Skip to the text

Liber XII, Epistola 50

Ad Eulogium Alexandrinum Patriarcham.

A Monophysitarum errore conversos commendat.

Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.

Latores praesentium Siciliam venientes a Monophysitarum errore conversi sunt, atque sanctae universali Ecclesiae semetipsos adunaverunt. Qui ad beati Petri apostolorum principis ecclesiam pertendentes, poposcerunt a me ut eos meis epistolis vestrae beatitudini commendare debuissem, quatenus ab haereticis qui juxta ipsos sunt nullam jam violentiam perpeti permittantur. Et quia unus eorum dicit monasterium in quo fuit a parentibus suis fuisse constructum, auctoritatem desiderat a sanctitate vestra percipere ut hi qui in eo sunt haeretici, aut ad sinum sanctae Ecclesiae redeant, aut de eodem monasterio repellantur. Haec a nobis indicata vobis esse sufficiant; nam de vestra beatitudine novimus quia quidquid ad zelum Dei omnipotentis pertinet, cum omni facere fervore festinet. Pro me vero ut oretis peto, quia inter gladios Langobardorum quos sustineo podagrae doloribus vehementer affligor.

Chapter 780 of 846