Skip to the text

Liber IX, Epistola 88

Ad Tadinates.

Gaudioso episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant sacerdotem.

Gregorius clero, ordini et plebi Tadinati.

Cognoscentes Ecclesiam vestram diu sacerdotali regimine destitutam, curae nobis fuit ejusdem Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Gaudioso 996 Eugubinae Ecclesiae solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite. Sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.

Chapter 545 of 846