Skip to the text

Liber XII, Epistola 42

Ad Romanum Defensorem.

Salustium admoneat ne posthac Luminoso Ecclesiae servo sit molestus.

Gregorius Romano defensori.

Luminosus praesentium lator violentiam se uxoremque suam a Salustio viro clarissimo asserens sustinere, huc necessitate eadem faciente venire compulsus est. Unde quia servum sanctae Mariae, quod est parochiae Grumentinae, se esse asserit, necesse est ut ecclesiastica tuitione valletur. Experientia itaque tua praefato supplici ecclesiastica non desistat impertiri solatia, eumque de quo queritur admonere, quatenus se ab eorum inquietudine compescat. Si vero est quod sibi in eis rationabiliter dicat posse competere, electorum judicio terminetur, tuaque quidquid definitum fuerit exsecutione modis omnibus impleatur.

Chapter 772 of 846