Liber I, Epistola 66
Ad Feliceii Episcopum Messanensem.
Quae servandae sint consuetudines, quae abrogandae. Ne munera sibi mittat, aut Romam veniat, amice monet.
Gregorius Felici episcopo Messanensi.
Consuetudines quae Ecclesiis gravamen noscuntur inducere nostra nos decet consideratione remittere, ne illuc aliqua cogantur inferre, unde sibi inferenda debent potius exspectare. Clericorum siquidem vel aliorum consuetudinem te oportet illibatam servare, eisque annis singulis quae sunt consueta transmittere. Nobis autem de caetero, ne quid transmittere debeas, inhibemus. Et quoniam non delectamur xeniis, Palmatianas, quas tua direxit fraternitas, cum gratiarum actione suscepimus; sed eas, ne quod 554 exinde potuisses sentire dispendium, digno fecimus pretio venundari, et id fraternitati tuae transmisimus singillatim. Sed quia charitatem tuam ad nos venire velle cognovimus, scriptis praesentibus admonemus ut ad veniendum non debeas laborem assumere; sed ora pro nobis, ut quanto nos itineris intervalla dissociant, tanto animis nostris adinvicem Christo adjuvante simus in charitate conjuncti, quatenus nos alterna obsecratione juvantes, susceptum officium venturo integrum judici resignemus. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 24.)
Chapter 66 of 846