Caput vi.— De operibus sex dierum distinctis.
Prima die distinxit Deus ignem a caeteris elementis, et hoc est quod ipse dicit: Fiat lux, id est distinguatur ignis a caeteris elementis. Fieri enim in hoc loco distingui intelligitur. Fecit enim Deus omnia, et creando et distinguendo, non operatione, sed sola voluntate, quae fuit ab aeterno. Ignis vero distinctus lumen praebuit mundo inferiori qualecunque et motum habens circularem; quasi quaedam lucida nubes circumferebatur, sicut modo sol. Ortu et occasu illius fecit tres primos dies et noctes. Qualis autem forma ei fuerit, rotunda scilicet an longa, ignoratur. Creata autem creditur lux illa in eo loco ubi sol oritur, et ita initium illius primi diei non praecessit aurora sive mane, id est lux praenuntia ortus solis; quod caute innuens Scriptura distinguit naturalem diem per duos extremos articulos, ita: Et factum est, inquit, vespere, quod est finis artificialis diei, et factum est, mane, quod est finis noctis. Dies enim incipit ab ortu solis et terminatur in occasum. Quod per aequalitatem aequinoctialis diei et noctis potest probari. Et totum illud spatium est unus dies naturalis.
Secunda die factum est firmamentum, ut divideret aquas ab aquis. Beda dicit quod firmamentum sit de aquis solidatis quasi crystallinus lapis; quod verisimile videtur, cum color ejus hoc visibus nostris indicet. Alii dicunt quod igneae naturae sit. Quod autem aquae super firmamentum sint, et in Genesi et in Propheta etiam habetur; ubi dicitur: Aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII). Quales autem sint aquae illae, non est nobis certum. Dicunt tamen quidam expositores quod glacialiter ibi solidatae sunt; mihi autem verisimilius visum est quod vaporaliter suspensae, ad similitudinem vaporis scilicet, fumi vel nebulae ibi consistant.
Tertia die congregatae sunt aquae in locum unum; id est alveum proprium, et abyssum matricem aquarum, vel locum magni maris et omnium aliorum, vel subterraneam concavitatem. Unde per tracones, id est ductus subterraneos flumina derivata sunt, et sub terra, et super terram, et arida apparuit, et accepit vim germinandi.
In quarta die de luce sive igne praedicto, meliorando cum forma et splendore, fecit solem. Quod de supra memorato igne factus sit sol, inde conjicimus, quod de lege factum est quodammodo Evangelium et in nuptiis de aqua vinum. Sicut enim per significantia aliquando comprehendimus veritatem significatorum, ita e contrario per significata, et hic et alibi saepe possumus conjicere veritatem significantium. Solus sol propriam habet lucem, et solus de igne factus est; stellae autem omnes, sicut, et luna, de aerea materia factae sunt, et tantam relucent et non lucent.
Quinta die pisces et aves de aquis facti sunt; unde illud: partim remittis gurgiti, Partim levas in aera. Sexta die produxit terra animalia diversi generis: et in eadem factus est homo ad imaginem, et similitudinem Dei. Et merito post omnia factus est homo, qui omnibus praeferendus erat. Haec sunt opera sex dierum. Tribus primis diebus Deus cuncta in materia creavit, et ordinavit: tribus vero sequentibus diebus ornavit. Sed modo veniamus ad litteram.
Chapter 24 of 62