Skip to the text

Adnotatiunculae in Threnos (pars 1)

(THREN. I.) Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quantum ad litteram spectat, desolationem Jerusalem plangit Jeremias, et admirantis vel dolentis vox est ista. Ideo autem ab admiratione inchoat, ut magnitudinem calamitatis ostendat, ac per hoc attentos faciat auditores: ut in quibus sint malis agnoscant, et ad poenitentiam convertantur. Quomodo sedet sola civitas plena populo? quasi diceret: Civitas, quae olim in tempore David, et aliorum bonorum regum qui Deo placuerunt, plena populo fuit, attendite quare nunc sola remansit. Cur enim nisi, quia Deum offenderunt? Solam autem dicit, hoc est desolatam, propter populum abductum captivatum in Babylonem. Vel si ad idem tempus referatur, plena populo est, et tamen sola sedet; quia Deum propitium non habet, quoniam prodesse non potest multitudo populi, ubi deest auxilium Dei. Quod autem dicit: Sedet, ad dejectionem pertinet, et humiliationem.

Facta est quasi vidua, hoc est vivente adhuc viro suo derelicta: et ideo non vidua, sed quasi vidua; quia si poenituerit, adhuc reconciliari poterit. Propterea vero Deus vir dicitur plebis illius; quia eam ad cultum suum casto sibi amore copulaverat, ne per varias idolorum culturas fornicaretur.

Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. Sic erat olim, quod gentes alienigenarum serviebant Judaeis, et provinciae nationum subditae erant illis; nunc vero ipsi a Deo derelicti tributarii facti sunt nationibus. Commemoratio igitur prioris gloriae, praesentis miseriae est exaggeratio.

Secundum allegoriae sensum Jeremias in Ecclesia quoslibet spiritales viros designat: qui cum videant multitudinem hominum ad fidem confluxisse, et nomen Christi per totum pene mundum dilatatum esse, nullos autem vel admodum paucos inveniant, qui in veritate Christum sequantur et sincere fidem ejus teneant, omnibus quae sua sunt quaerentibus, dolentes et gementes dicunt: Quomodo sedet sola civitas plena populo? Ut quid tantum in Ecclesia populum cernimus, et tamen solam esse Ecclesiam videmus? quia vix aliquem, qui vere cum Ecclesia sit, invenire possumus. Simile quiddam in Evangelio reperi, constituto in turba Domino undique circumvallante, et premente se populo: Venit mulier fluens sanguine; et accedens retro tetigit fimbriam vestimenti ejus: et ille confestim: Quis, inquit, tetigit me? (Marc. V.) Tetigit me aliquis? Quia, qui muliere fimbriam contingente, quasi novum aliquid passus interrogat, quis me tetigit, profecto declarat quod prius (quamvis cunctis pungentibus et prementibus) tactus non fuerit. Sicut ergo Christus turba premente intactus permanet, ita Ecclesia corpus Christi inter multos sola sedet; quia fides catholica professores multos habet, imitatores paucos, sicut et tunc, qui Domino prope erant per praesentiam corporalem, non eum contingere poterant; quia longe erant per fidem et dilelectionem. Plangit ergo spiritualis Jeremias, et dicit: Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quia ubicunque servi Dei sunt sine dolore et gemitu, haec videre non possunt. Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. Per gentes recte accipimus carnales quosque intra Ecclesiam positos; per provincias vero quoscunque extra Ecclesiam constitutos, sicut sunt pagani, Judaei et haeretici. Tunc ergo sancta Ecclesia domina est gentium, quando carnales quosque intus positos per disciplinae rigorem ad serviendum subjicit: Princeps provinciarum est, quando extra positos infideles per potentiam, ne nocere possint, repellit. Sed si forte quando peccatis exigentibus a Deo derelinquitur, quatenus nec eos qui intus turbant, cohibere valeat, nec ab iis qui se foris impugnant, defendere: tunc domina gentium quasi vidua relinquitur, et princeps provinciarum efficitur tributaria. Quando enim fideles, vel ab haereticis deceptos, vel a potestatibus hujus mundi premio, sive terrore fractos ad infidelitatem trahi conspicit, quid aliud quam alienigenis tributum solvit?

Secundum intellectum moralem civitas significat animam quae sola sedet, quando a Deo derelinquitur; plena autem populo virtutum, quando a Deo inhabitatur. Si autem civitatem invenimus, cujus desolatio plangitur, ubi Jeremias invenitur? Unusquisque nostrum debet esse Jeremias, et plangere desolationem sui quemadmodum ille plangebat desolationem Jerusalem. Et certe si ille sic plangebat ruinam lapidum; nos multo magis plangere debemus desolationem animarum nostrarum, et dicere unusquisque: Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quomodo anima mea desolata est? Quomodo bonum illum habitatorem perdidit, quo praesente olim plena populo virtutum fuit? Facta est quasi vidua domina gentium. Gentes sunt desideria carnis, quae nobis secundum corruptionem primae nativitatis ingenita sunt, et legi mentis contradicunt: quibus tunc bene anima dominatur, quando Deo perfecte subjicitur. Princeps provinciarum facta est sub tributo. Per provincias accipere possumus sensus corporeos, quia, sicut in una provincia multi sunt homines, ita quisque sensuum diversos habet motus, et diversas operationes, per quas foris in visibilibus diffunditur; et dum singulorum sensuum appetitus ad nutum rationis moventur, quasi quibusdam provinciis anima principatur. Si ergo anima suo inferiori, hoc est sensualitati principari desiderat, necesse est ut suo superiori, hoc est Deo, se subjiciat, quia nequaquam subtus se a suo inferiori turbari poterit, dum supra se rectorem Deum habebit. Si vero oblita timoris Domini secuta sit concupiscentias suas, aufert Deus gratiam suam ab ea, et tunc ex necessitate desideriis enerviter succumbit, quae prius cum Deo subjecta esset et ab ipso regeretur suorum sensuum appetitus ad imperium rationis potenter strinxit.

Et nota, quod dicit domina, non princeps gentium, et princeps, non domina provinciarum; quia vitia, quae naturalia non sunt, comprimi debent; sensus enim quia naturales sunt non comprimi, sed regi necesse habent, ut in illis exstirpandis homo esse studeat districtus, in istis moderandis et custodiendis discretus. Sed fit nonnunquam ut, dum homo licitis carnis suae desideriis resistere et motus sensuum suorum custodire negligit, ita tandem prava consuetudine alligetur, ut postmodum etiam volens eisdem resistere non possit. Quando ergo vitiis servire cogitur, quibus prius sponte consensit, quid aliud quam pravae consuetudini tributum solvit? Tria ergo bona et tria mala enumeravit. Bona sunt: civitas plena populo, domina gentium, princeps provinciarum; mala: sola, vidua, tributaria. Sed videamus primum quomodo bona obtineat, postea quomodo ad mala descendat. Priusquam Spiritus sanctus veniat ad cor nostrum, sterilis est anima nostra; cum autem venerit, fecundat eam, ut pariat et nascantur virtutes in ea. Quae videlicet virtutes, quandiu adhuc inperfectae sunt et incipientes, et necdum foras prodire possunt, sed intrinsecus adhuc per gratiam ejusdem Spiritus nutriuntur, ut crescant et robustae fiant, quid aliud quam parvuli quidam in domo patris educantur, donec ad legitimam aetatem perveniant? Cum vero ad perfectum venerint incrementum, et solido quodam sapientiae cibo uti coeperint, tunc jam non ut parvuli nutriri indigent, sed quasi ut quidam populus in civitate sub lege imperatoris sui vivere debent. Sed cum Deus intus praesidens nos regit, tunc caro subjecta foris servit; et quanto humilius ei intus subdimur, tanto robustius foris principamur. Si ergo anima nostra intus plena populo virtutum, quando regem Deum habuit; extra etiam domina gentium, hoc est carnalium desideriorum, et provinciarum, hoc est sensuum corporis, princeps fuit. Nunc autem sola, quia regem perdidit; vidua, quia maritum amisit; tributaria, quia vitiis subjecta servit.

Plorans ploravit in nocte. Inculcatio verbi abundantiam doloris designat. Plorans ploravit in nocte, hoc est in tempore quietis, in tempore oblivionis, quando solent homines oblivisci malorum suorum. Et attendite quanta sit miseria illius, cui et tunc dolores deesse non possunt, quando alii a doloribus requiescunt.

Et lacrymae ejus in maxillis ejus. Est aliquando dolor, qui quomodocunque cor tangit, sed lacrymas extorquere non sufficit. Non est talis dolor hujus; lacrymae enim ejus in maxillis ejus.

Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Vel quia in tribulatione positam contemnunt, vel quia in tanto malo subvenire non possunt. Charos autem populi illius vocat prophetas et principes, qui consolari eos consueverant: prophetae a Deo promittendo auxilium; et principes, contra inimicos purgando et patriam defendendo. Nunc autem plebem in tribulatione positam minime consolabantur, quia et illi Deum iratum praedicabant, et isti inimicis regionem vastantibus, et populum captivantibus resistere non poterant. Vel aliter legi potest: plorans ploravit in nocte, hoc est in secreto, in abscondito: quod amatum [amicum] est flentibus, qui consolari nolunt, sed pascuntur doloribus suis. Vel ideo plebs in captivitate posita in abscondito plorat, quia tristitiam suam manifestare non audet, propter crudeles dominos, quibus subjecta est, ne erga se majorem eorum excitaret iracundiam, si de sua servitute tristis appareret. Sed tantus dolor abscondi non potest, quia lacrymae ejus in maxillis ejus, hoc est in aperto, in manifesto, quia ex assiduitate flendi facies intumuit. Et in tantis malis istis, quam consolationem exspectare poterant, quibus etiam charissimi consolationem non ferunt!

Omnes amici ejus spreverunt eam. Per amicos vult intelligi finitimas nationes olim foedere junctas populo Judaeorum, qui nunc in pressuris constitutum non solum spreverunt, auxilium non ferendo, sed etiam inimici facti sunt persequendo. Secundum sensum allegoriae nox sunt peccatores, maxillae vero praedicatores qui cibum verbi Dei exponendo comminuunt, et sic ad infirmos, et sensu hebetes transmittunt. Quando vero Ecclesia in hoc vitae praesentis exsilio in membris suis perfectioribus lapsus infirmantium plorat, quasi plebs in captivitate posita per noctem lacrymas in maxillis portat. Vel nox hanc ipsam, qua vivimus, praesentem vitam significare potest, quando adhuc invicem conscientias nostras, non videmus. Et, sicut supra diximus, maxillae significant illos, qui scientiam verbi Dei habent. Tunc ergo sancta Ecclesia per noctem lacrymas in maxillis portat, quando perfecti quique quanto vicinius per illuminationem mentis diem aeternitatis conspiciunt, tanto magis praesentis vitae tenebras plangunt, secundum sententiam Salomonis, qua dicit: Qui addit scientiam, addit dolorem [laborem] Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus (Eccles. I). Charos Ecclesiae eosdem peccatores accipimus, quos supra per noctem significare dicebamus; quos profecto, dum plangit, diligit, quia nequaquam de eorum perditione plangeret, nisi salutem eorum et conversionem amaret. Sed tunc ab illis consolationem nullam accipit, quando nullus eorum ad poenitentiam redit, quia consolatio flentium esset conversio peccatorum. Vel chari Ecclesiae sunt illi beati angelici spiritus, vel animae sanctorum, ad quorum consortium de hujus exsilii nocte suspirat; qui ei tunc consolationem non ferunt, dum eam adhuc a sua societate peregrinari sinunt. De qua adhuc subditur. Omnes amici ejus spreverunt eam. Quos hic amicos Ecclesiae dicit, nisi potentes hujus saeculi, qui nonnunquam dum temporaliter sublimatam vident, honorant, et se diligere fingunt, sed dum in pressuris constitutam conspiciunt, persequuntur et spernuntur? Secundum moralem sensum habet anima diem suum, habet noctem suam. Diem habet, quando in lucem contemplationis erigitur; noctem habet quando tentationum caligine tenebratur. Sed in die ridet, in nocte plorat, quia mens, quae tentationum pondere pressa gemit, sublevata postmodum in gaudio contemplationis hilarescit. Plorat ergo anima in nocte, quando tenebrosam intus conscientiam salubri dolore compungit. Lacrymas in maxillis fert, quando districta foris castigatione carnem affligit. Tunc enim lacrymae in maxillis sunt quando dolores cordis usque ad macerationem carnis perveniunt. De quo ad majorem adhuc doloris exaggerationem subjungitur:

Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Tribus modis homo a Deo derelinquitur, aliquando intus et non foris, aliquando foris et non intus, aliquando et foris et intus. Foris et non intus derelictus fuit Job, qui exterius flagella carnis sustinuit, sed intus constantiam mentis non amisit. Intus et non extra derelictus fuit David, cujus mentem intus sibi libido per consensum subdidit, sed prophetica foris admonitio ad poenitentiam revocavit. Intus et foris derelictus fuit prodigus ille in Evangelio filius, qui et luxuriose vivens intus defluxit, et fame tabescens foris consolationem non invenit. Sed quos hoc modo Deus deserit, alios ad probationem deserit, ut per tentationem exerceantur; alios ad subversionem deserit, ut per tentationem dejiciantur. Propter quod et Psalmista precatur: Ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI); quasi diceret: Et si me tentari permittis, ne dimittas in tentationem induci, hoc est a tentatione superari. Sed quia divinorum judiciorum profunditatem homo penetrare non potest, tunc maxime quisque in tentatione positus se derelictum esse pertimescit, cum et intus et foris tentationibus sollicitari se conspicit. Facilius autem foris adversa tolerat, cujus conscientiam intus delectatio peccati non conturbat. Et rursus, facilius intus tentationem sustinet qui foris consolationem habet. Unde et magna tribulatio hujus ostenditur, quae et intus et foris derelicta esse demonstratur; hoc namque, quod dictum est: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus, intus derelictam esse insinuat; quod vero dictum est: Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, foris desolatam esse declarat. Sequitur: Omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Videte quam multae sint tribulationes justorum. Fortassis parum erat in pressuris constitutae, quod consolationem a charis non acciperet, nisi etiam ab amicis persecutionem sustineret. Sed qui sunt amici isti qui nos persequuntur, nisi illi de quibus dicetur in Evangelio: Inimici hominis domestici ejus? (Matth. X.) Ergo isti sunt inimici nostri, persecutores nostri, domestici nostri, amici nostri, secundum carnis affinitatem nobis propinqui, qui nos per amorem carnis ad vitam praesentem diligunt, sed ambulantibus in via Dei contradicunt. Cum enim ab amore hujus mundi nos elongare cupimus, confestim eos qui prius amici videbantur, adversarios invenimus. Primum si quidem ad Deum converti volentes, sub obtentu pestiferae dilectionis blandis persuasionibus revocare contendunt. Quos si in proposito bono fixos et immobiles viderint, mox quasi adversarios abdicant et spernunt, et nonnunquam etiam odiis atrocissimis insectando et poenis affligendo de falsis amicis veri persecutores fiunt. Dicat ergo, non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, quia in tribulatione verba justorum ad consolationem accipere non meretur; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici, quia ab iniquis contumeliam et contemptum patitur.

Migravit Judas. Transivit, recessit, fugit de terra sua in Babylonem, quia sustinere non poterat multam servitutem, qua affligebatur a nationibus, existimans tolerabilius sibi fore, si uni genti serviret in terra aliena, quam si omnibus gentibus praeda esset in propria.

Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Proprium est afflictorum, quod semper praesens periculum gravius judicant. Sicut aegroti in nocte diem exspectant, et in die noctem desiderant, et dum semper dolorem transire cupiunt, semper ad dolorem tendunt, sic nimirum populus iste, dum in terra sua affligeretur, fugam appetiit, dum vero in exsilio desolatus esset, et vagus oberrans requiem invenire non posset, ad reditum suspiravit. Exprimit autem hic affectum fluctuantium, non quia sponte migraverint, sed quia in angustia constituti in diversam mentem vota mutaverunt.

Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Coarctatus undique locum evadendi invenire non potuit; fugiens Chaldaeos, incidit in Aegyptios; et cum ab Aegyptiis fugeret, occurrit Assyriis.

Mystice, Judas, qui interpretatur confitens, designat quosdam in Ecclesia, qui nomen Christi confitentur; sed quia in amore Christi adhuc firmi non sunt pati pro Christo adversa erubescunt. De qualibus dictum est: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII). Isti ergo propter afflictionem et multitudinem servitutis, in qua dum passionibus justorum communicare nolunt, a consortio justorum alieni fiunt. Habitavit inter gentes. Habitare inter gentes, est vitam et conversationem pravorum imitari. Requiem non invenire, est mundi hujus actionibus implicari; quia enim in hujus mundi actionibus finis non est, sectantibus eas requies esse non potest. Saepe tamen homo pro amore praesentis vitae libenter labores tolerat, quos pro amore Dei ferre recusabat. Fit ergo magna exprobratio recedentibus a Deo, simulque excusatio tollitur eis, quoniam aperte monstratur quod sine causa praevaricati sunt, dum utiles labores declinando ad labores inutiles descenderunt. Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Quandiu cor hominis charitate et spe aeternorum bonorum dilatatum est, si forte foris tribulatione sustinet, intus tamen angustiam non habet. Quantum ergo bonum perdat, qui fiduciam, quae est in Deum, perdit, hinc agnoscere potest homo quod semper angustiam in adversis cor patitur, nisi per spem futurorum bonorum dilatetur. Inter angustias, inquit, comprehenderunt eam. Et attende, quae sint angustiae eorum, qui a Deo recedunt nunquam securi sunt, semper trepidant; in prosperitate timent, in adversitate desperant.

Migravit Judas. Sunt nonnulli qui, dum peccata sua aspiciunt, transitoria quadam compunctione accensi, usque ad confessionem perveniunt; melioris vitae vias aggredi proponunt, ac se deinceps ad perpetrata vitia non redituros esse promittunt. Sed quia pro commissis condigna satisfactione semetipsos affligere, et cum Apostolo corpus castigare, et in servitutem redigere nolunt (I Cor. IX), cito superveniente tentatione ad ea, quae dereliquerant, peccata revertuntur; quia non facile vitiis resistere possunt, qui vitiorum affectus in semetipsis mortificare negligunt. De quibus hic dicitur: Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis. Quid enim Judas nisi peccata sua confitentes significat? qui migrant propter afflictionem, et multitudinem servitutis, quando victi post concupiscentias suas abeunt; quia eas per afflictionem, et servitutem carnis suae mortificare pertimescunt. Contra quos Sapientia dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara cor tuum ad tentationes (Eccle. II). Nam qui peccata sua confitentur, et vitam suam emendare instituunt, isti nimirum ad servitutem Dei accedunt. Sed ibi stare negligunt, quando adversitatibus victi, a bono proposito cadunt. Hoc est, quod monuit, praepara cor tuum ad tentationes, ut in via Dei ambulantes, ad toleranda adversa parati simus: qui priusquam in via Dei essemus, illicita non perpetrasse intumuimus. Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Quid est inter gentes habitare, nisi desideriis carnalibus morem gerere, ubi requies non invenitur; illa nimirum, quam Dominus in Evangelio laborantibus promittit, dicens: Invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); et de qua peccatori dicitur: Peccasti, ne adjicias iterum; sed quiesce (Eccle. XXI). Et merito: qui in corpore laborem sustinere noluerunt, ad laborem animae perveniunt, eorumque mentem furor malorum desideriorum exagitat, quorum carnem debita poena non castigat. Sic nimirum Samson ille, erutis oculis, ad molam ponitur; quia animus, amisso lumine veritatis, per appetitum terrenorum desideriorum circumfertur. Qui videlicet Samson quandiu capillum capitis habuit, insuperabilis fuit; sed postquam in sinu mulieris obdormivit, et abrasus caput capillum perdidit, continuo ab hostibus capitur, et caecatur, servituti etiam addicitur. Samson interpretatur sol eorum, et significat animum divina cognitione illuminatum. Caput Samsonis principale est mentis. Capillus capitis radius est contemplationis. Sinus mulieris, blandimentum est carnis. Quandiu enim animus contemplationi inhaeret, a tentatione superari non potest. Quod si incarnis delectationem resolutus fuerit, ibique obdormierit, continuo veritatis intimae lumen amittit, et interciso radio contemplationis, pravis motibus repugnare non sufficit; tandemque erutis oculis ad molam ponitur, quando internae dulcedinis oblitus, per terrena desideria dissipatur. Quid enim est mola, nisi mens instabilis et inquieta quae, dum semper nititur comprehendere, quod appetit, quasi desideriis suis circumagitata, nunquam requiescit? Bene ergo dicitur: Habitavit inter gentes; nec invenit requiem. Quia mens, quae desideria carnis sequitur, tantum ab interna quiete aliena est, quantum foris per labentia dissipatur. Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam, inter angustias. Pejores sunt nonnunquam qui a proposito virtutum corruunt quam qui ad virtutis propositum nondum pervenire potuerunt: quia isti ad id, quod nondum habuerunt, se sperant posse pertingere; illi vero tanto longius a salute sunt, quanto evidentius cum desperatione inchoatam virtutem perdiderunt. Magis ergo hi insidiis daemonum patent, quam illi; quia illos spes futurae correctionis quodammodo retrahit, istos vero desperatio sua ad ruinam impellit. Propterea de illis, qui post inchoationem boni, ad vomitum redeunt, hic dicitur: Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam, inter angustias. Qui enim sunt persecutores nostri, nisi maligni spiritus et desideria carnis, quae militant contra nos in membris nostris? Et quae est angustia, nisi desperatio peccatricis conscientiae, quae intus cor stringit? Ille ergo ab omnibus persecutoribus inter angustias comprehenditur, qui propterea daemonibus suggerentibus peccatum, et propriis desideriis non contradicit in culpa; quia ex lapsu praecedenti, jam desperat de venia. Migravit ergo Judas propter afflictionem, quando hic, qui per confessionem jam vitam suam emendare coeperat, fractus molestia tentationum a proposito cadit. Habitat inter gentes, quando mentem in delectationem carnalium desideriorum figit. Non invenit requiem, quando cor ejus concucupiscentia per abrupta vitiorum distrahit. Ab omnibus persecutoribus inter angustias comprehenditur, quando jam desperatione pressus nullis suggestionibus pravis reluctatur.

Totius alphabeti primi epilogus. Medicus noster aegrotum in manibus tenens, ecce quomodo artis suae peritiam probat. Primum stupida membra diu palpando ad sensum revocat, et tactu leni vulnera dolentia attrectando ad ictum confirmat, deinde secat, deinde ungit, deinde ligat, deinde fovet, et ad plenam sanitatem reparat. Sic alphabetum istud in quinque partitiones distinguitur. Prima est conquestio; secunda est increpatio; tertia est consolatio; quarta est praeceptio; quinta est deprecatio. Per conquestionem palpat; per increpationem secat; per consolationem ungit; per praeceptionem ligat; per deprecationem fovet. Conquestio est a principio alphabeti usque ad eum locum, ubi dicitur: Cui comparabo te (Thren. II), etc. Ibi increpatio incipit, et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Fecit Dominus quae cogitavit (Ibid.), etc. Ibi consolatio incipit, et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Deduc quasi torrentem lacrymas (Ibid.). In qua praeceptione peccatores informantur ad poenitentiam, et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Vide, Domine (Ibid.). Et illinc usque in finem deprecatio est, in qua propheta Dominum pro peccatoribus exorat. His breviter praelibatis nunc ipsius conquestionis ordinem inspiciamus. Primum quasi absentes plangit, quia eos, qui in amaritudine erant, tam cito praesenti allocutione sollicitare non debuit. Incipit quoque ea in primis quae minima sunt plangere, ne animos moerentium improvisi doloris pondus opprimat, sicque paulatim a minoribus ad majora enumerando progrediens, sensim ad luctum excitat animos auditorum. Primum ergo luget depopulationem regionis; deinde destructionem aedificiorum communium, deinde eversionem sacrarum aedium, deinde contaminationem sanctorum, deinde a rebus inanimatis progreditur ad miseriam hominum, dejectionem scilicet et inopiam deplorandam, et sic tandem finit conquestionem suam.

Chapter 44 of 62