Liber VII, Epistola 21
Ad Sebastianum Episcopum.
Ut clerum et plebem Ariminensem ad idonei antistitis electionem urgeat.
Gregorius Sebastiano episcopo.
Pastoralis nos cura constringit Ecclesiis sacerdotis moderamine destitutis sollicita consideratione concurrere. Et ideo quia Ariminensis Ecclesia cui fraternitas vestra visitationis impendit officium, diu sacerdotis proprii, corporis qua nostis impediente molestia, pastorali est regimine destituta, cleri vel civium precibus permoti, eumdem episcopum non destitimus admonere ut si ex eadem molestia se melioratum esse sentiret, ad suscepti sacerdotii debuisset ministerium remeare. Qui semel a nobis saepiusve commonitus, eadem urgente molestia nunc scriptis nobis supplicatione porrecta noscitur intimasse nullatenus se ad regimen ejusdem Ecclesiae vel susceptum officium, impediente molestia, assurgere posse. Qua personae ejus desperatione compulsi, necessarium duximus de ordinatione nos ejusdem Ecclesiae cogitare. Hortamur ergo ut clerum, plebemque Ecclesiae ejusdem sollicita debeatis admonitione compellere, ut sibi cum Domini auxilio talem praeficiendum eligant sacerdotem, qui et aptus tanto ministerio valeat inveniri, et a venerandis canonibus nullo modo respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, vestrarum quoque testimonio litterarum, huc sacrandus occurrat, quatenus Ecclesia ipsa proprium, auxiliante Domino, habere valeat sacerdotem. Mense Maio.
Chapter 398 of 846