Liber IX, Epistola 89
Ad Severum Anconitanum Episcopum.
Aesinae civitatis visitationem injungit.
Gregorius Severo episcopo Anconitano.
Postquam civitas Ausina, Deo juvante, recuperata est, atque a republica teneri dignoscitur, magna de Ecclesia ipsa sollicitudo habenda est, maxime quia gloriosus filius noster Bahan magister militum a nobis pro hac re auxilium sperasse dignoscitur; atque ideo ad fraternitatem tuam praesentia curavimus scripta dirigere, ut eidem Ecclesiae ex more visitator accedas. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, etc., ut supra, epistola 87.
Chapter 546 of 846