Liber XII, Epistola 48
Ad Lucidum Leontinum Episcopum.
Quem e congregatione sua Joannes abbas delegerit, ordinet pro monasterio presbyterum.
Gregorius Lucido episcopo Leontino.
Filius noster Joannes, abbas, presbyterum sibi in monasterio suo ex congregatione eadem petit ordinandum. Ideoque fraternitatem vestram praesenti auctoritate duximus adhortandam, quatenus virum quem vobis de congregatione sua ad ordinationem presbyterii obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, quaeque sunt discutienda subtiliter perquiratis; et si nihil in eo repertum fuerit quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretis. Nihil ei aliud privilegii concedentes, nisi ut in congregatione sua 1212 quoties opportunum fuerit, sacra missarum debeat tantummodo celebrare mysteria. Mense Augusto, indictione 5.
Chapter 778 of 846