Liber IX, Epistola 84
Ad Benenatum Tundaritanum Episcopum.
Ut oratorium in honorem sanctorum Severini et Julianae consecret.
Gregorius Benenato episcopo Tundaritano.
Januaria, religiosa femina, petitoria nobis insinuatione suggessit, quod habetur in subditis, in massa Furiana juris sui oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sanctorum Severini confessoris et Julianae martyris desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae parochiae memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est in reditu praestantes liberos a tributis fiscalibus solidos decem, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis; ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Sed si missas ibi fieri suprascripta conditrix forte voluerit, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis.
Chapter 541 of 846