Skip to the text

Liber I, Epistola 64

Ad Januarium Archiepiscopum Caralitanum.

Catellam religiosam feminam commendat.

Gregorius Januario archiepiscopo Caralis Sardiniae.

Pastoralis regiminis necessitate compellimur ut orphanorum viduarumque causis solertius quam curis caeteris insistamus. Insinuatum vero nobis est Catellam religiosam feminam, habentem filium hic in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore praesidemus, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari. De ea re fraternitatem vestram scriptis praesentibus necesse duximus adhortandam, ut eidem praedictae feminae tuitionem ferre salva justitia non declinet, sciens quod de hujusmodi rebus et sibi Dominum faciat debitorem, et nostram circa se charitatem magis astringat. Causas enim 553 praedictae feminae sive sint, sive fuerint, vestro volumus judicio terminari, ut foralis illi inquietudo submoveri debeat, et tamen a judicii justitia nullatenus excusetur. Oro autem Dominum qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum venturae gloriae propitiatus ipse perducat.

Chapter 64 of 846