Caput xiv.— Adnotatiunculae elucidatoriae in Numeros.
(NUM. XIV.) Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, per quos tutus transitus non est, ideo cras movete castra, et revertimini.
(NUM. XVIII.) De sceptro, id est familia, fratris [patris] tui, id est Moysi: hoc est levitas sume tecum. Sceptrum pro cognatione ponitur; quoniam honor et exaltatio hominis est. Vel sceptrum pro officio et ministerio divino, cui servire regnare est. Sume sceptrum fratris tui, qui levita est, id est, eos qui funguntur officio illius ut ministrent tibi.
(NUM. XXI.) Unde dicitur in libro bellorum Domini: haec eadem scriptura intelligenda est. In qua bella Domini commemorantur, quae fecit pro populo suo. In qua etiam dicitur hoc quod Israel pugnaturus contra regem Seon in torrentibus Arnon dixit. Sicut fecit nobis, Dominus in mari Rubro submergens Egyptios: sic faciet in torrentibus Arnon prosternens Amorrhaeos Dicitur etiam in hoc libro, quod scopuli torrentium inclinati sunt; umbraculum praebituri, ut requiescerent, filiis Israel in Arnon. Scopuli torrentium inclinati sunt, muta elementa obsequio accurrunt, et homo mortalis, quid poterit? Figura est loquendi cum hyperbole. Vel scopuli torrentium inclinati sunt, id est superbi et impetuosi humiliati sunt, resistere non valentes. Ex eo loco ubi, scilicet castra metati sunt in deserto, apparuit puteus virtute divina factus, super quo priusquam appareret, locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. Tunc, id est facta promissione, exsultans in spe cecinit Israel carmen istud. Ascendat puteus inundans largiter usque ad summum, hoc concinebant, filii Israel iterantes. Puteus quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis. Quomodo paraverunt? In datore legis, et in baculis suis. Homines enim terram fodere potuerunt, sed aquam, nisi dante Deo habere non potuerunt. Tali fossore et tali datore aqua data est populo in solitudine. De qua solitudine exeuntes venerunt Matthana: De Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth; de Bamoth, in vallem, quae vallis est in regione Moab in vertice Phasga; id est in illa regione, ubi est vertex Phasga, et respicit contra desertum. Tunc misit Israel nuntios ad Seon usque Jesboth [Jeboc], et filios Amon; non ultra, quia forti praesidio tenebantur termini Amonitarum. Urbs Hesebon fuit regis Seon Amorrhaei, qui pugnavit, etc. Idcirco, qui Seon vastavit Moabitas, dicitur in proverbio de hac re facto: Venite in Hesebon, et aedificetur, et construatur, ipsa Esebon, quae est civitas regis Seon. Civitas enim regis victoriosi aedificanda est et sublimanda; quia de ipsa Hesebon, Ignis egressus est, et flamma similiter egressa est de ipsa, quae est oppidum regis Seon; et devoravit ipsa flamma, Arnon; scilicet civitatem Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon; quia in excelsis locis et turribus illius, vel in locis ubi idola colebantur, habitabant, unde merito dicitur: Vae tibi Moab! Quare? Quia peristi, o popule Chamos, id est colens idolum Chamos [Cathmos]. Dedit juste deserens, vel Chamos defendere non valens filios ejus populi in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Seon. Jugum, id est potestas ipsorum. Moabitarum deperiit ab Hesebon usque Dibon; et ipsi Moabitae fugientes lassi [lapsi] pervenerunt in Jophe [Nophe] et usque Madaba [Medaba ].
(NUM. XXIV.) Perdat reliquias civitatis, scilicet Seir. Vidit quoque Cineum, et assumpta parabola ait: Robustum quidem est habitaculum tuum, sed si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus de stirpe Caeni [Cin], quandiu poteris permanere? Caeni in hoc loco non filius Adam, qui fratrem suum Abel interfecit, significatur; sed Caeni, unde Caeneus dicitur populus: in prima syllaba post c, ae sequente; in ultima syllaba enim praecedente, et sequente i. Vel, ut alii, Cham, filius Noe. In Hebraeo autem prototo, quod dictum est si fueris electus de stirpe Caeni, quandiu poteris permanere? hoc solum sonare videtur, ac si diceret: Cineus destruetur, ut sic dicatur: Sed si in petra posueris nidum tuum, Cineus destruetur, id est tu, quamvis ita securus et munitus esse videaris, destrueris tamen. Assur enim capiet te.
Chapter 34 of 62