Adnotatiunculae in Joelem (pars 3)
Caligo quoque occupavit haereticos. Cujus enim visus caligat, eminus quidem videt materiam, sed non attendit formam. Sic et plerique haeretici materiam quidem habuere credendi, sed forma caruere fidei. Quidam enim recte unitatem personae, sed non sane crediderunt in Verbo incarnato unitatem substantiae. Alii e diverso in eodem sane diversitatem naturae, sed non recte diversitatem personae. Nonnulli in divinitate Deitatis unitatem, sed disparem potestatem in aequalem dignitatem. Plerique omnium aequalitatem, sed naturae negaverunt unitatem. Alii, quod unum est, impie diviserunt; alii, quod divisum est, insane confuderunt, Haec fuit haereticorum caligo, de qua Psalmographus: Et caligo sub pedibus ejus (Psal. XVII), quia scilicet nonnullos haereticorum revocavit per misericordiam a perfidiae naufragio; plerosque autem permisit ire in interitum justo judicio. Judaeis quoque turbo fuit Christi incarnatio. De quibus voce Psalmistae: Secundum, inquit, multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine (Psal. V). Quod utique factum est, quando populus Judaeorum a Romanis partim caesus, partim vinculis addictus, partim exsilio relegatus, partim per universum orbem terrarum miserrime dispersus est. Porro Catholicis Christi incarnatio dies fuit nubis, quae eis praebuit et umbram gratiae, et pluviam doctrinae, et suavitatem conscientiae, et securitatem gloriae. Umbram contra ardorem tentationis, pluviam contra ariditatem baereticae perversitatis vel persuasionis, suavitatem contra stimulum internae reprehensionis, securitatem contra naufragium desperationis. Pluviam dedit eis in monte, umbram exhibuit in cruce, in sepulcro suavitatem, in resurrectione securitatem. Unde et Isaias: Et tabernaculum in umbraculo diei ab aestu, et in absconsione a turbine, et a pluvia (Isai. IV).
Aliter. Quatuor sunt genera hominum, primum est nunquam credentium; secundum credentium, sed vix, et tarde; tertium facile, et mature; et quartum facile, et non mature. Primo generi fuit dies tenebrarum incarnatio Verbi; secundo dies caliginis; tertio dies nubis; quarto dies turbinis. Dies autem haec quasi m ne expansum fuit super montes. Montes sunt apostoli, mane illuminatio fidei, expansio per fidem operans dilectio. Quasi igitur mane expansum super montes fuit adventus Christi, incarnatio Verbi, quia scriptum est: Quasi diluculum praeparatus egressus ejus; et veniet, quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terrae (Oseae. VI). Vel per montes possunt accipi potentes hujus saeculi, philosophi hujus mundi, quos subito operuit incarnatio Verbi: qua infatuata est saeculi sapientia, confusa est mundi prudentia, calcata saeculi potentia. Unde Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est omnibus hominibus; et quod stultum, sapientius. Et infirma elegit Deus, ut fortia confunderet (II Cor. I). Sequitur: Populus multus et fortis. Populum vocat apostolorum chorum, et Ecclesiam neophytorum. Populus vero iste multus fuit, non quantitate numeri, sed dignitate meriti; fortis non robore corporis, sed virtute mentis. Multus itaque, non numero, sed merito; fortis, non impetu carnis, sed consilio mentis. Multus, quia scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Fortis, quia scriptum est: Ibant, apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Multus, unde impenetrabilis; fortis, unde et insuperabilis. Sequitur, laudes ejus prosequendo: Similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. Quod utique Salvator manifeste in Evangelio dicens, ait: Beati oculi, qui vident quae vos videtis? quoniam multi reges et prophetae videre voluerunt quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos auditis, et non audierunt (Matth. XIII). Quorum vitam gloriosam admiratur Isaias dicens: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Isai. LX.) In columba simplicitas sensuum, in nube aedificatio morum. Pluvia scilicet salutaris doctrinae, et puritas conscientiae. In volatu, pennae geminae dilectionis, et excessus supernae contemplationis. Sequitur: Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Ignis vorans, praedicatio ignea consumens peccata, devorans vitia. Exurens flamma miraculorum coruscatio: per quam in corde rebellium fit salubris exustio, et ignita compunctio. Sequitur: Quasi hortus voluptatis terra coram eo: et post eum solitudo deserti, nec est qui effugiat eum. Hortus voluptatis est terra curiositatis. Hortus voluptatis est coenum gratae superfluitatis. Hortus voluptatis est theatrum mundanae voluptatis. Solitudo deserti est mortificatio carnis, contemptus mundi, abjectio sui. Apostoli vero hortum voluptatis fecerunt solitudinem deserti, quia vanitatem deserti ipsius redegerunt in contemptum mundi, curiositatem in abjectionem, superfluitatem in mortificationem. Sequitur: Nec est qui effugiat eum: quia necessario, aut vitam apostolicam, et doctrinam imitando meretur praemium; aut eam contemnendo incurrit supplicium.
Quasi aspectus equorum aspectus eorum, et quasi equites sic current. In primo notatur hinnitus et fervor praedicationis; in secundo pro fide conflictus et labor congressionis. Sequitur: Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliet, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam: velut populus fortis praeparatur ad praelium. Hic succincte inseritur labor et victoria evangelistarum, qui per vitam suam, per miracula et doctrinam confregerunt elationem superborum. Quadrigae sunt evangelistae, et montes superbi, sonitus praedicatio fidei, flamma miracula, stipula peccata. Sequitur: A facie ejus cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam. Populi cruciatio, ipsius est salubris compunctio, vultus in ollam redactio, propria sui est, ac sincera cognitio. Sequitur: Sicut fortes current, quasi viri bellatores ascendent murum. Primo notatur prosperitas praedicationis, secundo victoria certaminis, ac pro fide obedientia mortificationis. Sequitur: Viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. Primo notatur praedicatorum concordia, secundo, virtutum et fidei perseverantia. Sequitur: Unusquisque fratrem suum non coarctabit; singuli in calle suo ambulabunt. Adhuc prosequitur propheta unanimitatem apostolorum, et concordissimam voluntatem eorum, qui sic in mundo seminaverunt Evangelium, ne alter sibi usurparet semen alienum. Hinc Apostolus: Non audeo loqui aliquid eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, in verbo, in factis, in veritate signorum et prodigiorum, in virtutes Spiritus sancti, ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad illyricum repleverim Evangelium Christi (Rom. XV). Idem ibidem: Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem (ibid.). Sequitur: Sed et per fenestras cadent, et non demolientur. Fenestrae quinque sunt dispensatio incarnationis, vel quinque modi divinae contemplationis. Primus modus contemplationis est consideratio culpae et gehennae; secundus, contemptus praesentium et spes futurorum; tertius, judicium et regnum; quartus, status corporis et glorificatio, status secundum quod erit passibile vel impassibile, glorificatio secundum quod erit ineffabilis pulchritudinis, vel praefulgidae claritatis; quintus, unius spiritus cum Deo, quod est per omnia conformatio. Per has fenestras apostoli, et viri apostolici salubriter cadunt, quando, devota horum consideratione, Creatori sese humiliter prosternunt. Sic cadendo non demoliuntur, sed potius eriguntur et consolidantur, juxta illud: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV). Unde in Apocalypsi: Et cum darent, inquit Joannes, illa quatuor animalia gloriam, et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. Et mittebant coronas suas ante thronum dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem (Apoc. IV), etc. Quinque sunt fenestrae incarnationis, nativitas scilicet, conversatio, doctrina, resurrectio, ascensio. Per quas illa quinque, quae de contemplatione dicta sunt, videntur. Nam per nativitatem ejus, multis manifesta sunt peccata et gehenna. Conversatio ejus aperte docuit praesentia contemnere et ad aeterna spem dirigere: doctrina vero satis agit de judicio et regno; in resurrectione ostensus est status corporis et glorificatio, quia sicut ipse surrexit in gloriam, ita et nos per ipsum; in ascensione autem aliquatenus nobis innotuit quomodo spiritus noster cum Deo uniendus sit. Corpus enim humanum nisi per divinitatem sibi unitam absque omni vehiculo elevari sursum vel transferri non potuit. Per has quoque fenestras apostolici viri cadunt, quia praefatorum sollicita meditatione sese funditus humiliant et carnem suam atterunt, membra sua mortificant dum ea veraciter ac specialiter appetunt. Sed non demoliuntur, quia nec benignitas laedere, nec veritas fallere, nec justitia contemnere, nec castitas corrumpere novit cui innituntur, nec sapientia falli, nec virtus infirmari, nec potentia superari, nec aeternitas mutari cui junguntur. Sequitur:
Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent. Urbs, est in hoc loco coetus hominum ad vivendum in commune congregatorum. Murus est obstinatio animi; domus, singulorum conscientiae peccatis obduratae. Tanta erit gratia et fortitudo apostolorum et apostolicorum virorum, ut etiam coetum malitiosorum hominum expugnent, obstinationem spiritu fortitudinis dissolvant, conscientias singulorum, spiritum gratiae et precum obtineant. Sequitur: Per fenestras intrabunt quasi fur. Fenestrae sunt in hoc loco timor, scilicet aeterni supplicii, dolor praesentis exsilii, spes coelestis praemii, brevitas hujus vitae, mutabilitas fortunae. Prima respicit ad occidentem, secunda ad aquilonem, tertia ad orientem, quarta ad austrum, quinta hujus mundi considerat centrum. Per has singulorum furtim intrant conscientias, quas facile superant dum praefata ante mentis oculos congregant. Timor siquidem pungit, dolor expellit, spes trahit, brevitas instigat, instabilitas fortunae fugat; sicque mens neophyti ad patriam fugiens festinat. Sequitur: A facie ejus contremuit terra, et coeli moti sunt. Terra sunt peccatores, coeli justi. Sed terra a praesentia apostolorum contremuit ad poenitentiam. Justi, quotquot erant in mundo, audientes eorum doctrinam, vitam, famam, moti sunt, pro nihilo suam ducentes justitiam. Sequitur: Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Sol est sapientia saeculi; luna, potentia hujus mundi; stellae, philosophorum sectae; splendor stellarum, cultus et fama sectarum. Sed sol et luna obtenebrati sunt a facie apostolorum, quia per stultitiam Dei destructa est sapientia saeculi, et per infirmum Dei calcata est potentia mundi; et per virtutem signorum, per claritatem miraculorum, per nudam veritatem verborum deleta est compositio colorum, offuscatus est rhetoricus splendor sermonum, evacuatus est cultus et nitor inanium sectarum. Hinc Psalmista: Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Etham (Psal. LXXIII). Fontes intelligunt philosophi, Etham diabolus, qui interpretatur robustus, ejus flamma perversarum sunt sectarum genera. Sequitur: Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra ejus: quia fortia et facientia verbum ejus. Vox Domini, est divina inspiratio. Vox Domini, inquam, coelestis illa, quae de omnibus docet unctio. De qua dicitur per Psalmistam: Vox Domini confringentis cedros. Vox Domini praeparantis cervos. Vox Domini intercedentis flammam ignis. Vox Domini desertum concutientis (Psal. XVIII). Haec vox facit castra, quia sanctorum jungit et ordinat contubernia. Quae quidem sunt multa, et fortia, et verbum ejus facientia. Multa sunt dignitate meritorum, fortia virtute signorum et potestate miraculorum, verbum ejus facientia per obedientiam mandatorum, per eminentiam exercitiorum, per excellentiam consiliorum. Sequitur: Magnus enim dies Domini, et terribilis. Quia adventus Christi magnificavit credentes, et justos; terruit, et condemnavit infideles, et reprobos. Magnus utique, quia quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; et quos justificavit, illos glorificavit (Rom. VIII). Terribilis, quia remissius erit Ninivitis in die judicii quam generationi huic pessimae (Luc. XI). Ipsi enim crediderunt ad praedicationem Jonae: et ecce plus quam Jonas hic. Sequitur: Quis sustinebit eum? Quia quis condigne poterit in se suscipere Conditorem naturae, fontem vitae, gratiae sponsum, Salvatoris adventum? Vel quis poterit sustinere, pondus irae, onus miseriae, animadversionem vindictae, vermem qui non moritur; ignem qui non exstinguitur? (Marc. IX.) Sequitur:
Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus, et misericors est, patiens, et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem, sacrificium, et libamen Domino Deo nostro. HISTORICE. Sub persona Domini hortatur propheta populum suum misericordiam divinam flagitare, lamentis, et vocibus flebilibus aures summae clementiae pulsare, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu, etc. Ac si aperte dicat: Quandoquidem tempus captivitatis approximat, Babylonius instat, vos ergo instate supplicationi, incumbite orationi; convertimini ad me, ut Babylonius ad se convertatur, revertimini ad me, ut hostis retro vertatur. Cum sanctis enim sanctus, et cum electis electus, et cum perversis eris perversus (Psal. XVII). Allegorice vero, sub persona Domini admonet in commune omnem statum Ecclesiae fugere a ventura ira, diluvium peccatorum exstinguere lacrymis poenitentiae, iram superni judicis placare operibus misericordiae, dicens: Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me, etc. Ac si diceret: Quandoquidem juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora, quandoquidem terribilis valde dies instat et magna, quandoquidem vix fugiet quis a ventura ira, quandoquidem districtus judex non poterit vinci, quia virtus est; non poterit falli, quia sapientia est; non poterit corrumpi, quia justitia est; non poterit sustineri, quia aeternus est; non poterit vitari, quia ubique est. Potest tamen exorari, quia misericordia est; potest placari, quia benignitas est; potest mundare, quia fons gratiae; potest satiare, quia panis vitae; potest sedare, quia unctio; potest ornare, quia plenitudo; potest felicitare et beatificare, quia beatitudo. Ergo aversi metuentes ejus justitiam, conversi ad ejus fugite misericordiam. De ipso fugite ad ipsum; de rigore justitiae ad sinum misericordiae. Dominus, qui timendus est, dicit: qui veritas est, id praecipit quod justum, quod utile, quod honestum est. Convertimini, inquit, ad me, etc. Quatuor sunt, duo mala, et duo bona, unum malum, alterum pejus, unum bonum, alterum melius. Aversio et eversio, en duo mala. Conversio et reversio, en duo bona. Aversio a Deo per negligentiam, eversio a Diabolo per malitiam. Conversio ad Deum per poenitentiam, reversio ad ipsum per innocentiam. Aversio vero fit tribus modis, vanitate, voluptate, curiositate: vanitate mundi, voluptate sui, curiositate proximi. Eversio quoque tribus modis, praecipitatione, malitia, desperatione: praecipitatione culpae, malitia invidiae, desperatione veniae. At conversio fit tribus modis, confessione, compunctione, mortificatione: confessione oris, compunctione mentis, mortificatione carnis, ut scilicet in ore veritas, in mente puritas, in carne pudica sit sobrietas. Reversio quoque fit tribus modis, devotione, dilectione, contemplatione: devotione gratiae, dilectione justitiae, contemplatione gloriae. Vos ergo qui aversi estis a Deo per vitium negligentiae, qui eversi et submersi diluvio malitiae, convertimini, inquit, ad me in toto corde vestro. Est conversio cordis, est et conversio operis. Conversio quoque cordis alia est in toto corde, alia est in parte. Illam vero, quae in toto corde est, Dominus quaerit, quia ad salutem sufficit. Alteram vero respuit, quae est in parte, quia ficta est, et longe a salute. Hinc scriptum est: Spiritus sanctus effugiet fictum disciplinae (Sap. I). In corde siquidem sunt tria, ratio, voluntas, memoria: ratio futurorum, voluntas praesentium, memoria praeteritorum. Ratio namque quaerit futura, voluntas diligit praesentia, memoria retinet praeterita. Ratio illuminat, voluntas amat, memoria conservat. Cum igitur ratio summum bonum quaerit et invenit, voluntas recipit et diligit, memoria sollicite servat et arctius stringit; tunc anima ad Deum se toto corde convertit. Cum vero ratio sopita supersedet coelestia quaerere, vel voluntas tepida non curat diligere, vel memoria torpida contemnit custodire, tunc fit anima ficta, primo vitium incidens ignorantiae, secundo delictum negligentiae, tertio peccatum malitiae. In utroque fictam constat esse animam, quia alioqui posset et lumine rationis ignorantia pelli, et studio voluntatis negligentia excludi, et sedulitate memoriae malitia sopiri. Ratio igitur quaerens parit eruditionem, voluntas amplectens dilectionem, memoria stringens aedificationem. Prima parit lumen scientiae, secunda affectum justitiae, tertia thesaurum conservat gratiae. Haec est conversio cordis, quam Deus exigit. Haec est illa, quae prorsus ad salutem sufficit, Sequitur conversio operis. In jejunio, inquit, et fletu, et planctu. Planctus refertur ad confessionem, fletus ad compunctionem, jejunium ad mortificationem. Sequitur:
Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Scissio cordium est dissipatio pravorum affectuum. Vestimenta sunt sanctorum exempla, Jubemur itaque corda nostra scindere, sed vestimenta illaesa servare, quia et voluntas impura castiganda, ac purificanda per austeritatem poenitentiae, ac sanctorum exempla sumenda sunt ad documentum justitiae. Hinc Job: Instauras, inquit, testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me (Job X). Item idem: Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui: et ut eram dignus, non recepi. Tunc videbit faciem Domini in jubilo, et reddet homini justitiam suam (Job XXXIII). Magnae utique utilitatis sunt sanctorum exempla: quae nos erudiunt ad scientiam, attrahunt ad veniam, accedunt [ an accendunt?] ad gratiam, informant ad justitiam, provehunt ad gloriam. Hincvoce Psalmistae: Memoriam fecit mirabilium suorum (Psal. CX), etc. Sequitur: Et convertimini ad Dominum Deum vestrum. Dominum, inquit, qui timendus est; Deum, qui diligendus est. Vestrum qui Conditor est. Vestrum, inquit, quia Conditor est naturae; Deum, quia largitor gratiae; Dominum, quia ultor culpae. Sequitur: Quia benignus, et misericors est, patiens, et multus misericordia [multae misericordiae], praestabilis super malitia. Benignus est, peccatoris sustinens iram; misericors, sustinens saevitiam; patiens, sustinens contemptum; multus misericordia, sustinens odium; praestabilis super malitia, sustinens desperationis naufragium. Benignus, inquam, quia iram inimicorum vertit in mansuetudinem; misericors, quia saevitiam in pietatem; patiens, quia contemptum in compunctionem; multus misericordia, quia odium in dilectionem; praestabilis super malitia, quia barathrum desperationis in gratiam provehit contemplationis. Haec ordine exposita sunt naturali, nunc ordine exponantur artificiali. Praestabilis est igitur super malitia, dum desperationem trahit ad poenitentiam; multus misericordia, dum odium ad veniam; patiens, dum contemptum ad gratiam; misericors, dum crudelitatem ad innocentiam; benignus, dum iram et rancorem ad osculorum gloriam. Sequitur: Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem? Quis, in hoc loco non dubietatem significat, sed charitatem. Ac si dicat: Quis scit si convertatur homo, et Deus ignoscat? Tantummodo praecedat conversio, nulla sequitur veniae dilatio. De die autem et hora conversionis nemo novit nisi solus Filius, et cui voluerit Filius revelare. Spiritus enim ubi vult spirat; et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III). Sequitur: Et relinquat post se benedictionem. Tria sunt genera benedictionis divinae: primam dat ante se; secundam ministrat juxta se; tertiam relinquit post se. Tria quoque sunt genera hominum bonorum: primi sunt innocentes; secundi statim resipiscentes; tertii tandem poenitentes. Innocentes sunt, qui semper sine crimine vivunt, qui ante Deum assidue assistunt, qui coram eo jugiter incedunt. Statim resipiscentes sunt, qui quidem labuntur, sed mox eis manus divina porrigitur, et statim resurgunt. Tandem poenitentes sunt, qui diu in fecibus suis quiescentes, tandem divino nutu ad poenitentiam assurgunt. Innocentibus dat Dominus benedictionem ante se; statim resipiscentibus, ministrat eam juxta se; tandem poenitentibus relinquit eam post se. Innocentibus benedictionis dat primitias; statim resipiscentibus, ipsius divitias; tandem poenitentibus, reliquias. Sequitur: Sacrificium et libamen Domino Deo nostro. Hae sunt reliquiae benedictionis, opera scilicet sacrificii et libationis. Sacrificium spectat ad mortificationem carnis, libamen ad compunctionem mentis. Quia vero opera carnis nefaria perpetravimus, quia gaudia mentis illicita secuti sumus; contrariis reddamus contraria, ut et carnis opera exstinguamus per mortificationem, et gaudia illicita per compunctionem.
Aliter: Sacrificium potest intelligi recta operatio, libamen sancta contemplatio. In quo sensu libamen Deo, sacrificium attribuitur Domino. Recte enim agendum est quia Dominus timendus est: de Deo gustatur, unde et diligendus est. Sequitur:
Canite tuba in Sion; santificate jejunium, vocate coetum, congregate populum, santificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera. Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo: et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? Adhuc propheta praecipit populo suo orationi devotae instare, et supplicationi humiliter incumbere omnem aetatem, ordinem, sexum, conditionem, ostendens periculo subjici. Unde et in commune consulit supplicationem fieri. ALLEGORICE. Periculis ostensis Ecclesiae, ad portum eos hortatur festinare poenitentiae, ne forte sentiant manum Domini super se aggravari, Horrendum est enim in manum Dei viventis incidere (Hebr. X). Dicit ergo: Canite tuba in Sion, etc. Horum expositionem relinquimus, quia de his alias complura diximus. Senes, sunt virtute perfecti; parvuli, simplicitate et innocentia praediti; sugentes ubera, idiotae positi sub doctrina. Senes coadunantur, utpote ratione utentes; parvuli congregantur, et sugentes utpote sub doctrina positi, et sub virga servientes.
Thalamus est dilectio, cubile contemplatio. Eadem vero anima fit diverso respectu sponsus et sponsa. Sponsa, dum Verbo unita per amorem secreto, quadam, ut ita dicam, et ineffabili dulcedine concipit, quod quibusdam coelestibus indiciis foras erumpentibus ostendit. Sponsus quoque fit dum sapientiae juncta, et illi soli dedita, per spirituale consortium sobolem parit, per doctrinae magisterium. Sponsum itaque facit sapientiae doctrina, sponsam gratiae praerogativa. Sed in tempore afflictionis egrediatur sponsus de cubili suo, id est studio sapientiae; et sponsa de thalamo suo, id est, de privilegio descendat contemplativae gratiae: et squalorem subeant poenitentiae, obtentu quaerendae veniae. Cum enim Sponsus coelestis videt sponsam suam flentem et gementem, anxiam et supplicantem, pondus diei et aestus cum aliis, et pro aliis portantem, statim ab ira flectitur, patienti compatitur, et morae impatiens dulcedine coelestis osculi mox placatur et indulget, ac unicae suae favorem populi donat. Hinc Moyses pro populo vice sponsae supplicat, dicens: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum: feceruntque sibi Deos aureos; aut dimitte eis hanc noxum; aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII): cui Dominus: Ego, inquit, ad praesens condonabo; sed in die ultionis visitabo (Ibid.) Hinc frequenter legitur in veteri rota, propter Isaac, propter Jacob praevaricanti populo plurima condonata peccata, multa cessasse infortunia.
Chapter 59 of 62