Liber XII, Epistola 39
Ad Fantinum Defensorem.
Ex Servidei diaconi haereditate, xenodochio tradat equas decem, Luminosae ancillae Dei quatuor.
Gregorius Fantino defensori.
Experientiam tuam jam credimus cognovisse, dilectissimum filium nostrum Servumdei diaconum, haeredem sanctam Romanam Ecclesiam, cui, Deo auctore, deservimus, reliquisse. Et quia legati titulo quatuor equarum capita Luminosae ancillae Dei proximae suae dari constituit, atque nos, petente dilectissimo filio nostro Florentino diacono, xenodochio Anichiorum, cui praeesse dignoscitur, decem equarum capita cum emissario suo praevidimus largienda, hac tibi idcirco praeceptione mandamus ut latori praesentium, qui ad hoc illic ex opere missus est, tam quatuor quae legata sunt, quam decem equarum capita quas xenodochio concessimus, de equabus 1208 praefati quidem diaconi simul et emissarium sine aliqua debeas excusatione vel mora contradere.
Chapter 769 of 846