Liber XII, Epistola 37
Ad Romanum Defensorem, Anthemium, et Savinum Subdiaconos.
Romani expraetoris homines ac possessiones commendat.
Gregorius Romano defensori, Anthemio subdiacono, et Savino subdiacono.
Ea quae sponte praebere nos convenit petiti negare non possumus. Et ideo quia gloriosus filius noster Romanus expraetore possessiones suas et homines qui in illis sunt partibus vestrae voluit experientiae commendari, hac vobis praeceptione mandamus ut possessiones hominesque ipsius servata aequitate tueri non desinatis, atque ita in omnibus causis utilitatibusque ipsius concurrere ac solatiari studeatis, quatenus et ille se hac adjutum commendatione cognoscat, et vos salubriter injuncta exhibuisse comprobemini.
Chapter 767 of 846