Skip to the text

Liber IX, Epistola 83

Ad Fantinum Defensorem Panormitanum.

Januariam ab Anastasii et Bonifacii molestiis tueatur.

Gregorius Fantino defensori Panormitano.

Januaria praesentium latrix maximam se molestiam ab ingenuo Anastasio atque Bonifacio contra justitiam pati commemorat, adeo ut possessione quam per plurimos annos asseritur possedisse eam, sicut ipsa ait, nitantur expellere. Et quia contra eos se ecclesiastica debere petiit tuitione defendi, experientia tua praedictos viros ad se evocet, eosque admoneat ut illi mali facere nihil praesumant. Sed si quid sibi contra suprascriptam mulierem credunt juste posse competere, judices cum ea eligant, et quae inter eos fuerint definita, tuo pro quiete partium solatio compleantur. Si vero eos differe cognoveris, antefatae mulieri, salva aequitate, tuitionem impendas, et eam contra rationis ordinem nullo modo gravari permittas.

Chapter 540 of 846