Caput VIII. Sequuntur ejusdem Adnotatiunculae elucidatoriae in Exodum.
(EXOD. I.) Aedificaverunt urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton, et Ramasses. In Hebraeo ubi nos habemus tabernaculorum, est quidam sermo, qui transpositione puncti modo ad dextram modo ad sinistram, vel sonat in voce miscenoth, et significat pauperum; vel sonat miscenoth, et significat positionum: et secundum hoc, quod prior vox subinnuit, urbes pauperum aedificatas intelligitur: urbes prius debiles, et pauperum mansiones operatione Hebraeorum fortiores effectas. Secundum hoc autem, quod miscenoth significat positionum, intelligitur ita fortes urbes compositas quod thesauri regis reponerentur ibi in custodia pro firmitudine loci, sive ante fuerint ibi urbes, sive non obstetricibus Hebraeorum. Quidam dicunt istas duas Sephoram, et Phuam fuisse Hebraeas: unde maluerunt infantes servare alii potius Aegyptias. Unde commendabilior fuit earum pietas. Sed quaeritur quomodo duae tantum obstetrices potuerint sufficere toti regno. Ad quod respondetur, has duas esse praelatas et multas sub se habere subjectas obstetrices. Mentitae sunt quidem, sed propter pietatem veniale fuit earum mendacium. Misericordiam exhibuerunt infantibus, sed propter mendacium diminutum est meritum, et conversum in temporale praemium: et ita utrumque quodam modo minuit alterum, et reducit ad mediocritatem, id est, tam culpa mendacii meritum pietatis, quam pietas damnationem mendacii. Aedificavit illis domos: abundatiam tribuendo, vel filios. Aliter: Aedificavit illis, scilicet: Hebraeis aedificavit Pharao domos; quia eos qui fuerant in Gessen collecti, voluit ut sparsim in Aegypto habitarent: quatenus facilius masculi geniti opprimerentur ab Aegyptiis
(EXOD. II.) Crepidinem concavitatem ripae. Surrexit Moyses, et defensis puellis. Constat per hoc negotium quod ab uno fieri non potuit Moysen non fuisse solum, sed comites duxisse secum. Juravit: id est pactum inivit post multa verba habita ad invicem de aliis antequam ad pactum accederent, quae tamen tacentur.
(EXOD. III.) Locus in quo stas, terra sancta est. Non propter aliud, nisi propter divinam praesentiam. Habebis signum cum eduxeris. Quomodo posset esse signum, quod futurum remotum erat, rei quam nuper facturus fuit? Dicimus itaque habebis signum, hoc scilicet, quod miserim, id est, quod mitto te, sit tibi signum, quod educes filios Israel de Aegypto: ut hoc, scilicet cum eduxeris, sit principium alterius narrationis. Ego sum, qui sum. Ac si diceret: Nomen meum non dicam eis: qui scilicet nomen meum scire deberent, et est ironice dictum. Quasi diceret: Nomen meum ignoratur? Vel sic: Ne diffidas quid loquaris, quid dicas ei; quia ego sum, qui tecum sum, id est, quo juvante facies illa miracula. Vel aliter: Ego sum, qui immutabiliter sum; cujus nomen proprium est ENS. Postulabit vasa argentea. Tradunt Hebraei, quod tantam gratiam habuerint a Domino filii Israel coram Aegyptiis, ut dono postularent eorum vasa, et ipsi darent. Nostri vero expositores dicunt verisimilius, mutuo accepisse.
(EXOD. IV.) Non sum eloquens ab heri, et nudiustertius. Nota quod per intervalla temporum loquebatur Deus ad Moysen. Unde dicit: ab heri, et nudiustertius non sum eloquens, in comparatione Dei. Quidam dicunt Moysen propterea non esse eloquentem, quia diu moratus fuerat in terra Madian: unde oblitus erat aliquantulum linguae Aegyptiae. Aaron autem semper in Aegypto morabatur: quare datur ipse interpres ad Pharaonem. Quis fecit os hominis? quasi dicat: Qui os do, verba dare possum. Quis fabricatus est mutum, et surdum, videntem, et caecum? His intrumentum dedi: alteri instrumentum, alteri cum instrumento officium. Qui ergo oculo dedi visum, et ori verbum dare possum: perge igitur.—In qua facturus est signa: non solum ea quae fecit ad Israel, sed et illa, quae fecit coram Pharaone: quae omnia videtur hic distinxisse, sed Scriptura praeterit hic, ne bis narret. Qui quaerebant animam tuam. Iste Pharao, qui modo regnabat, non fuit ille quem Moyses fugit pergens in Madian. Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Dixi tibi, etc. Haec sunt ea quae Moyses dixit Pharaoni in ultima plaga. Unde ponit hic verba praeteriti temporis, quibus significatur praecessisse alias comminationes, ut est: dixi tibi, et noluisti. His verbis, in ultima plaga exprobrat ei contemptum Dei in praecedentibus admonitionibus. Circumcidit praeputium filii sui. Quare non dicit filiorum? Quia forsitan mater unum sibi videlicet majorem natu proprium et incircumcisum retinuerat. Alterum vero Moyses, qui circumcisus erat, quasi suum circumciderat: quod etiam innuitur ex interpretationibus nominum. Vel forsitan solum majorem filium secum ducebant, et minorem apud avum reliquerant.
(EXOD. V.) Flagellatique sunt qui praeerant. Nota quod diversi erant praepositi: quidam de Hebraeis qui verberabantur; quidam de Aegyptiis qui verberabant illos et violenter exigebant opera ab ipsis praepositis Hebraeis.
(EXOD. VI.) Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Quasi dicat: Quamvis ego qui sum omnipotens, apparuerim eis, tamen fortitudinem et potentiam meam, ad quam pertinet nomen meum Adonai, non indicavi eis; sed pietatem aut sapientiam indicavi, ad quas pertinet el, et eloym. Aut sic: Nomen Adonai non indicavi ei, quod modo indicabo dans terram promissionis filiis Israel. Qui ergo hactenus omnipotentem me dixi, nondum me Dominum esse ostendi, sicut modo faciam, ut sciant jure se possidere, quod me tribuente accipiunt. Super quam levavi manum meam. Consuetudo est jurantis elevare manum ad sacra, ut per ea confirmet quod jurat, ita et Deus dicitur levasse manum suam propter illam terram, ut confirmaret eam in haereditatem Abrahae. Isti sunt principes domorum per familias. Nota, non ponit hic omnes duodecim tribus, sed tres tantum, ut ad Levi, qui tertius fuit, veniat, et ut ab eo ostendat provenisse Moysen et Aaron, de quibus in praesenti agitur, pro quibus totum hoc dicit. Iste est Moyses, et Aaron in die quo, etc. Ne aequivocatione horum nominum de aliis et aliis intelligatur, determinat de illis: qui fuerunt in die illa, qua locutus est Dominus ad eos de educendo populo in Aegypto.
(EXOD. VII.) Vocavit Pharao sapientes et maleficos: in hoc et in aliis sequentibus miraculis semper Pharao recurrit ad magos suos, tentans si possint eadem facere quae et Moyses faciebat. Non enim putabat ea fieri divina potestate et voluntate, sed artificio et maleficio Moysi: et ita si facerent eadem, tunc propter hoc videbatur ei se non debere dimittere populum. Projecerunt singuli virgas suas, quae versae sunt, etc. Totum hoc faciebant daemones sive in veritate formas rerum mutantes, sicut videbant, sive potius visum hominum decipientes, et magis illis famulantes; et se cogi per incantationes eorum deceptorie simulantes. De illo vero serpente, quem fecit Moyses, non est dubitandum, quin verus fuerit, et sibi alios devoratos incorporaverit. Egredietur ad aquas: causa spatiandi, Super ripam fluminis, scilicet Nili. Feceruntque similiter. In aliis aquis.
(EXOD. VIII.) Digitus Dei est hic. In hoc gravissime peccavit, quia scienter. Ut non sint ibi muscae. Hoc idem intelligendum est de aliis plagis.
(EXOD. X.) Non videbo ultra faciem tuam. Subaudi, nisi me accerseris prius; quia vidit postea eo accersente.
(EXOD. XI.) Dices ergo omni plebi. Per recapitulationem debet intelligi hoc esse dictum, et jam ante nuntiatum esse a Moyse omnibus Hebraeis, ut in ultima plaga tali die hoc facerent. Dabit autem Dominus gratiam. Hinc innuitur verum esse, quod non mutuo, sed dono postulaverint.
(EXOD. XII.) Mensis iste vobis principium mensium, etc., quod dicit, Dominum dixisse, totum est intelligendum per recapitulationem: et longe ante Dominum dedisse Moysi praecepta, et per eum caeteris indicasse de agno sive haedo accipiendo, decimo die et servando usque in quartumdecimum diem primi mensis, et tunc immolando, et de superliminari, et postibus liniendis sanguine agni contra angelum percussorem, qui transiturus erat per Aegyptum ad primogenita Aegypti interficienda eadem decima quarta nocte, et multa alia istis adjacentia, quae necesse est eos ante scivisse, ut in ista nocte ad exeundum essent parati. Masculus anniculus: Per duo, scribendum est, id est unius anni. Assumet vicinum: ita tamen ut ille assumptus non idcirco dimittat suum immolare. Tolletis, et haedum: qui non habebit agnum, saltem haedum immolet secundum ritum agni. Immolabitque eum universa multitudo: non ut omnes unum, sed ut nulla domus careat suo. Est enim phase, non quia erant transituri filii Israel, sed quia Dominus erat transiturus in angelo exterminatore: quod sequens littera, innuit ibi scilicet: Et transibo. Quod autem addit: Nocte illa, non ista, signum est per recapitulationem esse dictum, quidquid hic praecessit de agno paschali, et caeteris cohaerentibus. Habebitis autem hunc diem in monumentum. Hic dat praeceptum de Pascha deinceps celebrando in commemorationem hujus facti: quod totum, sicut et praedicta, per recapitulationem hic dicitur. quod ibi notatur. In eadem enim die educam exercitum, etc. Nullus vestrum egredietur, etc. Hinc apparet quod in nocte tantum acceperunt licentiam; in die autem decimo quinto egressi sunt. Incurvatusque, populus adoravit, etc., quando scilicet audierunt haec praecepta Domini per Moysen. Et egressi a concione, quam habuerat Moyses, fecerunt sicut praeceperat, quando ventum est ad determinatum tempus, et tunc scilicet in noctis medio, etc. Quasi dicat: Dominus complevit sicut ante per Moysen promiserat. Neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Mirum est si in unaquaque domo fuit aliquis primogenitus. Sed esse potuit in armentis vel pecudibus, et si in hominibus defuerit; vel cum tali determinatione in qua scilicet esset primogenitus, non erat domus, etc. Vel forsitan Dominus tunc ita fecerat, ut in omni domo esset aliquis primogenitus. Tulit igitur populus conspersam farinam: non ex praecepto Dei hoc factum est, vel ex articulo temporis, ut quidam falso existimant, cum Hebraei jam longe ante didicerant se illo die exituros ex Aegypto; sed secundum consuetudinem terrae illius, in qua farina conspergi solet, et ita reservari ut quotidie panis coquatur quantum opus est. In una domo, id est unus in una: ita quod nihil efferatur de carnibus.
(EXOD. XIII.) Sanctifica mihi omne primogenitum. Pro interfectis primogenitis Aegyptiorum. Sanctificabantur autem in opus levitarum, ut se eis redimerent, qui pro eis Domino serviebant, pro toto Israel. In columna nubis, et ignis. Una et eadem columna erat contra calorem obumbrans, et contra tenebras illuminans, ut dux esset utriusque temporis.
(EXOD. XIV.) Contra Beelsephon, in conspectu ejus. Illud ejus potest referri ad Beelsephon, et tunc plana est littera; vel ad Pharaonem, ut interponatur relativum ejus ad quod refertur, praeter consuetudinem, sicut est illud: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXVIII), etc. Tollensque se angelus Domini. Aliquando Domino, aliquando angelo factum attribuitur; quia revera angelus Domini minister aderat, et Dominus in ipso et per ipsum operans. Abiit post eos, ut defenderet eos per nubem: suis lumen, aliis tenebras per eadem simul faciens. Aegypti ingressi sunt post eos. Quaeritur si non videbant eos praecedentes propter nubem interpositam, quomodo sequi potuerunt? Aut si videbant miraculum maris, quomodo ausi sunt eos persequi? Ad quod respondetur, quod non poterant eos videre perfecte, et tamen quia abire eos sentiebant, per aliam viam pedetentim eos sequebantur nescientes se vel illos mare ingredi. Et ecce respiciens supra castra per columnam. Quid est quod per nubem dicitur, Deus respicere super castra, nisi hoc scilicet quod nubes, quae prius tenebras faciebat Aegyptiis, lucem praebuit eis? Sed ad confusionem eorum totum hoc factum est, scilicet ut viderent se in arcto. Interfecit exercitum, etc. Breviter totum negotium comprehendit, et deinde prolixius idem repetit, ibi scilicet: Dixeruntque Aegyptii, etc. Fugientibusque Aegyptiis, etc. Prius fugati, et prostrati sunt a Domino Aegyptii; ad ultimum aquis obvoluti.
(EXOD. XV.) Abyssi operuerunt eos. Ex nimia laetitia saepe idem aliter, et aliter replicatur. Congregati sunt abyssi, id est profunditates undarum et aquarum. Flavit spiritus tuus, et operuit eos: divinae potentiae notat facilitatem. Quasi dicat: Quam facile aliquis flando projicit pulverem, tam facile tu eos interfecisti. Devoravit eos terra. Uno communi nomine duo inferiora elementa vocat, sicut et ibi. Formatis igitur cunctis animalibus de humo, et alibi: In principio creavit Deus coelum et terram, etc. Ascenderunt populi, et irati sunt, etc. Hucusque de re praeterita canticum. Amodo quidquid sequitur, prophetia est de futuro. Ex tanto enim gaudio, quod in praesenti habebant, Spiritus sanctus in corda eorum intravit, et omnes idem prophetati sunt. In aeternum et ultra, id est per praesens saeculum totum, et etiam per futurum. Vel per spatium totum, quod cum mundo incoepit, et cum mundo finiet: et ultra, non quantum ad spatium, sed quantum ad dignitatem, scilicet super omnes et super omnia. Sumpsit ergo Maria, etc. Hoc factum est postquam viri cantaverunt, ut mulieres idem quod viri cecinerant et ipse quoque canerent.
(EXOD. XVI.) Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus. Vespere, quando plena satietas convenientior. Mane, solito pane contenti. Quasi tusum pilo, scilicet qualis est grossa farina attrita in pilo, id est pistillo. Sed dimiserunt, quaedam ex eis usque mane. Diffidentes, ne in crastino non inveniretur manna. In die vero sexta collegerunt cibos duplices. Videtur, quod per miraculum collegissent; quia, et si hoc Deus praecepit Moysi, nondum tamen inventum est Moysen praecepisse populo, sed quasi admirans respondit principibus. Hic est sermo quem praecepit, etc. Vel possumus intelligere Moysen ita praecepisse, quamvis nondum Scriptura dixerit. Cras quidquid est operandum, facite hodie; et quae coquenda, id est quae oportebat facere, vel coquere si non esset Sabbatum, facite vel coquite hodie; quia cras requies Sabbati. Usquequo non vultis credere mandata mea, et legem meam? Nondum lex erat data; sed legem vocat quodlibet mandatum, sicut de observatione Sabbati, et de mensura gomor. Quasi similae cum melle, id est mellitae similae. Alii tamen dicunt, quod sapiebat unicuique quod magis appetebat. Imple gomor ex eo, et custodiatur. Hoc dictum est per anticipationem.
(EXOD. XVII.) Cur tentatis Dominum? Tentare Deum est eum postulare aliquid ad experiendum, an Deus hominem diligat ex quadam diffidentia. Manus Moysi erant graves, quia tota die steterat elevatis manibus. Lassus erat, nec poterat ultra levare manus, nec etiam stare; unde sedere eum fecerunt Aaron, et Hur, et manus ejus levaverunt. In ore gladii. In instantia gladii. Scribe hoc monumentum in libro, ne oblivioni tradatur in futuro.
(EXOD. XVIII.) Cumque intrasset tabernaculum. Quidam sunt qui intelligunt hoc de tabernaculo Domini, et dicunt hoc esse dictum per anticipationem; sed non oportet, neque enim unquam in tabernaculo Domini immolavit, vel etiam illud intravit, quia gentilis erat
(EXOD. XIX.) In die hac, id est tertia die, sicut et tertio mense. Jam nunc veniam ad te, id est in tertia die ab ista quando danda erat lex. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. Ex brevitate praetermittit quod Moyses prius tulerit verba Dei ad populum, et ille omnia concesserit se facturum; sed istam concessionem statim dicit Deo nuntiatam per Moysen. Vel dicere possumus, quod totum est interpositio ab illo loco. Cumque retulisset Moyses, etc. Ad hunc locum, ita quod hic versus ordine narrationis debet cohaerere cum praecedentibus; et tunc tota illa interpositio sequi, hoc modo. Respondit universus populus se facturum; hoc nuntiavit Moyses Domino. Cum retulisset, etc. Ait ei Dominus: Jam nunc, etc. Confodietur jaculis. Expressius fortasse dixisset, jactibus, ut intelligatur lapidum ictibus, in eum divinitus volitantibus necandus. Praeterea praemisit, manus, scilicet hominis, non tanget eum. Ne ascendatis in montem: cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant, id est non ascendant donec clangat buccina. Quidam volunt humanam esse buccinam institutam ad hoc officii signum intimandum populo; sed mihi verisimilius videtur divinam fuisse. Quod autem sequitur, Tunc ascendant montem: mirum est, cum ante prohibitum sit etiam tangere montem. Et dicunt quidem, quod prohibitum est, tangere dum Dominus adest; permissum vero, non praeceptum etiam ascendere quando abest, vel recedit: quod hic innuitur secundum hanc sententiam, et quando debebant non tangere. Quando autem licebat ascendere, diverso sonitu buccinae indicabatur. Mihi autem probabilius videtur, quod hic dicat ex praecepto debere ascendere in montem usque ad ejus radicem, non usque ad cacumen. Unde in sequentibus praecipitur Moysi providere ne transgrediatur populus terminos constitutos, id est ne usque ad collem vel usque ad cacumen ascendat: quod ad mortis poenam erat interdictum. Cumque lavissent vestimenta. Mirum videtur dicere, scilicet post vestimenta abluta die tertio ab ablutione futuros paratos, et post ablutionem praecipere. Sed fortasse talis erat ordo sanctificationis, ut statim a primo die lavarent vestimenta, deinde ab immunditiis abstinentes, et jejunantes ita se in tertium diem pararent, quod voluit innuere. Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Nota ordinem, paulo ante educebat populum de castris: hic dicitur loqui cum Domino, et statim subjungit: Descendit Dominus, et vocavit Moysen in cacumen montis. Loquebaturne Moyses cum Domino, dum in imo erat cum populo? Non ita est credendum, sed aliquantulum confundit ordinem narrationis, qui talis est: dum Moyses erat in imo ad educendum populum, Dominus descendit in montem, et vocavit Moysen ad cacumen montis, et ita colloquebantur: et in hac collocutione praecipitur Moyses descendere ad populum, et contestari, ne transeat terminos constitutos cupiditate videndi Deum, ne moriantur. Contra quam praeceptionem dixit Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere, etc. Quasi dicat: non liceat eis ascendere et audire te. Quis te igitur audiet? Ad hoc Dominus respondet: Vade, et descende; et item ascendes ad me, tu et Aaron. Quasi dicat: Ut ego vobiscum loquar ea, quae non poterit populus a me audire. Et ita notantur duae locutiones Dei: una, quae fuit prima in decem mandatis communiter ad totum populum; secunda privata ad Moysem in cacumine montis.
(EXOD. XX.) Ego sum Dominus. Haec cunctis audientibus locutus est: et totum, quod sequitur, pertinet ad primum mandatum usque: Non assumes nomen Dei tui in vanum; et illinc usque ad: Memento diem Sabbati, etc., ad tertium: Visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem. De illis filiis proprie constat hoc ecce dictum, quos genuere patres post peracta maleficia: et merito parentum puniuntur, sicut aliquod membrum ipsorum; quia in ipsis malefactoribus quodammodo erant seminaliter, et peccabant; unde claudi et caeci pro scelere parentum nascuntur. Quod vero dixit in tertiam, et quartam generationem, ideo dictum est, quia usque illuc solent parentes vivere, et videre possunt propter peccatum suum suos posteros damnatos. Vel possumus dicere, quod ponit finitum pro infinito: sicut, et ex altera parte bonorum faciens misericordiam in millia, iis qui diligunt, etc. Et quia ob bonitatem patrum melius fiat a Domino ipsis filiis, non est dubitandum. Diem Sabbati sanctifices. Quatuor memorantur Sabbata in divina Scriptura: primum Dei, in quo perfectis operibus suis requievisse dicitur; secundum illud quod populo Israel observandum mandatur; tertium illud, quod populo Dei spiritualiter custodiendum praecipitur. Quartum illud quod in repromissione, Sabbatum pro Sabbato, suis Deus dilectoribus pollicetur. Primum, scilicet Dei tantum fuit sacramentum secundi, id est legalis Sabbati: quod item sacramentum fuit nostri Sabbati, in quo debemus cessare ab omni opere pravo; sed et istud etiam nostrum Sabbatum sacramentum est, et meritum illius futuri sabbatismi, ubi accipietur Sabbatum pro Sabbato. Duo igitur sunt sabbata exterius, unum Dei, et unum hominis; et duo interius, unum Dei, et unum hominis. Primum, et ultimum sunt Domini: duo media hominis, Non concupisces domum, etc. Si quis velit facere de primo mandato duo, tunc faciet istud unum; sin autem primum indivisum reliquerit, oportet istud distinguere in duo; et praeponere praeceptum de aliena uxore, ei quod est de aliena possessione, et non interponere. Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices, etc. Amodo ad solum Moysen loquitur Dominus praecepta, et judicia: quae omnia quasi explanatio sunt decem praedictorum mandatorum. Altare de terra facietis mihi. In sequentibus tamen factum est aeneum. Sed, et illud tantum terra implebatur, quando sacrificia fiebant: et haec est sententia Judaeorum de altari.
(EXOD. XXI.) Et percusserit quis mulierem, volentem juvare alterum virum, contra quem ille pugnat. Filium quoque et filiam, non illius cujus est bos, sed alterius: quod apparet per hoc quod subjungit de servo.
(EXOD. XXII.) Maxime si conductum venerat pro mercede operis sui: quasi dicat: Tunc non reddet quis mutuo acceptum, quando praesente domino illud amittit; sed et illud praesertim non reddet, quod conduxerat praesente domino, similiter amittit; et hoc dicit littera, quod venerat, id est venditum erat; non quidem finaliter, sed et pro mercede sui operis, id est quam mercedem expetebat suum opus, id est usus; ut referatur suum ad rem conductam. Ipsum est enim solum quo operietur. Hic de pauperrimo loquitur, qui non habet nisi unum vestimentum, nec vivere posset si ei non redderetur. Ne autem dives amittat suam pecuniam poterit inducere testes, et coram eis reddere illi vestimentum, postea requirat si voluerit.
(EXOD. XXIII.) Nec junges manum tuam. Consuetudinem confirmationis notat. Non declinabis in judicium pauperis. In hoc praecepto prohibet contemptum, ne pro parva re dimittat judicium. Scitis animas advenarum, id est affectus, quam leviter contristentur. Nomen meum est in illo. Gloriam et potentiam meam manifestabo per illum.
(EXOD. XXIV.) Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, etc. Ecce confusio ordinis: quomodo enim praecipitur hic ascendere Moyses in montem, qui secundum competentiam narrationis cum eo est in monte, et solus audit judicia, quae prophetat ad populum? Sed sciendum est, quod secundum ordinem rerum gestarum oportet hic interponi totum sequens capitulum ab eo loco. Venit ergo Moyses, et narravit plebi, usque, Ascenderuntque Moyses et Aaron, etc., et tunc congrue concordat istud capitulum, in quo praecipitur Moyses ascendere cum illo in quo ascendit; et illud secundum capitulum, Venit ergo Moyses, etc., concordat cum praeterita narratione, in qua exponit Moyses quae ipsi praeceperat Dominus. Ascenderuntque Moyses, et Aaron, etc. Hic tertio ascendit Moyses. Primus enim ascensus ejus fuit in die quo venerunt in montem Sina, sive primo, sive tertio mensis, in quo admoniti sunt de purificatione ad suscipiendam legem tertia die. Secundus ascensus fuit post audita decem mandata a Domino, ad audiendum judicia quae hucusque narrata sunt. Modo ascendit tertio ducens secum Aaron Nadab, et Abiu, et septuaginta seniores de Israel, qui essent ei testes. Unde omnes illi ascenderunt cum eo versus medium montis usque dum viderent Deum, et statim jussi sunt omnes redire praeter Josue: de quo tamen non est omnino certum, an cum Moyse per illos quadraginta dies manserit in monte. Quod vero sequitur statim: Dixit Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, sic intelligendum est, ut de colle in quo erat ad altiora montis procederet. Nec tamen adhuc ad ipsum cacumen montis vocatur; sed in sequentibus ubi dicitur: Septima autem die, etc. Exspectate hic. Non puto, quod in colle eos praeceperit exspectare, sed in planitie cum populo, quod exigit sequens littera. Si quid natum fuerit quaestiones, etc. Cumque ascendisset Moyses: Recedens ab Aaron, et senioribus aliquantulum progrediens versus cacumen, non tamen ad ipsum accedens ante septimum diem, in quo iterum vocabitur.
(EXOD. XXV.) Ut tollant mihi primitias. Primitias dicit non segetum, quod exigeret proprietas vocabuli: sed partem quamdam separatam destinatae pecuniae cujusque in opus divinum ad construendum tabernaculum, sicut primitiae solent Deo separatim dari: quantum quisque vult non pars determinata, sicut decima, et hoc notat littera quae sequitur: Qui offert ultroneus.. Non enim vult ut cogantur; sed quisque quantum vult, offerat. Faciesque supra coronam auream per circuitum. Ista improprie dicitur corona, non enim est rotunda, sed ad formam, et quantitatem arcae, quaedam gyratio (quae, et limbus) fiebat per circuitum in superiori parte arcae. Faciesque illi labium aureum. Labium istud erat quaedam gyratio dependens, sicut supradicta corona erat gyratio erecta. Coronam interrasilem. Similiter de ista corona dicimus, sicut et de supradicta, quod erat scilicet limbus quidam adhaerens mensae, et de ipsa mensa sculpta secundum ejus quantitatem. Quod dicit, interrasilem, sic est intelligendum, quod artificiose erat sculpta admodum annuli torno rasi. Quod dicit: Et super illam alteram coronam aureolam: significat eam de simplici opere, sed tamen auream, et minorem inferiore, et similiter adhaerentem ei continue quasi idem. Item coronam interrasilem altam quatuor digitis, id est ambitum labii, qui corona dicitur non pro rotunditate, sed pro circuitione. Quod autem sequitur. Et super illam alteram coronam aureolam, id est auream, hebraica veritas habere non videtur. Subter coronam auream erunt circuli modo duas illas coronas quasi unam coronam dixit, et ostendit annulos, qui erant in pedibus arcae ad eam portandam, statim juxta mensam, et non versus terram in imo erant.
(EXOD. XXVI.) Opere plumario. AUGUSTINUS: « Pluma est acus per quam facto jam panno inferuntur fila aurea aut argentea, ut fiat aurificium [auriphrygium] aut diversae figurae in ipso panno. » Quod autem superfuerit in sagis, etc. Constructio distorta est: sensus autem talis est, quod superabundantia sagorum ultra cortinas unum sagum est, secundum longitudinem tabernaculi, ex cujus una medietate operatur una frons tabernaculi, et ex altera medietate reliqua frons et duo cubiti in longitudine sagorum omnium protegentes ex toto usque ad terram latera tabernaculi. Et una omnes compago retinebit, id est eadem consimilis junctura ligabit omnes. Facies et vectes de lignis Sethim quinque. Non potest teneri, quod ejusdem numeri vectes lateris, et frontis erant, sed illi sex cubitorum erant, isti vero duorum. A summo usque ad summum, id est in medio duarum extremitatum.
(EXOD. XXVII.) Facies in usus ejus, id est altaris Lebetas ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. In Hebraeo sic habetur. Facies ejus ollas, ad suscipiendos cineres ejus, et ejus palas, et ejus pelves, et ejus uncinos, et ejus ignium receptacula. Palas videlicet ad tollendos cineres; ollas ad suscipiendos; pelves ad sanguinem fundendum; uncinos ad tollendas carnes de cacabis; ignium receptacula, ad portandas prunas. Sequitur: Craticulamque. Subauditur facies ei: in modum retis aeneam, per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei, quos pones subter avutam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium. De hac craticula magna ambiguitas est tam apud Hebraeos quam apud nostros, praecipue cum hebraica veritas nonnihil a nostra translatione discrepare videatur. Sic enim ibi habetur. Facies nuchhar facturam retis aenei: et facies super rete quatuor annulos aeneos super quatuor fines sive cornua ejus; et dabis illam scilicet nuchhar, sive pones illud scilicet rete subtus fundum arae de subtus, eritque rete usque ad altaris medium. Secundum hanc itaque lectionem non videtur nuchhar craticulam sonare, cui assandae carnes superponerentur, sed opus quadrangulum propter levitatem undique perforatum in similitudinem vasis factum, in quo quasi sedere altare videtur, cui parietum altitudo altare ambiens usque ad medium altaris elevata esset, in cujus quatuor angulis sursum quatuor annuli pendebant, per quos vectibus insertis altare ipsi insidens portaretur. Altare enim alios annulos non legitur habuisse, quibus portaretur praeter annulos retis. Sed hoc rete utrum seorsum per se ab altari divisum, et separabile esset, et suo fundo inferiorem partem altaris contineret, et sic parietibus suis altaris parietes ambiens includeret: an deorsum inferiori margini parietum opere fusili cohaereret, et aliquo intervallo latitudinis fundo suo in circuitu a parietibus remotum sic tandem parietes suos usque ad medium altaris erigeret; non satis patet, nisi quod sequens dispositio convenientior videtur. Quidam hoc altare nec tectum desuper nec fundum deorsum habuisse dicunt, sed parietes tantum positos terra repleri. Secundum quod dicit: (Supra, cap. XX.) Altare de terra facietis mihi, et in ejus arca superiori ignem construi, ubi holocausta imposita cremabantur. Fuerunt etiam qui assererent inter parietes altaris craticula posita, et usque ad medium altitudinis ejus, erecta sub ipsa craticula arula parva formata; in eadem ignem exstrui per ostium ad orientalem altaris parietem patens, et sic carnes craticulae superpositas introrsum cremari fumo per os altaris desuper apertum egrediente, et ne forte de ligneis introrsum altaris parietibus igne vicino comburentis aliqua suspicio nasceretur, eadem ligna incombustibilia asseverant. Sed si haec ligna talia fuisse putanda sunt, ut vel aqua vel igne omnino corrumpi non possent; quid opus fuerit aeneis laminis extrinsecus, tegi non videtur. Sed nec qualiter introrsum ipsa craticula vectibus suis apte collocaretur, aut quemadmodum per annulos ejus vectibus insertis altare portaretur, sive etiam quomodo sub illa arula interiori annuli craticulae ponerentur, satis patere potest.
(EXOD. XXVIII.) Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes. Non sic accipiendum quod dicit sibi cohaerentes, quasi una catena alteri cohaereat, sed facturam catenae exprimit, in qua circuli cum circulis cohaerent, vel fila cum filis contorquentur. Unde pro eo quod nos dicimus cohaerentes, Hebraeus expressius habet: plexas opere plexo et spisso. Secundum Chaldaicum sonat terminatas, id est in oris sive marginalibus angulis, quasi in termino, id est fine rationalis positas. Pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem. Pro doctrina et veritate in Hebraeo habetur urim tumim . Nam urim doctrina sive judicium interpretatur; tumim veritas. Hinc et sortes quibus antiquitus ad indicium veritatis utebantur, urim tumim dictae sunt. Erantque characteres inscripti diversis litteris; quibus projectis ex junctura litterarum de super apparentium quid faciendum sive vitandum foret vero indicio monstrabatur: Pones in rationali judicii doctrinam et veritatem, haec nomina scilicet in textura. In conspectu Domini semper. In solitis horis, quando ministrabatur coram Domino. Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere coelatoris, Sanctum Domino, has duas scilicet dictiones. Pro eo quod nos habemus Sanctum Domino, in Hebraeo habetur anoth adonay, hoc autem nomen, id est adonay, quatuor litteris scribitur, he, ioth, beth, vau, quod interpretatur iste principium passionis vitae et ineffabile dicitur; Semper in fronte: congruo scilicet tempore, Tunicam de bysso factam stringes, id est compones vel adaptabis. A renibus usque ad femina, id est femora; tantum protenditur caro turpitudinis quamvis ultra extendantur feminalia.
(EXOD. XXIX.) Sanctificabisque et pectusculum consecratum et armum. Hucusque quae dicit ad praesentem pertinent consecrationem Aaron et filiorum ejus, quae vero sequuntur, ad futuram deinceps consuetudinem, ut scilicet, quia sacerdotes in consecratione sua de pacificis suis obtulerunt pectus et armum, haec eadem accipiant a filiis Israel de pacificis eorum lege perpetua. Sanctificabis, id est confirmabis, et nota quod primus aries fuit oblatus in holocaustum. Secundus in pacifica. Unde Dominus habuit suam partem armum et adipem: et Moyses qui obtulit pectus; Aaron cujus erat oblatio, reliquas carnes quas cepit, et comedit cum filiis suis in atrio tabernaculi, sicut deinceps facturi erant filii Israel. Et erit Sanctum sanctorum, id est sanctum ad sanctas hostias sacrificandas.
(EXOD. XXX.) Compositionis alterius, quam illius de qua dicturus sum. Quando tuleris summam, filiorum Israel, id est quando numerabis eos, quod fiet in libro Numerorum. Et mensuram ponit casiae myrrhae. Calami olei, id est cujusque speciei: Non facies aliud, ad usum scilicet communem.
(EXOD. XXXI.) Ecce vocavi ex nomine Bescleel, etc. Hinc oritur mihi insolubilis quaestio; quia legitur in libro Paralipomenon, quod Caleph fuit pater Hur et ille Caleph non habuit nisi quadraginta annos in exitu ab Aegypto: Beseleel igitur modo non habeat nisi duos annos ad summum.
(EXOD. XXXII.) Audiens autem Josue tumultum populi, etc. et in ascensu et descensu legitur Josue fuisse cum Moyse, sed non legitur cum eo in monte permansisse? unde etiam dubitatio orta est. Utrum ibi tandiu cum Moyse jejunaverit, an non. Confregit eas, etc. Utrum ex humano affectu, an ex divino in instinctu hoc fecerit, non patet. Tu nosti populum quod pronus sit ad malum. Quod non potuit prohibere, dolens passus est ita tamen quod pretiosis ornamentis, quae magis diligebant spoliavit eos, ut saltem per hoc reprimeret eos a stulta voluntate illa; nec tamen potuit. Egressus est hic vitulus; opere scilicet hominis, non miraculo. Et inter hostes nudum, et spoliatum a pecunia supradictorum ornamentorum; hostes vocat adjacentes gentes. Si quis est Domini, jungatur mihi, id est si quis habet zelum Dei, accipiat mecum vindictam de populo peccante. Dele me de libro tuo. Non ex ratione, sed ex impetu humanae affectionis et fiducia magna in Deum hoc dicit. Et quod non fuerit crudelitas in occidendo, ostendit magna pietas, quae secuta est in orando. Scribi autem in libro vitae aut deleri, dupliciter intelligitur; aut secundum praescientiam Dei, aut secundum praesentem statum, secundum quem quandoque contingit, quod si talis permaneret aliquis salvaretur; sed quia praesentem quam habet justitiam deserit, dicitur deleri de libro vitae, in quo Deus eum tunc scripsit, quando illam justitiam ei dedit. Secundum praescientiam vero qui scriptus est nunquam secundum eamdem delebitur. Percussit ergo Dominus populum, scilicet supradicta interfectione quam fecerunt Levitae. Unde etiam apparet hoc instinctu Dei esse factum, non malivolentia Moysi.
(EXOD. XXXIII.) Ne disperdam te. Iratus aliquando tua stultitia si tecum essem assidue. Semel ascendam in medio tui, et delebo te. Comminatio est, et nota, quod dicit, ascendam. Est enim ascensus, vel ab inferioribus ad superiora vel ab occultis ad manifesta, sicut hic. Promittit enim se manifestare eis cum malo eorum. Depone ornatum tuum, id est primum tabernaculum in quo consulebatur Dominus antequam factum esset illud magnum, de quo Dominus instruxit Moysen in monte, vel depone, id est extra castra fige, Ut sciam quid faciam, humano more loquitur. Ornatum suum in monte Oreb. Prope montem erat tabernaculum quandiu Moyses morabatur in monte; et ibi Aaron, et septuaginta seniores tractabant de dubiis, quae ferebantur ad eos de castris. Postquam autem populus peccavit, et Moyses descendit, praecepit Dominus, ut tabernaculum removeretur a monte Oreb versus populum. Moyses vero tunc extra castra, non intra, ipsum locavit. Vocavit nomen. Non modo, sed ante, ut pro plusquam perfecto perfectum accipiamus. Novi te ex nomine. Magnum signum est dilectionis, quod rex non negligens servum suum ejus proprium nomen cognoscit, et eo illum ad se vocat. Ita hic de Deo, et Moyse intelligendum est, quod dederat ei Deus specialem gratiam prae caeteris, sicut proprium nomen specialem proprietatem significare habet. Ostende mihi faciem tuam, id est praesentiam tuam. Requiem tibi dabo, ducendo in terram promissionis. Ostendam tibi omne bonum: hoc erit in futuro, in quo visio Dei erit vita aeterna. Et in praesenti: Vocabor in nomine Domini, scilicet faciam me vocari Deum ducem vestrum ex miraculis quae faciam. Et si quis causam quaerat quare ego hoc faciam; non est alia causa nisi, quia volo: et hoc est, Miserebor cui voluero, etc.
Et haec in Exodum: in reliqua enim capita nihil scriptum ab Hugone nostro hactenus comperi.
Chapter 28 of 62