Skip to the text

Caput vii.— Adnotationes elucidatoriae tam verborum quam sententiarum Geneseos, per singula fere, uti ea adnotabimus, capita. (pars 1)

In principio creavit Deus coelum, et terram. Tria superiora elementa coelum vocat. Terra autem erat inanis et vacua. Inanis a seminibus; vacua a germinibus; vel inanis propter concavitatem: vacua, quia in tanta concavitate terrae non erat nisi aer et nebula. Tenebrae autem erant super faciem abyssi. Tenebras possumus dicere nebulam illam, scilicet commistionem trium elementorum, ignis, aeris, aquae; abyssum concavitatem. Vel aliter: nebulam, abyssum, et tenebras, absentiam lucis. Et spiritus Dei ferebatur super aquas. Spiritum Dei vocat ejus intentionem, qui quasi artifex operi formando praecerat, aquas vocat nebulam illam propter mobilitatem: et ita eamdem rem modo abyssum propter profunditatem, modo tenebras propter absentiam lucis, modo aquas propter mobilitatem appellat. Nota quod terra et aer non mutaverunt priora loca, sicut ignis et aqua, propterea quia terra et aere ubique indiget humana natura: terra, ut sustentetur; aere, ut trahat et emittat flatum quo vita subsistit. Calore vero ignis et aquae humiditate non semper eget. Fiant luminaria in firmamento caeli. Ecce incipit dicere de ornatu trium sequentium dierum post distinctionem trium praecedentium: et primum de ornatu superiorum dicit: Sicut sol diem inchoat, et terminat per ortum et occasum, et distinguit in certas partes per processum, et discernit a nocte per lucis suae splendorem, similiter luna, et stellae dividunt noctem. Tempus distinguitur per solem, quod modo necessarium est ad reparationem generis humani: cum enim tempus sit successio mutabilitatis, necesse est eam esse modo, ut homo de hoc statu imperfectionis perveniat ad immutabilitatem, et perfectionem, ad quam cum perventum fuerit, non erit mutatio necessaria, sed potius tunc fit mala: mutatio enim a perfectione in imperfectionem relabitur. Et sint in signa, et tempora, scilicet quarumdam nostrarum actionum, sicut seminandi, metendi, transfretandi et hujusmodi. Non enim important necessitatem aliquam animis nostris, ut auferant liberum arbitrium, inclinando eos ad quaslibet actiones, sicut fabulantur genethliaci. Verum est tamen, quod quodammodo corporibus dominantur. Tria enim mirae virtutis et efficaciae fecit Deus in creaturis, herbas, lapides, stellas. Herbae enim frigefaciunt, et calefaciunt, et totum statum corporis permutant: quam potentiam a Domino in creatione susceperunt. Lapides similiter statum corporum diverso modo permutant. Stellae quidem omnes, et principaliter planetae in corporibus subjectis suos habent effectus permutandi mediante aere. Immutatis vero corporibus per affinitatem quam habent cum animabus sibi adjunctis, et ipsae quoque animae mutantur, gaudium vel tristitiam, et consimiles affectiones sortientes ab extrinsecis. Istae tamen affectiones non in tantum dominantur animis hominum, ut actiones nostrae magis sequantur eas, quam discretionem mentis, et liberum arbitrium. Ista autem opinio (ut aiunt quidam sancti) orta est ab Hercule, Atlante, Prometheo: qui creduntur fuisse daemones incarnati, et tradiderunt mathematicam, falsam quidem doctrinam, sed per quasdam verisimiles rationes eam probaverunt ut facilius deciperent homines: et istam sollicitudinem intimarent. Animam viventem atque motabilem, vel mutabilem; ut est in Hebraeo. Quidquid enim factum est propter hominem, fecit Deus ad mutationem, et mortem: hominem vero solum ad immortalitatem. Quam produxerant aquae, id est produxerunt, vel postquam Deus creavit. Crescite, id est multiplicamini: ut unum sit glossa alterius. Jumenta, et reptilia, et bestias tria ponit. Jumenta quaecunque mansuescunt. Reptilium tria sunt genera: trahentia, serpentia, repentia. Trahentia sunt vermes, qui primo terram figentes ore, sese postea trahunt. Serpentia, serpentes qui extra cutem pedes non habent, sed intra habent costas, quibus innitentes toti simul feruntur. Repentia qui extra cutem pedes habent, ut batracae, lacertae, stelliones. Bestiae dicuntur ferae, quae laedunt ungue vel dente, vel animi bestiali stultitia, ut lupus. Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Primo dixit: In principio creavit Deus coelum et terram. Deinde dixit: Fiat lux, hic tertio adjungit: Faciamus hominem, etc. In hoc vocari possunt tres progressus. Primum opus, deinde informans verbum, tertio consilium, per hoc, quod hic adjungit: Faciamus hominem, etc. Nec propterea consilium inducit, quin aeque possit facere et magna et parva; sed ut dignitatem creati hominis ostenderet, et ut nos cautos reddat, ne dedignemur consilium accipere et ab aequalibus et a minoribus; cum ipse ad angelos ita loquatur, quorum ministerio forsitan formatum est corpus hominis. Vel quod melius est, accipiamus consilium Trinitatis fuisse, et per verbum plurale distinctionem personarum; per hoc quod subjungit singulariter ad imaginem et similitudinem nostram, unitatem essentiae. Quid autem vocet imaginem, quid similitudinem, videamus. Imago est in lineamentis similibus; similitudo in cujuslibet ejusdem proprietatis participatione. Imaginem Dei ad hominem possumus dicere recognitionem veritatis; similitudinem, dilectionem unitatis; quae in utroque scilicet Deo et homine sunt. Ad imaginem Dei factus est homo secundum animam. Sicut enim imago rei cernitur in speculo; ita anima in sua ratione Deum cognoscere potest. Ad imaginem, quia non est ei usquequaque similis. Filius imago est patris, non ad imaginem, quia quidquid habet pater, totum habet et filius per naturam. Homo vero ita est imago Dei, quod ad imaginem, quia non per naturam, sed participatione vel imitatione habet ea quae Dei sunt. Vel ad imaginem Dei, quae in Deo est, sicut est omnium creaturarum in mente. Ad similitudinem, quod ipsi Deo similis est homo, in eo quod, sicut ab uno Deo omnia, ita ab homine omnes homines. Vel imago, quod est rationalis. Similis, quod sicut Deus hominibus, ita homo animalibus dominatur. Praesit piscibus maris, etc. Dominari debuit homo omnibus; sed per peccatum amisit dominium et in maximis et in minimis. Retenuit tamen dominatum in mediis ad consolationem. In maximis, ut in leonibus perdidit dominium, ut cognosceret se amisisse dignitatem propriam. In minimis amisit, ut in pulicibus, et muscis, ad cognoscendum suam vilitatem. Unde Dominus exercitum vesparum misit ad vindictam contra Aegyptum, ut notaretur eorum vilitas. Ad imaginem Dei creavit illum: hoc inculcat ad expressionem, ut, in hoc quod Deus notet, reperiatur homo similis Deo, id est in simplicitate substantiae et multiplicitate scientiae, et hoc secundum animam. Et erant valde bona. Nota tres gradus: bonum simpliciter, quamlibet creaturam: valde bona, universa simul: summe bonum, solum Deum.

(Gen. II.) Istae sunt generationes coeli, et terrae. Haec recapitulatio videtur contraria esse suprapositae expositioni sex dierum. Ibi enim visus est dixisse, sex diebus omnia esse creata: hic vero uno die; sed si diem confuse pro tempore accipiamus, et verisimilis et facilis erit solutio: et sic de tempore sex dierum dictum fuisse intelligetur. Generationes vel active vel passive possunt accipi. Passive sic, coelum et terra generata, sunt ista, id est talia; vel active, id est operatus est Deus circa ea. Antequam oriretur, etc. Id est ita operatus est Deus, antequam, operatione artificis imitantis et juvantis naturam, arbores et herbae crescerent per successionem, sicut modo, scilicet in momento, reddidit arborem perfectam, et fructum afferentem: similiter, etc.

Prius quam germinaret; quia totum simul provenit in perfectum statum. Non enim pluerat Deus, etc. Quare nec opere naturae, sicut modo, nec opere artificis tunc provenirent incrementa rerum, aperit, dicens: Non enim pluerat, unde terra fecundata per calorem supervenientem pullularet; quod est opus naturae. Nec adhuc homo, id est artifex, erat, qui terram coleret. Sed fons ascendebat, etc. Quasi dicat, non pluerat, sed fons ascendit. Quod est dicere: etsi non habebant auxilium per pluviam ut crescerent, habebant tamen per fontem remedium arbores et herbae creatae ne arescerent. Fons iste potest intelligi abyssus, scilicet matrix omnium aquarum, ex qua omnes fontes aquarum, et flumina egrediuntur, vel singulare leges pro plurali, ut dicatur fons, id est fontes. Ascendit universam superficiem rigans: non diluvium faciens, sed sicut modo humorem in alimentum terrae ministrans; non enim sola illa terra quae circa ripas est fluminum humectatur et irrigatur ab aqua vicini fluvii, sed circumquaque usque ad duodecim vel sexdecim stadia per tracones infundi creditur. Formavit igitur Dominus Deus hominem, etc. Quia homo non erat, qui terram coleret? igitur formavit, etc. Hic primum vocat Deum Dominum, quia tum primum vere fuit Dominus, quando servum scilicet hominem habuit. De angelo enim non facit mentionem; sed sicut historiographus de visibilibus intendit, hominem, id est corpus ejus, dicit formatum de limo, qui est terra tenax, ut per hoc hominem ad mortalitatem factum, id est mori posse, innuat; vel per hoc admonet eum cogitare de vilitate sua, ut humilitatem sequatur. Et inspiravit, scilicet corpori praeparato, animam, praecipue in faciem; quia in ea vigent operationes animae in corporalibus sensibus, et in ea discernitur utrum homo vivat an non, facilius quam in caeteris partibus. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Non antequam coelum et terram crearet (ut videtur velle Hieronymus) sed a tempore conditionis, quod fuit tertio die. In quem posuit hominem. Extra paradisum voluit eum facere Deus, ut intelligeret se ex gratia, non ex natura, in paradiso locatum. Lignum vitae: duo ista ligna, id est lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali, propter majora sacramenta quae significant, dicuntur fuisse in medio, et diversis de causis habent haec nomina. Lignum enim vitae, quia in se habuit naturam ut continuaret homini vitam. si comederetur competenter. Factus est enim homo mortalis, et immortalis. Sed sic immortalis, quod poterat non mori, per cibi sustentationem quo egebat. Item mortalis, quia perire potuit per extrinsecam violentiam. Sed Deus ita munierat eum intus per lignum vitae sumptum in cibum, et extra per divinam potentiam, ut posset non mori. Intus portam negligentiae per rationem humanam, extra portam violentiae obserans per divinam custodiam; ut, nisi homo, ratione abutens, portam negligentiae aperiret, nunquam per portam violentiae aliquid nocivum intraret; sed quia noluit sibi cavere, ut servaret portam sibi commissam, merito Deus deseruit ejus custodiam. Lignum autem scientiae dictum est, non propter naturam quam in se haberet; sed quia per ipsum scitum est utrum esset homo bonus an malus, id est obediens an inobediens. Vel quia per obedientiam ejus habiturus erat homo bona ad quae transiret, per inobedientiam vero mala, quae ei comminatus fuerat Deus; vel quia per ipsum experimento utrumque cognovit. Quae autem sint illa sacramenta principalia, pro quibus illa ligna posita fuerint in medio paradisi, sic accipe. Lignum vitae datum fuit homini ad sustentationem vitae temporalis. Per lignum autem scientiae obediendo habiturus erat aeternam vitam. Et fluvius egrediebatur. Hic est fons supradictus, vel fluvius oriens a fonte illo, prius unus, post in quatuor divisus, de loco quodam voluptatis, id est paradisi, non quod ibi ortus statim exiret ad alia loca, sed ad irrigandum paradisum egrediens. Qui inde dividitur, vel in ipso paradiso, postquam aliquandiu ut unus manavit, vel postquam a paradiso egressus est. Quaeritur quomodo et in paradiso oriantur haec flumina, et in terra nostra habeant notos fontes, ut dicit Beda. Unde et quidam affirmant totam terram futuram paradisum, si homo non peccasset, totam autem factam exsilium per peccatum. Nos vero, etsi probabiliter ita dici possit, non asserimus nisi quod sancti communiter asserunt, scilicet paradisum esse quemdam locum determinatum in parte terrae, et flumina illa ortum habere in paradiso, et item a terra ibidem absorpta, et extra paradisum iterum oriri, qui secundi ortus nobis noti sunt. Praecepit ei Deus de omni ligno paradisi, etc. Ecce dat praeceptum per quod, si servaret homo, custodiret paradisum; et hoc solum est praeceptum, de ligno scientiae ne comedas. Quod autem praemittitur: ex omni ligno paradisi comede, permissio est. Et primum blanditur permittendo, post durius locuturus in prohibitione. Sed quaeritur quare absque omni praecepto non dedit Deus homini bonum quod daturus erat ei? Quare etiam tot permisit, et unum solum prohibuit? Quare etiam, quod prohibuit, non praecepit comedere: quod homini esset facilius, et aequivalens obedientia ad meritum? Praeceptum datum est, ut per meritum obedientiae gloriosius obtineret bonum. Multa concessa sunt, ut fragilitati hnmanae provideretur, et ut non posset excusari inobedientia. Non praecepit comedere de ligno scientiae boni, et mali, ut pura esset obedientia. Causaretur enim diabolus, dicens non tantum propter praeceptum hominem comedere de illo ligno, quantum pro sua utilitate. Faciamus ei adjutorium simile sibi. Quia multa jam habebat adjumenta, sed tamen omnia dissimilia erant. Adduxit ea ad Adam, etc. Vel sexto, die sicut ordo narrationis videtur continere, vel longo tempore post, quando diversa in diversis locis forte vidit. Quod autem ad eum adducta sunt, haec est ratio, scilicet quia futurus erat dominus super omnia illa, et ideo decebat ut pro arbitrio suo daret eis nomina. Immisit ergo soporem in Adam: hoc ideo factum est, ne, si vigilanti auferret costam, videretur Deus eum laesisse; nunc vero ita leniter eam sumpsit, quod nec etiam dormientem excitavit. Quod quidam quaerunt, utrum plures costas habuit prius in illo latere de quo illa costa sumpta est, quia si sic, tunc Adam per eam erat superfluus; sin autem non plures nisi quot in alio latere habuit, tunc postea diminutus fuit, frivolum est; quia nec dentes puerorum, qui postea mutantur, dicuntur superflui; nec ipsimet, quamvis nondum habeant naturae augmentum, diminuti judicantur. Sed potius attendendum est quod nec de capite, nec de pedibus viri sumptum est id unde fieret mulier, ne aut domina, si de capite, aut ancilla, si de pedibus putaretur. Ideo de medio, id est costa sumi decuit, ut socia intelligeretur. Quaeritur etiam utrum, cum additione rei extrinsecus sumptae de costa illa facta sit mulier, an de sola costa? et dicunt quidam additum esse. Sed si ad perficiendum corpus mulieris de costa illa Deus extrinsecus argumentum sumpsit, cum illud quod addebatur majus, quam ipsa costa fuerit, potius de illo mulierem factam Scriptura debuit dicere, unde plures partes substantiae suae acceperit. Restat igitur ut dicamus costam illam in semetipsam multiplicatam, et ex ea mulierem formatam, nullo additamento extrinsecus sumpto. Majus enim fuit de nihilo omnia facere, quam parvam substantiam in ipsam multiplicare. Idem dicimus de illis quinque panibus in Evangelio. Et replevit carnem pro ea. Ne aut turpis esset fossa, si vacua omnino; aut, si os pro osse regeneretur, nullum signum remaneret ablatae costae, per quam constat, unum tantum principium esse totius generis humani; et ideo retentum est signum, et sicut cicatrices Christi in triumphum. Quamobrem relinquet homo, etc. Duae istae tantum personae in paradiso excluduntur, scilicet ne pater cum filia, aut filius cum matre coeat. Lex autem decem personas, Evangelium, usque ad septem generationes omnes excludit. Quid est quod dicit relinquet? nunquid ut prius faciat, et postea dimittat? non. Sed relinquet, id est nunquam carnaliter adhaerebit. Nec dicendum quod relinquat habitatione aut omnino dilectione, sed privilegio dilectionis quod ad uxorem transferre debet, et etiam relinquat subjectione, et tutela paterna a qua emancipatus est; ex quo fit paterfamilias, ut curam propriae familiae impendere possit. Et erunt duo in carne una, id est tanta erit dilectio inter virum et mulierem, quod utriusque spiritus nullam habebit differentiam inter carnem a se vivificatam, et carnem alterius dilectam et, si possent, in una et eadem carne libenter habitarent. Et quia in re non possunt facere hanc unitatem, quod possunt, faciunt unionem dilectione, vel in carne una, scilicet in generatione unius carnis, id est prolis, cooperabuntur.

(GEN. III.) Sed et serpens, etc.. Permissus est homo tentari, quia aliter non esset gloriosum stare. Sed nota quod non est tentatus per aliquam simplicem bestiam, ut est columba vel agnus, ne posset scilicet excusare transgressionem, dicens: Quis putaret dolum inesse in hujusmodi specie vel forma? Cur praecepit vobis Deus? Caute fingit se dubitare de praecepto prohibente, ut et mulierem faciat dubitare, et Deum, qui tam boni ligni fructum prohibuit, ostendat non tantum eos diligere quantum oportebat. Ne forte moriamur. Nota, Dominus affirmavit, dicens: Morte moriemini. Mulier dubitavit, inquiens: Ne forte moriamur. Unde diabolus, sperans per hoc se posse efficere quod volebat, plane ut adversarius, negavit, dicens: Nequaquam moriemini. Aperientur oculi vestri. Divinam cognitionem, qua Deus omnium naturas perfecte et uno intuitu comprehendit, promittit ei: Et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Duo promittit, dignitatem, et abundantiam rerum, ut unum persuadeat, id est comestionem pomi. Per duo illa quae promittit, inducit in superbiam et avaritiam, unde ipsa mulier, aestuando dubitans, atque ponderans promissa diaboli, et prohibitionem Dei respexit ad lignum, et ita capta est gula, ut etiam absque promissis diaboli per solum visum ad esum ligni persuasa est merito, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc. Dicitur tamen comestio pomi primum peccatum, sed actuale intelligendum est, quia praecesserunt superbia et avaritia. Aperti sunt oculi amborum, non quod viderent aliqua quae non ante viderant, sed quia visu percipiebant et cogitabant tale quid quod non ante. Cumque cognovissent se esse nudos, id est nuditatem disconvenire pro motu illicito et quia auferre non potuerunt, tegere voluerunt partes illas in quibus motum illicitum senserunt. Juste quidem inflicta est homini haec poena a Domino, ut quia ratio noluit obedire suo superiori, id est Deo, nec ei obediat suum inferius, id est caro. Ex misericordia tamen Dei, et ut homo subsistere possit, factum est ut caeterae partes corporis ad nutum rationis stent aut moveantur. Una autem pars rationi non obedit, in signum transgressionis, scilicet pudenda. Ideo videlicet, quia tota propagatio generis humani per partem illam erat transitura. Scriptum est in ea, quasi in porta, signum inobedientiae parentum, inobedientia inflicta membrorum. Folia ficus. Per hoc quidam existimant ficum fuisse lignum scientiae boni et mali. Et quia Dominus dixit ad Nathanaelem in Evangelio: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I). Vocem Domini deambulantis. Ecce quanta est misericordia Dei? non vult eos subito convenire de culpa sua, ne amissa verecundia inverecundi fiant et pertinaces. Sed dat eis locum poenitentiae et consilii, unde deambulat ut audiant, et sic fiant memores ipsius Dei. Adam ubi es? Quaestio, vel ex increpatione, vel ex compassione. Eo quod nudus essem. Nota quod stulte agit, inducens ad se excusandum quod potius vertitur in ejus accusationem, ut potius per hoc convincatur peccasse in pomo, quam se excuset. Quis enim indicavit? Ac si dicat: Per nuditatem volebas te excusare, sed potius te accusat, quia significat nequitiam, et peccatum praecessisse in te. Et vere hoc significat; quia quis, nisi tua nequitia, indicavit tibi quod nudus esses? Mulier quam dedisti mihi, etc. Convictus de facto, removet crimen in mulierem, et mulier similiter in serpentem, et per hoc uterque retorquet culpam in auctorem Deum. Quia hoc fecisti, maledictus es.. De homine peccante non statim dedit sententiam, sed proposita quaestione dedit ei spatium ut cogitaret de causa sua, et poeniteret. Super diabolum autem statim ponit sententiam, quia et ante peccaverat in se, et modo hominem ad peccandum impulerat. Unde, magis reus factus, meruit ut liceret ei tentare omnes alios futuros. Et hoc totum ad detrimentum sui ipsius. Et sicut unus lucifer elatus est, et omnes ei consentientes ceciderunt cum eo; ita hic iste solus in serpente decepit mulierem, et quia omnes alii consenserunt ei, omnes cum eo susceperunt maledictionem. Non enim serpens, sed qui in serpente latebat diabolus maledicitur. Vocatur tamen nomine ejus, quia eum quasi tunicam induerat, sed derisorie, quemadmodum si latro aliquis assumeret vestes monachi, ut magis latenter posset furari inter monachos, et si, deprehensus de furto, derisorie quidem monachus appellaretur propter assumptas vestes. Et, vocando eum, attribuit ea illi quae sunt serpentis, et est historia metaphorica. Inimicitias ponam inter te, etc. Hic innuitur quod Eva resipiscens poenitentiam egerit; unde diabolus doluit. Quasi dicat: Tu gaudebas modo, quia eam dejeceras; sed frustra, quia victus oris a muliere. Semen tuum, etc. Semen diaboli vocat alios daemones. Mulieris semen alios homines, quorum quidam futuri erant [ l. sunt] sancti, et illi conterent caput, id est superbiam diaboli de homine dejecto. Et tu insidiaberis calcaneo ejus, id est semper sequeris ut decipias. Multiplicabo aerumnas tuas, respectu aerumnarum viri. Et conceptus tuos. Non videtur esse hoc maledictio, sed potius benedictio; in lege enim maledicta erat sterilis. Sed hoc dicens ad dolorem respicit pariendi, vel propter inutilitatem concipiendi, quia non toties pariet, vel quia morituri erant etiam post partum, vel quia non omnes praedestinandi erant ad aeternam vitam, sicut futurum fuit si non peccasset. In dolore paries, etc. Iste dolor superat omnes dolores. Et sub viri potestate eris. Non sub regimine tantum, ut prius, sed sub violenta dominatione, ut te vulneribus affligat. Maledicta erit terra, etc. Non feret per se sponte fructum ut vivas, vel non respondebit tibi aliquando secundum opus tuum. Comedes herbas terrae. Superius dixerat: Ecce dedi vobis omnem herbam virentem et omne lignum pomiferum in escam. Sed ibi dedit eis herbam ad opus animalium, eis ipsis vero lignum pomiferum in escam; hic vero maledicendo dat hominibus herbam in escam, cibum scilicet jumentorum. Mater esset, scilicet futura, cunctorum viventium. Fecit eis tunicas pelliceas vel de elementis ministerio angelorum, vel docuit eos facere detrahendo pelles ab animalibus. Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Irrisio est, quae respicit ad stultam credulitatem ejus de verbis serpentis. Eritis sicut dii scientes bonum et malum; et quamvis sola Eva, non Adam, hoc crederet, tamen illi quasi praelato et doctori imputatur. Talis autem irrisio aliquando fit merito patientis et juste, ut hic; aliquando nequitia insultantis, et est sarcasmos figura. Nunc ergo ne forte mittat manum, etc. Hic innuitur quod etiam post peccatum si comederet homo de ligno vitae fieret immortalis, et est oratio defectiva. Quid autem deficiat, subjungens aperit historiographus ibi, Emisit eum, etc. In quo innuitur supra defecisse. Emittamus eum extra paradisum, et sic subjungeretur. Emisit etc. Cherubim et flammeum gladium, atque versatilem. Quia et homo et diabolus uterque in paradiso peccaverant, uterque ejectus est. Et ne alterutri illorum iterum liceret intrare, contra utrumque posita est custodia et offendiculum. Cherubim ut repellat diabolum, ignis ut hominem. Et notandum, Deum speciem ignis facere aut fecisse, ut in vita sancti Nicolai legitur, cujus natura dicitur esse ut si quis manum adhibuerit, ardorem quidem sentit, sed nullam patitur adustionem, et est ignis ille talis naturae quod comburit spiritum, nec eget materia quam consumat, sicut nec ille qui est in sphaera solis. Iste autem noster ignis et eget materia, et solum corpus urit.

(GEN. IV.) Fuit Abel pastor, etc.. Breviter transcurrit ea quae non est opus narrare. Cain de fructibus terrae. Credimus Deum docuisse Adam cultum divinum, quo recuperaret ejus benevolentiam, quam amiserat per peccatum transgressionis; et ipse docuit filios suos, dare scilicet decimas et primitias. Respexit Dominus ad Abel, etc., hanc consuetudinem creditur Deus habuisse erga illos primitivos patres sacrificantes, quod mittebat ignem de coelo ad comburenda sacrificia eorum qui ei placebant. Quod autem munera non ex se, sed ex merito offerentis ei placebant, per hoc innuitur quod ad Abel offerentem, prius quam ad munus dicitur respexisse. Peccatum in foribus aderit. Duabus de causis dicitur aliquid in foribus adesse, vel ut intret vel ut exeat. Similiter et hic de peccato potest intelligi. Peccatum in foribus est, ut intret post malam cogitationem occasio parata peccandi, quam merito malae voluntatis homo meretur, et Deus justo judicio ei objicit. Hominis autem bene aut male agere, ideo bonum velle aut malum vocat, quia voluntas hominis libera est et ad hoc et ad illud, absque exteriori adminiculo. Peccatum quidem quod in foribus ut exeat, prava voluntas est, quae non potest celari, quin aliquando exeat et appareat aliquo signo. Sub te erit appetitus ejus. Hoc est in tua potestate erit cavere tibi, vel ab interiori prava voluntate, vel ab exteriori occasione peccandi. Ubi est Abel frater tuus? Confessionem requirit Dominus ubique, ne possit voluntas excusari. Vox sanguinis, etc. Quia indiget vindicta, ideo clamat. Vagus, mutatione scilicet mansionum; profugus, timore. Major est iniquitas. Ecce semper augmentatur peccatum: primum fecit fratricidium, deinde mendacio volens latere factum, negavit; modo convictus de crimine, desperat. A facie terrae et a facie tua. Omnem humanam consolationem putat sibi auferri: scilicet bonitatem hominum et divinam collocutionem. Qui interfecerit Cain. Malo suo, quia volo ut septuplum puniatur, id est temporaliter de te punitio fiat, vel interfector Cain multipliciter punietur. Plus etiam quam Cain propter prohibitionem homicidii factam a Deo, quae non erat facta Cain. In Cain signum, id est tremorem membrorum quasi fanatici, id est furibundi [spastici, i. e. concussi et stare nequeuntis], unde dignus apparebat misericordia, quia percussus erat ira Dei, et excommunicatus. Cognovit Cain uxorem suam, quae concepit et peperit. Post peccatum dicuntur viri cognoscere uxores, et uxores concipere et parere; per quod notatur quod et filii nascebantur peccatores, et omnes isti de genere Cain per opera propria notantur peccatores fuisse. Occidi virum in vulnus meum. Opinio antiqua tradit Hebraeorum, Lamech fuisse caecum, et tamen vacasse venationi per quoddam instrumentum, id est arcum qui non fallit; cujus chordam extensam quodcunque animal tangit tetendit arcum et vulneratur. Si quaeratur ad quid venaretur cum non liceret carne vesci ante diluvium, dicimus propter pelles animalium, quibus faciebant calceamenta et pelliceas. Cum igitur quodam tempore Lamech et puer qui eum ducebat vacarent venationi, et Cain sicuti furibundus curreret per illum locum, cum directione sui ductoris Lamech eum interfecit. Unde ille iratus puerum suum qui eum ducebat, occidit; ideo de utriusque interfectione conqueritur cum uxoribus suis hoc modo: Occidi virum, etc. Septuplum ultio, etc. Quasi dicat: multum punitus est Cain, sed multo amplius punietur Lamech. Est etiam alia opinio de conquestione Lamech . Dicunt enim quidam quod istae duae uxores Lamech male tractabant eum assidue, et hoc sine causa. Unde ipse iratus aliquando convenit eas et allocutus est his verbis: Audite, uxores Lamech, etc. Occidi virum; aut feci aliquod aliud scelus pro quo sic debeam tractari? Certe septuplum ultio sumetur de Cain, id est, de interfectore Cain magna poena accipietur, sed multo major poena in vos pro me irrogabitur. Iste coepit invocare nomen Domini. Novum cultum vel novas orationes inveniens ad invocandum Deum specialiter, vel imagines ad Deum repraesentandum et magis diligendum.

Chapter 25 of 62