvres, Versallles 1816, t. XXIV p. 513, et U6dit. sur VEvang., La C6ne, l' P.. 59' jour.

8 Le Sacerdoce et le Sacriflce. de N. Seigneur J6su.i Ghrisl. 4* ed., 1926, p. 206.

9 Manuale. Oe Eucharlstia, n 147.

11 L'e.sxenzo del Sacricifio della Messa 10, 11 et sgg.

AN ClIKISTUS ACTUALITER OFKERAT MlSHAS (JUOTIIIIAN AS 21(3

Pius XI in Encycliea Quas primas de Christo iegt acripsit: « Christus xacerdos se pro peccatis hostiam obtulit perpetuoque offert » (Denz.

Ad probationem autem hujusce communioris et longe certioris sententia afferam duo principalia argumenta qua? sunt fere explicite apud S. Thomam; postea examinabimus breviter adversariorum rationes et denique videbimus consequentias hujusce communioris sententia; quoad valorem infinitum cujuslibet Missa?, quoad vitam spiritualem et unionem celebrantis ac fidelium cum Christo principali sacerdote actualiter offerente.

Primum argumentum fundamentale quod invenitur partim in S. Scriptura, partim in tota traditione ad hoc reducitur:

Ohristus est semper vivens ad interpellandum prc nobis (ut dicitur ad Hebr., Vn. 25, et ad Rom., VIH, 34) et, ut communiter docetur a Patribus, est sacerdos principahs sacrilicii Missa? et cujuslibet Missa.

Hot autem sacerdotium principale non solum olim exercuit, quando Misaam instituit, sed ut est « sacerdos in sternum secundum ordinem Melchisedech » ac « sempei vivens ad interpellandum pro nobis » actua- Mtm illud exercet. quod non potesl esse nisi actualiter velit et offerat quamlibet Missam; non potest enim in perpetuum a munere pracipui offcrcntip vacare.

Ergo Christus ut principalis sacerdos sacrificii Missse, quamlibet Missam actualiter vult et offert, et in hoc prassertim apparet eminentissima dignitas sacrificii nostri, non solum ex parfe victima? oblatai, sed ex parte principalis offerentis et actionis ejus theandrica?.

Hoc argumentum. ul patet, fundatur, m traditionali interpretatione verborum Epist. ad Hebr., VII, 25, « Christus sempei vivens ad interpellandum pro nobis » et ad Rom., VIII, 34: « Christus mortuus... resurrexit ; qui etiam interpellai pro nobis ».

Sub luce horum verborum Sacra? Scripturae S. Irenaus dicit: « Per lesum Christum. offert Ecclesiai> »• S. Cyprianus: « Sacerdos in altari vice Christi fungitur et sacnficium verum ac plenum Deo Patri offert » «;

S. 1. Chrysostomus : « Qui tunc in illa ccena confecit, ipse nunc quoque operatur » s et alibi : « Cum videris sacerdotem prwbentem, ne ipsum nonsideres hoc facientem, sed Christi manum invisibiliter extensam » *.;

Pro. Chrysost., si Christus actualiter se praebet nobis in communione, ita actualiter se offert Patri in consecratione. Dieit: « Cum videris

« Bomil. L. 3 ln Malt/V Item Homii. 2 in II ad Tim. c. I, Hom«. XIII tn Bp. ad Beb>. VII, 25.

De sachificio Uiaax

Dommum immolatum et jacentem, et summum sacerdotem sacrificio mcumbentem ac precantem, omnesque pretioso illo sanguine rubentes, an putas te adhuc cum hominibus in terra esse, an non potius in cmlos translatum » {De Sacerdotio III, 4, cf. Journel, 1118). — « Oblatio eadem est, quisquis offerat, sive Paulus, sive Petrus; eadem est quam Christus dedit discipulis et quam nunc sacerdotes faciunt... Sicut enim verba quae Deus locutus est eadem sunt quae nunc sacerdos dicit, sic oblatio eadem ipsa est... Qui vero putat hoc minus illo esse, is nescit Christum etiam nunc adesse et operari ». (In Ep. II ad Timoth., hom. 2, n. !/, Journel, 1207).

S. Gregor. Nyss. : « Christus seipsum pro nobis hostiam offert, et wcttmam immolat, sacerdos simul existens et agnus Dei, ille qui mundi peccatum tollit ».. (ln Christi resurr., or. 1, Journel, 1063).

S. Ambrosius: « Ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium, quod offertur. Et ipse quidem nobis apud Patrem advocatus assistit; sed nunc eum non videmus; tunc videbimus, cum imago transierit, veritas venerit. Ascende ergo in ccelum... videbis ceternum atque perpetuum sacerdotem ' ». Item « Christus offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate, ubi apud Patrem pro nobis quasi advocatus intervenit » 2; et alibi: « Christus resurgens, semper causas nostras agit apud Patrem, cujus postulatio contemni non potest: quia in dextera Dei est » S£

S. Augustinus: « Christus ipse offerens, ipse est oblatio, cujus rei sacramentum, quotidnanum esse voluit Ecclesim sacrificium » 4.

Adhuc magis explicite Augustinus ait in Enarratione in Ps. 85: « Vnus et ipse Salvato* noster orat pro nobis, et orat in nobis, et oratur a nobis. Orat pro nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum, oratur a nobis, ut Deus noster ».

Item S. Gregorius Magnus: « Quotidie Christus orat pro Ecclesia. de quo testatur Apostolus Paulus Hebr. VII, 25 » 5.

Item inter Scholasticos S. Albertus Magnus &; S. Thomas ipse dicit in Summa Theol. m, 83. a. 1, ad 3): « (In Missa) sacerdos gerit unaginem Christi, in cujus persona et virtute verba pronuntiat ad consecrandum (q. 82, a. 1, et 3). Et ita quodammodo (etiam in Missa) ldem est sacerdos et victima » scil. idem est sacerdos principalis et victima.

Quod autem Christus nunc actualiter intercedat ut sacerdos principalis, S. Thomas hoc explicite dicit in suo Commentario in Ep. ad Hebr., VII, 25: « Christus semper vivens interpellat pro nobis, primo humanitatem suam, quam pro nobis assumpsit, reprasentando. Item

4 n« rLrd™T vVmon34. (C°mm- qui att'-ibutus est S. Ambrosio).

An Christus actualiter offerat Missas quotimanas 295 sanctissimse anima; suee desiderium, quod de salute nostra habuit, exprimendo, cum quo, interpellat pro nobis ». Pariter in suo Commentario in Ep. ad Rom. VIII, 34; sanctus Doctor ait: « Qui etiam interpellat pro nobis, quasi advocatus noster existens, ut dicitur I Ioan, n, 1, « Advocatum habemus apud Patrem lesum Christum.. Dicitur interpellare pro nobis dupliciter: Uno modo pro nobis orando... Nunc autem ejus interpellatio pro nobis est voluntas ipsius de nostra salute (Ioan. XVII, 24) : Volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Alio modo interpellat pro nobis, humanitatem pro nobis assumptam et mysteria in ea celebrata conspectui paterno repraisentando ». Item in Ep. ad Hebr., IX, 11, circa haec verba: Christus assistens pontifex futurorum bonorum: « Ipse, ut Mediator, assistit Patri ad interpellandum pro nobis... Item assistens nobis ad auxiliandum ».

Item in n-n, q. 83, a. 11, Utrum sancti, qui sunt in patria, orent pro nobis, dicit: « Cum oratio pro aliis facta, ex caritate proveniat, quanto sancti, qui sunt in patria, sunt perfectionis caritatis, tanto magis orant pro viatoribus, qui orationibus iuvari possunt, et quanto sunt Deo conjunctiores, tanto eorum orationes sunt magis efficaces; habet enim hoc divinus ordo, ut ex superiorum excellentia in inferiora refundatur, sicut ex claritate solis in aerem. Unde et de Christo, dicitur ad Hebr. Vn, 25 : Semper vivens ad interpellandum pro nobis ».

Si vero in litaniis non dicitur: « Christe, ora pro nobis », sed Christe exaudi nos, vel miserere nobis, hoc est « quia Christus supponit suppositum a;ternum, cujus non est orare sed adjuvare, et in hoc etiam evitamus haresim Arii et Nestorii » ita S. Thomas in IV Sent., d. 15, q. 4, a. 6, q. 2", ad lm. Idest: Christus, ut Deus, nos exaudit; sed ut homo, intercedit pro nobis.

Remanet, ut notant Gonet, Salmanticenses, Suarez, Tolet, Estius J. Voste 2, quod secundum S. Thomam, Christus etiam nunc in caslo existens, vere et proprie orat, nobis beneficia divina postulando, et actualiter exercet virtutem religionis ut supremus sacerdos in sternum 3.

Verum quidem est quod Christus non amplius supplicat cum lacrimis et dolore, nec amplius meretur, sed orat, oratione intercessionis, ut praeterita sua satisfactio et prasterita sua merita nobis applicentur tempore opportuno, v. g. in articulo mortis. Imo ejus intercessio habet aliquid specialissimum quoad efficaciam, quia jam meruit et quidem de condigno quidquid absolute et non solum conditionaliter pro nobis postulat, et quidquid per ipsum obtinemus et obtinebimus 4.

1 ln Hebr., VII. 17: « Ex ssterno Christi sacerdotio recte sequitur eum In perpetuum salvare posse: quia non otiosum gerit sacerdotium. Est enim sacerdos semper vivens, ut semper agnt sacerdotis officium, id est. semper pro nobis apud Deum Interpellet ».

De sacrificio Miss*.

Sic juxta S. Thomam et plerosque theologos, Christus exercet actualiter suum sacerdotium principale in Missa. Imo sanctus Doctor optime distinguit in Summa Theologica, orationes quas celebrans dicit in proprio nomine, ut Confiteor, orationes quas dicit in nomine Ecclesias: Oremus, et verba consecrationis qua? profert proprie in nomine Christi (HP p. 82, a. 1 et 3). Immo sacerdos non dicit: « ego consecro m nomine Christi », sicut dicit: « Ego te baptizo », « Ego te absolvo », sed celebraris profert ipsa Christi verba: « Hoc est enim Corpus meum »; eaque profert non solum recitative, sed practice, ad producendam hic et nunc transsubstantiationem propriissime in nomine Christi i.

Unde non est solum Ecclesia qua? actualiter offert Missam, sed ipse Christus ut sacerdos principalis. Proinde dicitur in Conc. Trid.: « idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit »; id est: idem nunc actualiter se offerens, nam non solum olim exerouit suum sacerdotium principale instituendo Missam, sed illud nunc actualiter exercet. Hoc est primum et fundamentale argumentum pro hac sententia.

Secundum argumentum sumitur pariter ex his qua> explicite dicta sunt a S. Thoma.

Certum est enim luxta ipsum * et plerosque theologos quod humanitas Christi est instrumentum conjunctum divinitati et quasi pra»cipuum divinitatis organum concurrens ad omnes effectus supematurales et miraculosos, qui per alia subordinata instrumenta fiunt. Ideoque Christus, ut homo, instrumentaliter etiam concurrit ad omnes et singulas transsubstantiationes qua in quotidiana celebratione Missaj contingunt, sunt enim opus supernaturale et miraculum absconditum.

Christus autem ad eas concurrit certo ut instrumentum sui conscium ac per intellectum et voluntatem. Ergo actualiter vult concurrere ad omnes pradictas transsubstantiationes et ad quamlibet in singulari. Sic actualiter vult offerre omnia et singula sacrificia in quibus illa? fiunt.

Fundamentum hujusce argumenti est explicite apud Sanctum Thomam HP, p. 62, a. 5: « principalis causa efficiens gratia? (et effectuum supernaturalium) est Deus, ad quem comparatur humanitas Christi, sicut instrumentum coniunctum, sacramentum autem sicut instrumentum separatum ». Etec doctrina admittitur non solum a thomistis omnibus. sed a multi3 aliis theologis ut Salmeron, Vega, Valencia,

1 Cf. S. Thom., Cn», q. 78. a. 1 et 4: q. 82. a. 1 a. 5 et 7, ad 3; q. 81 a. 1. ad 3.

2 Cf. m\ q. 43. a. 2; q. 48. a. 6; q. 62, a. 5. Ita omnes thomista?. — Cf. de hac re Salmanticenses. De potentu, Christi ti. XXI. rie Incarnatione, dlsp. 23, dub IV. — Cf. ibid.. n. 31. solutionem objectionum Durandi, Scoti, Vasquez. - Cf. Huoon La niustilit. tnstninumme en tMotogie, Tequi, c. 3, p. 73 sq.; Heris, Le Mystere du Cnrlst, p.,140 aq.

An Christus actualiter offerat Missas QUOTIDIANAS 297

Suarez, Tannerus, et suo modo a Billot, Herve, Michel etc, quamvis negetur a Scoto et a Vasquez i,

Et certum est quod Christus est instrumentum sui conscium et vult concurrere ad effectus quos instrumentaliter producit. Si autem non interveniret actualiter in consecratione eucharistica, celebrans esset immediatum Dei instrumentum, et Christus non actualiter exerceret suam mediationem universalem in Missa, id est in altissimc actu cultus christiani.

Ha;c duo argumenta sunt non solum valde probabilia, sed certa. saltem ex se, vi principiorum in quibus fundantur, quamvis quidam de eorum certitudine dubitaverint.

Ergo Christus ut sacerdos principalis sacrificii Missa; non solum illud virtualiter offert, prout olim illud instituit, sed nunc actualiter offert omnes et singulas Missas; nec solum moraliter influit, sed physice instrumentaliter, ut instrumentum intelligens et liberum , ac multo melius quam celebrans, Christus actualiter vult quamlibet Missam, absque ulla distractione, actu quidem non remisso, sed perfectissimo, jugiter perverante absque interruptione.

Rex quandoque non actualiter vult in quod exprimitur a legato suo: sed non ita est in Christo glorioso, ejus intentio non interrumpitur per somnum, distractionem aut ex alia causa. Celebrans quandoque, momento consecrationis, propter aliquam distractionem, habet solum intentionem virtualem consecrandi; si ita esset in Christo sacerdotc principali, tunc nulla esset actualis oblatio interior. E contrario in Christo oblatio interior semper durat actualiter, ut visio ejus beatifica, ut ejus amor Dei et animarum, ut ejus adoratio et gratiarum actio. Sic etiam ipse Christus, ut homo, videt in Verbo et vult omnes effectus cujuslibet Missaj, qui de facto producuntur sive in celebrante, sive in fidelibus assistentibus, sive in fidelibus distantibus, sive in animabus purgatorii. Pariter optime, clare cognoscit et vult omnes missa? effectus per respectum ad Deum adorandum et glorificandum. Sic actualiter plene cognoscit et vult valorem, irradiationem et fecunditatem cujuslibet Missa;, ut convenit principali et supremo sacerdoti.

Rationes adveisariorum iacile solvuntur.

  1. Non ex hoc sequitur quod Christi intercessio et interior oblatio sit nunc meritoria. Certum est quod sancti pro nobis orant in ca;lo, sed non amplius merentur, quia non sunt amplius viatores, sed in ternino vi33. Impetratio non limitatur ad statum viatoris, et sicut potest esse in peccatore infra meritum, potest esse in beato supra meritum. Christus intercedit ut nobis applicentur praaterita sua merita tempore opportuno.

I Cf. Salmant., De Incarnatione, tr. XXI, disp. 23, dub. IV.

LMl.S

De sackificio Miss*:

  1. Neque sequitur ullo modo quod interni actus oblationis debeant in Christo glorioso multiplicari, sed perdurat unicus actus oblationis absque interruptione et reiteratione; et hic actus, sicut visio beatifica Christi et ejus amor beatificus, mensuratur non tempore continuo solis, nec tempore discreto quo mensurantur successiva> cogitationes angelorum, sed wternitate participata; nam in hoc actu interno permanentis oblationis non est innovatio nec successio; Christus enim, absque mutatione in seipso, videt in Verbo, ea qua> successive fiunt in tempore '.

  2. Nec etiam dicendum est quod hajc actualis oblatio sic perdurans non subordinaretur, sed coordinaretur oblationi sacrificii Crueis. Ei subordinatur prout in hac actuali oblatione non est novum meritum, nec nova satisfactio, sed per eam nobis applicantur prceterita crucis satisfactio, et praterita passionis merita 2.

  3. Denique non potest dici quod Christus, ut homo, nunc ex hoc quod sedet ad dexteram Patris, non amplius adoret. Certo exercetur in eo virtus infusa religionis et donum pietatis, per adorationem et gratiarum actionem, sicut per intercessionem ; item adorat in Eucharistia, ul communiter dicitur. S. Thomas in Epistolam ad Hebr. VII, 25 ait, de Christo sedente ad dexteram Patris: « licet sit ita potens, ita aitus; tamen cum hoc est pius, quia interpellat pro nobis ».

Ftec igitur communior doctrina videtur non solum probabilissima, BcU. quamlihet Missam habere valorem infinitum non solum ex parte victimas oblatai, sed etiam ex parte principalis offerentis; et proinde Missam oblatam pro mille personis ajqualiter proficere singulis secundum earum devotionem. ac si pro una tantum celebraretur. Hoc autem negatur ab aliis qui tenent Missam offerri solum virtualiter a Christo. proul eam olim instituit \

Consectatia spiritualia.

Consequentia? pradict» doctrina; in ordine spirituali sunt plurimas et magni momenti. Indicanda? sunt solum principales pro celebrante et pro fidelibus.

t Id quod inensuratui seternitate participata inccepit. ut visio beatinca. et posset absolute loquendo cessare, ut vislo beata per modum transeuntls; sed quamdiu durat est absque Intrlnseca successione. Sic in mente Christi gloriosi permanet ejus intercessio usque ad diem ludicii; tunc cessabit quidem. quia nlhil erit ampllus postulandum. sed semper manebit in eo et in omnibus beati? adoratio et gratiarum actio.

Imo probabiiius. oblatio interlor qua? nunu perseverat est eadem ac oblatlo interioi sacrificii crucis. absque modalitate meriti. Sed hoc non esl omnlno certum nam oblatio interioi sacrificii crucis pertlnebat ad Christum ut viatore.m et quamvis tuerit sub luce visionis beatltlcaj.regulabatur forte Immediate a scientia Infusa Nunc abstrahimuF ab hac dlfflcili qua?st.lone. qute est minoris momenti et dicimu.- solum quorl oblatio nune perseverans « Hnhnrdinufn» * oblationi sacrllicil crucis vu/fem quoarl rffectvm prout. absque novo meiito, nobis applicat prajterlta Passionls merita.

n Cf. Sai.manticknkes. Di- Bu«hariatia disp. XIII. dub VI.

AN ClIRISTUS ACTUAMTER OFFERAT MlSSAS QUOTiniANAS 299

Pro celebrunte. Sequitur quod celebrans aspirare debet ad unionem magis ac magis actualem et intimam cum Christo, prout Christus non solum olim Missam instituit, sed nunc quamlibet actualiter offert et modo perfectissimo, summa sua contemplatione, ardentissima caritate, perfectissima religione et pietate.

Celebrans sic magis intime participat supremo sacerdotio Christi. Debet animadvertere quod, si Christus non amplius dolet, nec meretur, semper actualiter adorat Patrem, actu theandrico valoris infiniti, semper intercedit pro nobis ut advocatus noster, semper gratias agit, ac offert actualiter nostras adorationes, supplicationes, reparationes, gratiarum actiones, easque omnium fidelium. Celebrans inclinatur etiam ex hoc ad cogitandum quod Christus est non solum sacerdos, sed victima, quod olim maxime doluit, et nunc offert Patri dolores nostros, ut magis valeant ad salutem animarum.

Si, momento consecrationis, celebrans est aliquantulum distractus propter quajdam cultus particularia quaa deesse possunt, certo certius sacerdos principalis, Christus ipse, non est distractus, sed in Verbo videt et vult hanc con^crationem, ejus valorem et efficaciam. Immo hoc totum iam in terris videbat in Verbo. Dicit enim S. Thomas in traetatu de Incarnatione III", q. 10, a 2: « Nulli intellectui beato deest, quin cognoscat in Verbo omnia qua; ad ipsum spectant. Ad Christum autem et ad ejus dignitatem spectant quodammodo omnia, in quantum ei subjecta sunt omnia. Ipae etiam est omnium iudex. Et ideo amma Christi in Verbo cognoscit omnia existentia », etiam secreta cordium, prout est « iudex vivorum et mortuorum ». Hoc iam quidem verum erat de Christo durante ejus vita terrestri. A fortiori nunc in caslo. in ipso « nunc stanti » immobilis asternitatis. Christus, ut homo clarissime videt in Verbo totum mysterium missas, cujuslibet missa;. et omnes ejus effectus actualiter vult et producit. Hoc considerare debet celebrans.

Pro futelibus consectaria pradicta doctrina; sunt pariter evidentia. Ex ea sequitur quod fideles considerare debent celebrantem esse solum Christi ministrum, et maiorem attentionem habere debent ad Sacerdotem principalem actualiter offerentem. Sic melius ac melius cognoscent valorem infinitum Missm, non solum ex parte victima» oblataa, sed prajsertim ex parte offerentis principalis. Quando B. Maria Virgo, offerebat Filium suum in cruce, ha;c oblatio erat infiniti valoris objective ex parte victima; oblat;e, non autem subjective ex parte Beataj Maria; offerentis; e contrario si agitur de ipsa oblatione Christi quse est actus theandricus.

Sic melius fideles intelligunt quod sacrificium Missa; et sacrificium crucis sunt idem quoad substantiam, quamvis differant quoad modum oblationis, quaa olim fuit cruenta, dolorosa ac meritoria, quasque nunc est incruenta, sacramentalis, non amplius dolorosa nec meritoria, sed nobis applicat ex opere operato satisfactionem et merita Passionis, et uberrimos fructus producit in animabus nostris secundum mensuram dispositionis nostras.

De sacrificio Miss-e

Unde non mirum est quod plures sancti, assistendo sacrificio Missa», momento consecrationis et elevationis non amplius viderunt celebrantem, sed ipsum Christum prineipalem sacerdotem, actualiter semetipsum offerentem.

Speciatim hodie, tempore belli, consideranda est ha?c doctrina per respectum ad Missas quas quotidie celebrantur pro pacificatione mundi, prasertim quando celebratur ad hanc intentionem a Summo Pontifice. Tunc, si, in diversis populis ad invicem oppositis in bello, multi fideles firmiter credentes ferventer uniuntur his Missis, non possunt magis intime et magis efficaciter uniri cum oblatione perpetua quse perdurat in Corde Christi semper viventis; non possunt igitur melius orare secundum ipsas intentiones Providentia; divinse; nam Christus supremus sacerdos eas optime ac plene cognoscit, et evidentissime videt maius bonum propter quod Deus permittit omnia mala hujusce belli mundialis.

Magnam igitur fiduciam habere debemus, dum celebramus Missam ad altiores et universaliores intentiones Ecclesise, quae certo sunt conformes cum intentionibus divinis, scil. ut ex gravi malo prasenti Deus majus bonum eliciat, ut etiam mereamur hoc superius bonum aliquatenus prospicere et ad illud cooperari.

Confidentia maxima habenda est in Christo supremo sacerdote, qui dixit Apostolis: « Confidite ego vici mundum » (Ioan. XVI, 33). Retulit victoriam ex demone, ex peecato et ex morte. Missa autem hujusce victoria; uberrimos fnictus nobis quotidie applicat. Dicendum cst ergo semper cum majori fiducia, id quod legitur ad Hebr. IV, 14 : « Habemus pontificem magnum qui penetravit coelos, Iesum, Filium Dei... Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiw ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno ». « Sempiternum Christus habet sacerdotium, unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis > (Hebr., VII, 25).

CAPUT nr

DE EFFECTIBUS ET DE VALORE SACRIFICII MISSA

In hoc capite sunt tres seetiones: 1) Quinam sint effectus sacrificii. 21 Quomodo producantur; 3) An valor sacrificii Missse sit infinitus.

AftT. 1. - QUINAM SINT EFFECTUS SACRIFICIl MISS^

Status qucBstionis: Protestantes non directe negaverunt Eucharistiam esse sacrificium adorationis et gratiarum actionis, sed negaverunt eam esse sacrificium propitiatorium ad Deum placandum et ad expianda peccata, et sacrificium impetratorium ad obtinenda bona ad salutem spectantia.

De pluribus effectibus Missa? relate ad nos locutus est S. Thomas in q. 79 de effectibus Eueharistiaj, v. g. a. 7: utrum prosit aliis quam sumentibus, et q. 82.

Responsio de (ide habetur in C. Trid. (Denz. 950): « Si quis dixerit Missas sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actionis aut nudam commemorationem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium ; vel soli prodesse sumenti, nec pro vivis et defunctis, pro peccatis, pcenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere, an sit ».

Unde responsio est: sacrificium Missoe non solum esse sacrificium adorationis et gratiarum actionis, sed sacrificium impetratorium et propitiatorium pro vivis et defunctis. Dicitur impetratorium, prout offertur ad nova beneficia obtinenda, qua? tamen iam olim meruit Christus, et dicitur propitiatorium, prout offertur pro peccatis remittendis, aut pro solvenda pcena peccato debita, non quidem per novam Christi satisfactionem, sed per applicationem praateritorum meritorum et satisfactionum Christi in cruce immolati.

Ratio hujus assertionis indicatur in ipso Conc. Trid. (Denz. 940): « quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel seipsum cruente obtulit, docet Sancta Synodus sacrificium istud vere

De SACRIFICIO MlSS.F.

propitiatorium esse (can. 3), per ipsumque fieri, ut, si cum vero corde et recta fide, cum metu ac reverentia, contriti ac paenitentes ad Deura «accedamus, misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno» (Hebr. IV, 16). Hujus quippe oblatione placatus Dominus, gratiam et donum pajnitentia; concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit ». Ita fecit Christus in cruce pro bono latrone. Brevius, ratio est quia sacrificium Missse est quoad substantiam numerice idem (ex parte victimae et principalis offerentis) ac sacrificium Crucis. Atqui sacrificium Crucis habuit quadruplicem effectum: latreuticum seu adorationis, eucharisticum seu gratiarum actionis, propitiatorium et impetratorium. Ergo pariter sacrificium Missae non quidem quoad acquisitionem novi meriti et novae satisfactionis, sed quoad applicationem meritorum et satisfactionum Passionis.

Non requiritur nova satisfactio, quia satisfactio Calvarii fuit superabundans, et nunc sufficit quod Missa sit quoad substantiam idem numerice sacrificium ac sacrificium Crucis, sed modo incruento.

Brevius: Christus non potest sic offerri in Eucharistia quin Deus inclinetur ad donum psenitentise aliaque beneficia ad salutem spectantia concedenda.

1° Confirmatio: Sacrificium Missae est longe prsestantius sacrificiis Veteris Testamenti. Hsec autem hunc quadruplicem effectum obtinuerunt, prout quaedam erant sacrificia adorationis et gratiarum actionis, alia impetratoria, alia satisfactoria seu propitiatoria.

2' Confirmatio: Ex diversis liturgiis apparet Missam offerri pro omnibus beneficiis spiritualibus et temporalibus. Cf. S. Cyrillum Hieros., Catechesi 5, n. 8 (R. de Journel, n. 851). Item S. August. Enchiridon, c. 110.

Inter effectus sacrificii Missse, numeratur gratia habitualis remissiva peccatorum mortalium, augmentum hujusce gratise, remissio peccatorum venialium, relaxatio pcenarum peccatis quoad culpam remissis debitarum, ac tandem alia bona tam spiritualia quam temporalia ad salutem spectantia.

Chapter 61 of 84