Caput vii.— Adnotationes elucidatoriae tam verborum quam sententiarum Geneseos, per singula fere, uti ea adnotabimus, capita. (pars 3)
(GEN. XXV.) Cuncta quae possederant. Capitalem censum ut domos et aedificia dedit Isaac. Vende mihi primogenita: vel primogenita animalium, quae extra partem contingebant majori, vel primogenita dicebantur sacerdotalis dignitas. Nam de benedictione paterna non possumus hoc intelligere. In sequentibus enim dicet Esau: En altera vice me supplantavit, primogenita mea antetulit: modo item benedictionem subripuit. En morior, quasi dicat, non semper vivam, sed moriar, nec scio quando: quid igitur valebunt mihi primogenita? Jura ergo mihi. Non credit ei sine juramento, quod pactum teneat. Et lentis edulio. Hic ostendit quae supradicta fuerit decoctio.
(GEN. XXVI.) Ad torrentem Gerarae fodit puteos. Quia in torrente non est aqua, nisi ad horam post pluviam, et statim deficit. Nunc dilatavit me dominus. Patet, quod pro magno bono reputabant puteum in terra aliena arenti.
(GEN. XXVII.) Benedicens ergo ait illi: Tu es, etc.. Nondum ponit benedictionem, sed praeparatio est ad benedictionem: quod ita interrogat: Tu es filius meus Esau? et caetera quae sequuntur. Fragrantiam a fragrando, et illud a frangendo dicitur, illa enim quae redolent, majorem emittunt odorem, quando franguntur. Sicut odor agri pleni, scilicet floribus redolentibus. Cui benedixit Dominus. Magnam abundantiam florum talium conferendo. Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae. Hic continetur benedictio temporalium, quae principaliter constat in duobus quae conjungit, scilicet rore coeli, et pinguedine terrae. Si enim pluat, et terra non sit pinguis, aut si sit pinguis et non pluat, non est perfecta abundantia. Et notandum quod non secundum intentionem, imo magis secundum verba, facta est ista benedictio: sicut [si] aliquis episcopus, putans se ordinare aliquem de clericis propriae Ecclesiae, ordinaret clericum alterius Ecclesiae ei consimilem, ille tunc qui ita fraudulenter accederet, esset revera ordinatus, non ille quem episcopus ordinare putavit. Quaeritur etiam si aliqua fraude supponitur desponsanda alicui viro, putanti aliam se desponsare sibi, utrum firmum debeat esse conjugium. Sed sciendum, quod ideo firmum haberi non debet, quia in nuptiis quidquid teneri oportet, solo consensu utriusque ratum efficitur. Si tamen postea utrique consentire voluerint, erit conjugium, et firmum censetur. Sciendum autem apud veteres patriarchas, hanc gratiam collatam fuisse eis a Domino, ut cui benedicerent filio, ille multiplicabatur etiam in temporalibus super fratres suos. Dominum tuum illum constitui. Ecce apparet quod benedictionem factam mutare non potest. In pinguedine terrae, et rore coeli erit benedictio tua. Quasi dicat: in partem recipies: non imperfectionem. Si acceperit Jacob uxorem, etc. Non vult ei manifestare odium Esau, ne pater odio haberet Jacob filium suum.
(GEN. XXVIII.) Tulit de lapidibus, qui jacebant, etc.. Verisimile est quod non solus ibat Jacob eo, quod dormierit extra civitatem quae civitas prius vocata est Luxa, et postea dicta est ab illo Bethel, propter visionem quam vidit juxta civitatem dormiens lapide supposito ad caput suum. Quam terribilis est locus iste. Dignus reverentia, cum timore scilicet propter majestatem ibi visam. Erexit in titulum. Signum scilicet, et monimentum visionis suae. Et lapis iste quem erexi, etc. Et civitatem, et ipsum lapidem domum Dei, id est Bethel vocat.
(GEN. XXIX.) Amovit lapidem, quo puteus claudebatur. Per hoc etiam patet quod non solus erat Jacob, sed socios de domo patris sui adduxerat. Elevata voce flevit. Pietatis est indicium. Auditis causis itineris. Non quod pro timore fratris exsulasset, sed pro uxore accipienda de genere suo advenisset. Os meum, et caro mea. Verba pietatis sunt, quasi dicat: Quacunque causa huc veneris, justum est ut te recipiam. Facere voluisti. Quare ad hanc voluntatem te inclinasti? quasi dicat, in quo promerui hoc a te fieri?
(GEN. XXX.) Num pro Deo ego sum; id est loco Dei, ut restituam quod ille abstulit? Dormivit cum illa, et exaudivit Deus. In hoc apparet quod non ex luxuria, sed causa prolis tantum emit concubitum. Non enim Deus inhonesta vota exaudiret. Nihil volo. Nunc scilicet accipere a te de tuo. Vel nullum certum praemium, sed quod Deus mihi dederit secundum certam conventionem. Et omnia quae non fuerint maculosa, etc. Subauditur: si accepero. Argues me de facto. Divisit gregem Jacob. Scilicet separando arietes ab ovibus usque ad horam adaquandi, ut tunc tantum arietes ascenderent oves, quando virgas in canalibus viderent utrique.
(GEN. XXXI.) Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. Ecce per divinum responsum apparet eum non peccasse fraude aliqua, quia justum erat eum accipere aliam mercedem quam uxores, quas dono debuisset ei dare Laban.
(GEN. XXXIII.) Quasi viderim vultum Dei. Adulatur, ne moriatur. Reversus est itaque die illo Esau itinere, quo venerat in Seyr. Non videtur verum quod uno die cum tanto exercitu rediret usque in Seir, sed illo profectus est: non tamen eodem die pervenit illuc.
(GEN. XXXIV.) Quando gravissimus vulnerum dolor est. Forsitan rationem physicam tangit quod in tertia die gravior est dolor vulnerum.
(GEN. XXXV.) Abjicite Deos alienos, etc. Fortasse aliqui erant in societate Jacob qui colebant Deos alienos. Vel aliter. Consuetudo erat apud illos antiquos, licet unum solum Deum crederent, imagines tamen quasdam habebant, quas verebantur: non quod deos crederent ut idololatrae, sed ut recordarentur per eas summi Dei. Has tamen imagines ne in deterius vertantur prohibet modo Jacob, ne habeat sua familia. Et effundens oleum. Secunda vice oleum modo fundit.
(GEN. XXXVI.) Tulit autem uxores suas, et filios. etc. Quid est quod dicit post mortem patris Isaac totam substantiam suam quam habebat Esau in terra Chanaan, tulisse in montem Seir, et ibi deinceps mansisse: cum ante jam dictum fuerit, quod Esau jam in monte Seir habitabat: et inde etiam movit ut veniret in occursum Jacob fratris sui: et item a fratre recedens illuc iterum reversus est, ut ibi habitaret? Ad quod possumus dicere, quod ad funus patris celebrandum cum pecunia sua accessit: vel propter adventum fratris, laetitia exhilaratus, ut cum fratre habitaret, venit in terram Chanaan: et ibi moratus est usque ad obitum patris. Postea vero recessit in montem Seir: quod modo dicit: Reges autem qui regnaverunt in terra Edom. Verisimile est post combustionem legis per Babylonios in restitutione hanc partem appositam ad legem ab Esdra, qui potuit scire qui reges praecesserint in populo Esau, ante Saulem regem Israel. Frivolum enim videtur dicere quod Moyses istud per spiritum prophetiae narraret. Et hae sunt generationes ejus. Revertitur ad generationes Jacob praemissas, ut eas prosequatur.
(GEN. XXXVII.) Tunicam polymitam multicolorem variis filis et liciis contextam. Ex hoc autem et ex aliis pluribus, quae concurrerunt, conflata est invidia et augmentata: praebet enim Dominus occasiones peccandi eis qui meruerunt. Unde supra. Si male egeris statim peccatum in foribus aderit. Vidi quasi solem et lunam. Ad hoc alludit somnium, quod si mater viveret, sicut pater et fratres, eum adoraret. Num ego et mater tua? Hoc dicit pater, ut ostendat somnium sine interpretatione esse, quia matri convenire non potest ut eum adoret: et per hoc intendit lenire invidiam fratrum. Et sedentes ut comederent. Absente Ruben, quo solo nesciente inventum novum consilium, ut eum venderent. Ipse autem cogitabat abstrahere eum a cisterna latenter et reddere patri. Unde doluit valde, postquam non invenit eum ibi. Resinam et stactem. Resina dicitur quidquid de arbore sive liquidum remaneat sive induretur ut gummi. Stactis est flos myrrhae: quae et gutta et aloe dicitur. Madianitae et Ismaelitae: idem populus, vel si diversi, de utroque populo erant mercatores, qui vendiderunt Joseph.
(GEN. XXXVIII.) Eodem tempore descendens Judas. Revertitur ad narrandum de aliis filiis Israel. Virum adolamitem. Iste fuit opilio Judae: et tamen accersit sibi filiam ejus in uxorem. Ingredere ad uxorem fratris tui. Nota: multa ante legem tenebant in consuetudine, quae postea scripta sunt in lege: ut est illud, quod jubet, filium ad uxorem fratris ingredi, et quod in sequentibus praecepit Thamar comburi quasi in adulterio deprehensam. Theristrum vestis est adeo subtilis, quod mulier per eam potest videre alios: ipsa tamen non videtur in facie aperte. Ad unum concubitum mulier concepit. Judas non potest excusari quin ex libidine sola petierit concubitum, quia meretricem putabat: Thamar autem excusatur, quia prolem tantam desiderabat.
(GEN. XXXIX.) Nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur: id est de nulla rerum suarum curam habebat ille Aegyptius. Sed omnia tradiderat Joseph, ignorans, id est, non curans caetera, praeter panem quo vescebatur. Vel potest dici quod quamvis Joseph ita serviret, tamen de servitio non lucrabatur, nisi victum.
(GEN. XL.) Nam aliter pincernis praeerat, etc. Quasi dicat non mirum est si istis iratus est: quia in domo regis praeerant talibus officiis, ex quibus facile poterant eum offendere. Haec est interpretatio somnii. Hodie non conceditur nobis exponere aliquod somnium, sed potius prohibetur.
(GEN. XLI.) Non movebit quisquam manum aut pedem, etc. Hyperbolica est locutio, ad significandum magnam ejus esse potestatem. Vel possumus dicere, quod movere manum aut pedem, vocat hic magna negotia: sicut turrem aliquam construere, aut habitationem mutare, vel exeundo extra, vel intrando Aegyptum. Quod dicit: Ego sum Pharao: quasi jurans per nomen suum, confirmat ita hoc quod sequitur. Vestivit eum stola byssina. Stola dicitur a stolon Graeco, quod est longum: et est vestis longa, totum corpus operiens usque ad talos: quae et talaris et poderis dicitur. Illa stola qua modo utuntur sacerdotes orarium dicitur ab orando; quia nulla communis oratio fit sine ea, sicut exorcismi, et absolutiones, et aquae benedictio, et caetera hujusmodi.
(GEN. XLII.) Exploratores estis, etc. Hic tacentur quaedam quae in sequentibus quasi per recapitulationem dicentur, scilicet quod Joseph in primis quaesivit ab eis, utrum haberent patrem, et si haberent aliquem alium fratrem, et totam cognationem ex ordine. Quibus cognitis, voluit eis crimen imponere, non malevole, sed ut adducerent ei uterinum fratrem Benjamin. Si etiam mentitus est, non est curandum, quia non egit malitiose. Apertoque unus sacco ut daret, etc. Idem intelligendum est de caeteris, quod sequentibus manifestabitur.
(GEN. XLIII.) Interrogovit nos homo per ordinem nostram progeniem. Non est credendum mentiri eos patri ut se defendant: sed quod in superioribus nunc fuerat dictum, hic subjungunt. Donec ingrederetur Joseph meridie, etc. Hic notatur frugalitas antiquorum, qui non erant adeo gulosi ut ante meridiem comederent, sicut illi de quibus dicitur: Vae terrae, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt!
(GEN. XLIV.) Et in quo augurari solet. Hoc fingit ad aggravandam causam maleficii eorum, non quod verum fuerit Joseph de tali maleficio se intromisisse. Fiat juxta sententiam vestram. Sententia eorum est ut unus fiat servus, quia hoc continetur in ea, quamvis et plus. An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia: Derisio est. Interrogasti prius servos tuos, etc. Hinc apparet eos non fuisse mentitos patri suo, quando dixerunt: Interrogavit nos homo per ordinem generationem nostram; quia ipsi modo in tanto periculo positi, non poterant ei mentiri de re cognita.
(GEN. XLV.) Gloriam meam. Non superbe hoc dicit, sed ad consolationem et laetitiam patris sui. Revixit spiritus ejus. Supervenientes gaudio consolationis post desolationem. Sufficit mihi. Quasi dicat de poena (?) gloria ejus non multum curo si tantum vivit.
(GEN. XLVI.) Detestantur Aegyptii omnes pastores ovium. Quia non comedunt eas, sed potius colunt ut Deum, scilicet Ammonem.
(GEN. XLVIII.) Deus omnipotens apparuit mihi in Luza. Hoc repetit ut per benedictionem a Deo susceptam ostendat se habere potestatem constituendi Ephraim et Manassem principes familiarum, et adoptandi eos. Mortua est Rachel. Hoc malum ponit quod mortua est ante diem: ut amplificatio filiorum Rachel quos ipse hic dicat, consolatio sit infortunii materni. Vel excusat se quod Rachelem mortuam non sepelivit, ubi modo sepeliri volebat. Cumque tulisset eos Joseph de gremio, id est, amplexu patris, Jacob pronus adoravit, id est humiliavit se Deo, prostratus in terram. Posuit Ephraim, etc. Vel possumus dicere quod Joseph humiliavit se ad benedictionem suscipiendam pro filiis suis. Benedixitque Joseph, in filiis suis scilicet: unde tota benedictio filiis subsequenter attribuitur.
(GEN. XLIX.) Tu fortitudo mea. Tu debuisses esse fortitudo mea et tamen effusus es sicut aqua, id est, ita vilificatus sicut aqua quae effunditur de vase aliquo. Non crescas, id est, non ascendas ad dignitatem principatus super alios quam lege nativitatis debueras obtinere, si non peccasses. Vasa iniquitatis quia pravam voluntatem iniquitatis intra se clausam tenentes, sicut vasa celabant et cogitabant. Requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena. Metaphorice ostendit eum futurum fortem bellatorem, quem nemo audeat inquietare: Non auferetur sceptrum, id est, dominium quoddam, sicut quod primus intravit mare Rubrum; vel quod primus obtulit oblationem in deserto constructo tabernaculo, et hujusmodi parva praelatio, Donec veniat qui mittendus est. In Hebraeo est, donec veniat Silo, ubi Saul a Samuele inunctus est in regem. Et est sensus usque ad Saulem, et post eum habebit Judas principatum; quia eripuit scilicet Joseph a manibus fratrum suorum. Quod sequitur: Et ipse erit exspectatio gentium, Hebraei hoc totum ad ipsum referunt, de qua Dominus respondit: Judas ascendet pro vobis in praelium. Gentes vocat diversas tribus. Ligans ad vineam pullum suum. Quasi dicat tanta erit fertilitas in vinea ejus, quod ad unam vitam poterit onerari unus asinus et ad eam ligabitur usquequo oneratus sit. Quod autem sequitur: Et ad vitem, etc., replicatio est, et habetur ita in Hebraeo, et ad vitem filius asinae: non, o fili mi. Lavabit in vino, etc. Hoc item exaggeratio est fertilitatis: Et in sanguine uvae; hoc etiam replicatio. Pallium et stolam quamlibet vestem appellans. Pulchriores sunt oculi ejus vino. In Hebraeo habetur, rubicundiores: et notat secundum Hebraeos abundantiam vini, quod apparet in oculis potantium. Dentes ejus lacte candidiores. Hic notatur etiam secundum illos abundantia ovium et lactis, quod in dentibus apparet comestum. Zabulum in littore maris, etc. Hic notatur locus habitationis ejus in terra promissionis. Issachar asinus fortis. Istum praedicit mansurum in terminis diversarum regionum, et futurum mercatorem et inde multa lucraturum: quod per hoc notat ubi dicit: Factusque est tributis serviens: non quod alicujus servus fiat. Vidit requiem. Requiem vocat terram fecundam quam possidebat: quod et subinnuit dicens: Et terram quod esset optima. Dan judicabat, etc. Nec iste existimaretur vilior aliis, quia erat filius ancillae: dicit quod judicabit, sicut et caeteri. Et hoc dicit propter Samson quem metaphorice et colubrum et cerastem nominat, quia quasi humilis et terra gradiens, non eques, multos equites Philistinorum prostravit; quod vero dicit: Mordens ungulas equi, metaphorice alludit. Salutare tuum exspectabo, Domine. Quasi dicat: Quamvis tantus et talis sit futurus, non tamen debet existimari esse Messias, id est, Christus; sed alium exspectabo Salvatorem. Gad accinctus, etc. Notat hic quod Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, ante alios transierunt Jordanem, ad acquirendam terram promissionis fratribus suis, et post regressi sunt iterum ad terram suam citra Jordanem, quam petiverant, quia erat pascuosa. Quidam tamen dicunt quod antequam simul illi tres redirent post debellatam terram promissionis, solus Gad rediit ad liberandos filios et uxores quos hostes invaserant, dum ipsi fuerunt in expeditione ultra Jordanem. Et hoc volunt per hoc intelligi, ubi dicitur: Accingetur retrorsum. Asper pinguis, etc. Solummodo abundantiam et delicias futuras notat secundum Hebraeos. Nephtalim cervus emissus. Cervus emissus dicitur, quia terra quam obtinuit citius quam aliae messem maturam ferebat. Unde in pascha primum sacrificium fiebat et laus Deo quam vocat eloquium pulchritudinis. Joseph filius accrescens. Duplicem partem quam filii ejus habuerunt, notat, et illam etiam partem quam Joseph seorsum obtinuit. Decorus aspectu. Pulchritudinem ejus innuit, propter quam Aegyptiae mulieres eum amabant, quod ibi aperit ubi dicit: Filiae discurrerunt super murum: ad illum videndum scilicet. Sed propter eamdem causam viri habuerunt eum odio, quod ibi dicit: Sed exasperaverunt eum, etc. Vel ad fratres ejus potest hoc retorqueri: qui contra eum, quamvis tam magnus futurus esset, invidiam habuerunt. Sed contra haec mala liberavit eum potens patris sui Jacob, id est Deus. Quia in forti, scilicet, Deo sedit arcus ejus, scilicet Joseph, et vincula impedimenta brachiorum, et inde omnium operum per manus potentis, id est, per operationem divinam. Dissoluta sunt inde, id est, a potente patris Jacob. Est ipse effectus pastor, in Aegypto scilicet, totius familiae suae. Et per hunc pastorem (a Deo tamen) Israel est effectus lapis, id est, firmus. Vel sicut in Hebraeo est inde pastoravit lapidem Israel. Benedictionibus coeli et abyssi. In his duobus, id est, superiori bono coeli, et inferiori bono terrae, perfectam temporalium rerum notat abundantiam. Uberum et vulvae: ordo conversus: et notat benedictionem conceptionis, et nutritionis. Alterum enim sine altero non valet. Confortatae benedictiones: patris tui benedictionibus praecedentium, scilicet Abraham, et Isaac, qui benedixerunt filiis suis: cumulentur super Joseph per benedictionem patris sui Jacob. Donec veniret desiderium collium aeternorum, id est, donec veniat desideratus cunctis gentibus, qui est Christus. Vel donec conjungantur colles aeterni coelo: quod habetur in Hebraeo, id est, benedictus sit Joseph ubique sicut solet dici. Usquequo coelum et terra cohaerent, id est, per totum orbem. In vertice Nazaraei, id est sanctificati, et dignioris reputati inter fratres Benjamin lupus rapax, etc. Quia haec tribus multum fuit bellicosa: et sicut consuetudo est raptorum, quod acquirebant statim dabant largiendo; quia ille cui ex facili venit, facile expendit. Benedictionibus propriis vel propter majorem partem secundum consuetudinem Scripturae vel quia unicuique, secundum meritum suum - benedictionem vel maledictionem dedit; potius tamen prophetando, quam imprecando.
(GEN. L.) Nati sunt in genibus Joseph, id est, eos natos tenuit Joseph super genua.
Repetitio quorumdam locorum qui aliter habentur in Hebraeo.
Collegit pedes suos super lectulum. In Haebreo est, inclinavit ad caput lectuli. Pulchriores oculi ejus vino, id est, rubicundiores de vino vel propter vinum. Et dentes ejus lacte candidiores, id est, de lacte, vel propter lac haustum. Dan judicabit populum suum, sicut alia tribus in Israel. Hoc dicit ideo, quia de ancilla, ne putetur ejiciendus sicut Ismael. Postea de aliis filiis ancillarum non repetit, quia prius de isto dixerat, ut similiter intelligatur de aliis. Nepthalim cervus emissus. In Hebraeo habetur cerva emissa propter Delboren: quae impetu cucurrit ad praelium. Et dans eloquia pulchritudinis: propter canticum illius, quod post victoriam fecit. Inde pastor egressus est lapis Israel. In Hebraeo habetur: Inde pastor lapis Israel. Donec veniret desiderium collium aeternorum. In Hebraeo est: Usque ad desiderium altitudinis saeculi, id est usque ad id quod caeteris altius, et majus desiderari potest, in hoc saeculo.
Finis Adnotatiuncularum in Genesim.
Chapter 27 of 62