Skip to the text

Liber XII, Epistola 49

Ad Romanum Defensorem.

Palatii urbis Romae ministris annonam ab imperatore concessam postulantibus apud Leontium faveat.

Gregorius Romano defensori.

Qualem necessitatem diversa officia palatii urbis Romae de annonis suis sustineant, experientiam tuam credimus non latere. Et ideo quia latores praesentium vice sua illuc omnes elegerunt transmittere, ut apud filium nostrum gloriosum Leontium agere debeant, qualiter ipsae eis annonae, sicut a serenissimis principibus largitae sunt, deputentur impendi, et in hac re etiam sibi petiverunt experientiam tuam debere concurrere, eapropter, quia hoc et etiam illis non petentibus eorum exigit paupertas ac necessitas impertiri, dum aptum opportunumque esse conspexeris, eis de quibus valueris, studii tui sit ita praebere solatia, quatenus hoc quod illis clementissimi principes pietate sibi ingenita concesserunt, et illi consequi valeant, et tu indisertus non videaris existere.

Chapter 779 of 846