Skip to the text

Liber IX, Epistola 96

Ad Marinianum Ravennatem Episcopum.

Eosdem commendat quos supra.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Latores praesentium ad nos de Istriae partibus venientes, unitati se Ecclesiae subdi, auxiliante Domino, cupierunt. Quos pro sui laude desiderii cum affectu suscepimus, eosque, de conversatione adeptae unitatis praemissa exhortatione, nostrae quoque, sicut eorum desiderium erat, Ecclesiae fecimus militare. Quos fraternitas vestra gratanter excipiat, eisque opem, ut exegerint, libenter impendat; quatenus ad propria revertentes nullis in bono operis sui perversorum inquietudinibus fatigentur. Magis autem apud excellentissimum filium nostrum exarchum id studiosius peragite, ut suis illos jussionibus apud eos quorum illic interest securos in omnibus reddat, ut horum quiete aliorum quoque adhuc in schismate positorum animi ad conversionis gratiam provocentur.

Chapter 553 of 846