Liber VII, Epistola 16
Ad Angnellum Episcopum.
Formiensis Ecclesiae visitationem delegat.
Gregorius Agnello episcopo Terracinensi.
Obitum Bacaudae antistitis directa relatio patefecit; quapropter visitationis Ecclesiae destitutae fraternitati tuae operam solemniter delegamus: quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, vel ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem a quoquam praesumatur. Et ideo fraternitas tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetat sacerdotem, qui tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit 863 postulatus, eum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandus occurrat: commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittatis Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae aspirare praesumant, et tu periculum ordinis tui, quod absit, incurras.
Chapter 393 of 846