Adnotatiunculae in Joelem (pars 5)
Et dabo prodigia in coelo sursum, et in terra deorsum: sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol vertetur in tenebras, etc. In coelo Dominus prodigia dedit; quia in passione sua sol lucis suae radios abscondit. Lunam quoque in sanguinem versam esse credimus, licet hoc in nulla historia legamus, quia hoc a propheta dictum est; ab apostolis vero assertum, nullatenus inde est ambigendum. In terra dedit prodigia; quia tam vehementi et insolito motu terra intremuit, ut monumenta aperta et saxa disrupta sint (Luc. XXI). Sanguinem dedit, quando Christus ante passionem prolixius orans, et in agonia factus guttae sanguinis decurrebant in terram. Vapores sunt fluxus lacrymarum ejus. Ignis, est Spiritus sanctus.
Allegorice. Sol, est Christus; luna, Ecclesia. Sol in tenebras versus, Christus cruci affixus. Unde de caecitate Judaeorum Jeremias loquens: Dabis, inquit, eis, Domine, sculum cordis laborem tuum (Thren. III). Luna versa in sanguinem, Ecclesia est Christi imitans passionem. Sanguis professionem designat martyrum. Ignis, chorum virginum ardore dilectionis aestuantium. Vapor est frequens, et devota compunctio continentium. Haec siquidem sunt subsecuta, ut luna fuerit versa, antequam veniat dies magnus et horribilis. Dies magnus et horribilis dies est passionis et resurrectionis: magnus fidelibus, horribilis non credentibus; horribilis iis, qui dixerunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII); magnus illis qui dixerunt: Vere Filius Dei erat hic (Marc. XV). Aliter. Sol in tenebras versus, Christus est in cordibus electorum in articulo mortis obscuratus. Unde et in Evangelio quidam de eo dixerunt: Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV). Hinc per Job: Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Job XIX). Luna in sanguinem versa, Synagoga est in Christi passione caecata, testimonii sui sanguine perpetuo condemnata. Sanguis, ignis, vapor triplicem Judaeorum significant pestem: sanguis, corporum mortificationem; ignis, rerum et possessionum combustionem; vapor, per maria et insulas ipsorum relegationem. Si quis vero super his dubitat, Josephum in libro Antiquitatum, et Hegesippum legat. Haec de adventu Christi in carne; nunc loquatur moraliter de adventu Paracleti in mentem. Cum enim Paracletus animam fidelem dignatur visitare, prius reperit eam vitiis scatentem, mox per spiritum timoris compungit eam ad poenitentiam, et ita eam suam facit ancillam. Quam pedetentim per opera poenitentiae permittit excrescere; deinde per devotam praeceptorum obedientiam incipit juvenescere; deinceps per morum innocentiam, et consiliorum eminentiam maturescere; demum per dilectionis privilegium asciscitur in haereditatis consortium. Juxta leges tropologiae, visio, est propria cognitio sui; somnium, excessus animi; prophetia, contemplatio sponsi; coelum, animus; terra, caro; vel coelum, contemplativi; terra, activi. Vapor, compunctio mentis, sanguis, mortificatio carnis; ignis, fervor dilectionis. Sol versus in tenebras, animus est in sui confusus cognitionem; luna in sanguinem, caro in sui mortificationem. Sequitur: Antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis. Dies Domini, illuminatio Dei per excessum a charitate sponsi. Magnus est Dominus, quia cuncta terrena despicit: horribilis, quia tremenda, et stupenda perspicit. Magnus, quia aeterna ostendit. Horribilis, quia incomprehensibilia promittit. Horribilis hic non pro horrore confusionis, sed pro veneratione admirationis ponitur. Magnus non pro vitio, sed pro virtute dicitur. Hanc autem diem praefata quatuor praecedunt; quia dum cognitio sui, judicium culpae; compunctio mentis, munus veniae, mortificatio carnis, consilium justitiae; fervor dilectionis, privilegium meretur gratiae, statim subsequitur dies gloriae, excessus scilicet animi et contemplatio sponsi. Sequitur: Et erit, quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quaecunque super adventum Christi ad missionem Paracleti interpretati sumus, Judaei ad adventum sui Messiae referunt. In quo, ut ipsi aiunt, cultus legis ad integrum reparabitur, felicitas pristina restituetur. Solus populus Judaicus Messiam recipiet; solus eum invocabit, et ipse exaudiet. Quidam vero doctorum praefatae prophetiae interpretationem ad judicium ultimum transferunt, in quo, quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit; quia soli electi tunc eum invocabunt, reprobi vero a facie horroris Domini stupentes tacebunt. Hoc est enim invocare ex securitate conscientiae, et virtute meritorum in se vocare. Nos vero sine cujuscunque sententiae praejudicio, ad adventum Christi in carnem, et Paracleti in mentem, et hoc referimus, quod dicitur: Omnis, quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Unde et Hieronymus: Quod, inquit, sequitur: Omnis, quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit, melius de die passionis Christi, vel resurrectionis accipitur; invocatio vero, in qua salus consistit, non ex sermone tantum, sed etiam ex corde et opere constat. Unde hujus tripartitae invocationis gratia, non insipientium, sed perfectorum esse credenda est: quia quod cor credit os confitetur, manus opere complet. Nec levis momenti esse putetur haec invocatio. Licet enim dicatur ab Apostolo: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII): tamen hoc ipsum dicere non sermone tantum, sed et affectu ponderandum est. Unde et de Samuele legimus: Et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII); hinc de Moyse, et Aaron: Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos (Ibid.). Econtrario de reprobis: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII).
MORALITER. Post data in coelo prodigia, post lucem propriae cognitionis, post fumum devotae compunctionis, post sanguinem justae mortificationis, post ignem perfectae dilectionis, sola restat suavitas contemplationis. Ait ergo: Et erit, tunc scilicet, omnis, quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in contemplationis florido lectulo, nihil aliud est nomini Domini invocatio, nisi optata salutis adeptio, desideratissima sponsi et sponsae unitio. Sic salvata sponsa fuerat, sic nomen Domini invocaverat: quae dicebat: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I). Oleum, inquam, nominis effusum sponsa acceperat: quae quia lux est, praesentia illius illuminata erat; quia unctio est, tactu illius sanata exstiterat; quia panis vitae est, amplexu illius satiata fuerat. Illuminata cognitione spiritus, sanata a vanitate mundi, satiata osculo Verbi. Et haec est nominis invocatio. Haec est salutis adeptio, osculorum susceptio, lectuli communio, Verbi et animae unitio. In qua omnis quidem salvatur; quia cum hac luce nemo caecatur, cum virtute nullus infirmatur, cum salute nemo periclitatur. Sequitur:
Quia in monte Sion, et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit (Joel. III). Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo cum convertero captivitatem Juda et Hierusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat: et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt, et super populum meum miserunt sortem. Et posuerunt puerum in prostibulum, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. Capitulum hoc prius moraliter discutiamus; deinde ad opaca allegoriae, et tropologiae jucunda transeamus. Judaei in hoc loco promittunt sibi, imo somniant, quod in ultimo tempore congregabuntur a Domino et reducentur in Hierusalem. Nec felicitate contenti ipsum Deum suis manibus Romanorum filios et filias asserunt traditurum, ut vendant eos non Persis, et Aethiopibus, et caeteris quae vicinae sunt nationibus, sed Sabaeis, genti remotissimae, quia Dominus locutus sit, quod populi sui ulciscatur injuriam. Haec illi, et nostri judaizantes: qui mille annorum regnum in Judaeae sibi finibus pollicentur, et auream Hierusalem, et victimarum sanguinem; et filios, ac nepotes, et delicias incredibiles, et portas gemmarum varietate distinctas.
Locus hic juxta anagogen difficillimus est, et multiplicem recipiens explanationem, ut sub tropologia omnia illa, quae dicta sunt, referamus ad quae Petrus et Paulus apostoli retulerunt, hoc est quando passus est Dominus et resurrexit. Neque enim fieri potest ut superiora, in tempore passionis, et quae sequuntur in die judicii intelligamus: maxime cum sequatur: Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo,—et iste versiculus praecedentibus inferiora connectens, uno dicat cuncta tempore perpetranda. Dicatur ergo: In monte Sion, et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus, etc. Residui sunt Apostoli, caeterique discipuli. Unde Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen (Isai. I), etc. Sicut Dominus dixit. Ubi, vel per quem Dominus dixit? Per Isaiam: De Sion, inquit, exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isai. II). Et per Psalmistam: Diligit, inquit, Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI). Sequitur: Quia ecce in diebus illis, etc. In diebus siquidem passionis, et resurrectionis cum captivitatem Dominus Juda, et Hierusalem convertit; cum scilicet de filiis Abrahae eligendo sibi aliquot vocavit, vocando justificavit, omnes gentes in valle Josaphat congregando deduxit; quia scilicet justa et gratuita misericordia, alios fecit vasa misericordiae in gloriam; alios justae vasa irae in interitum, et contumeliam (Rom. IX). Moysi enim dixit: Miserebor cui voluero, et misericordiam praestabo cui miserebor (Exod. XXXIII). Josaphat judicium Domini interpretatur, per quod damnatio reproborum designatur. In tempore igitur conversionis electorum reprobatur multitudo impiorum; quia in articulo et mysterio Dominicae passionis causa et summa salutis constat et perditionis. Unde Apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Galat. VI). Item idem: Ego enim, inquit, stigmata Jesu Christi, in corpore meo circumfero (Ibid.). Hic Dominus ad Moysem: Cum viderit, inquit, angelus sanguinem in superliminari, et super utrumque postem, transcendet ostium; et non sinet percussorem ingredi domos vestras, et laedere (Exod. XII). Hinc Dominus per Ezechielem: Omnem, inquit, super quem videris Thau, ne occidas (Ezech. IX). Et Apostolus: Omnia, inquit, pene in sanguine mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio (Hebr. IX).
Sequitur: Et disceptabo cum eis ibi, scilicet in valle Josaphat. Pro populo suo et haereditate, pro causis subjunctis contra gentes Dominus disceptat; quia inde gentes judicium suscipiunt damnationis, unde in sequentia facinora inciderunt. Hoc testimonium ad idololatras et haereticos respicit, qui populum Domini seducentes, ipsum populum partiti sunt et terram illius dividentes, multisque eam inter se erroribus separantes, ad culturom idolorum compulerunt, ut alii colerent Jovem, alii Phoebum, alii Junonem, alii Minervam, Rubiginem, Anubim, crocodilum, et ibim, noctuas, accipitres, et ciconias. Haeretici quoque terram Domini, id est Ecclesiam diviserunt, et super populum ecclesiasticum sortem miserunt, quando eos seducentes, et ad haeresum errorem deducentes, Arius Arianos, Sabellius Sabellianos, Manes Manichaeos, et alii alios erroris sui discipulos fecerunt. Sequitur: Et posuerunt puerum in prostibulum, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. Hic aliter utrumque, haereticum scilicet et idololatram, super tribus arguit: de avaritia, de luxuria et de gula. De avaritia, quia super populum Domini sortem misit. De luxuria, quia puerum prostituit. De gula, quia pro vino puellam vendidit.
ALLEGORICE. Uterque puerum, ecclesiasticum scilicet populum, fide purum, spe rectum, charitate sincerum, suasione maligna et promissione fraudulenta decipiens, idololatra in prostibulum posuit idolorum, et haereticus in tugurium inclusit errorum. Et puellam vendiderunt pro vino ut biberent: quia animam adhuc fide teneram, moribus delicatam, idololatra donis et promissis corrumpens, haereticus venenato verborum colore circumveniens, argumentis sophisticis seducens, mancipaverunt eam haeresi vel idololatriae, accipientes de triumpho ejus vinum laetitiae.
MORALITER. Duae sunt spirituales captivitates; captivitas scilicet Juda, id est confessionis; et captivitas Hierusalem, id est contemplationis. Quando contemplatio captivatur, statim anima curis impugnatur, negotiis occupatur, tumultibus et desideriis illicitis infestatur. Quando vero confessio tendit in captivitatem, tunc infelix in tenebras descendit vitiorum et desperationis calamitatem. Tunc daemones terram Domini, id est, fidelem animam vitiis dividunt; super populum virtutum peccatorum sortem mittunt. Tunc puerum, id est, puritatem mentis, prostituunt illicitis desideriis. Tunc pucilam, id est, cordis innocentiam vendunt pro vino, id est, laetitia temporali et terreno delectamento. Sed cum in dic salutis et in tempore placito visitare dignatur oriens ex alto, infundit cognitionem veritatis, et tunc revocatur confessio; praestat amorem virtutis, et reducitur contemplatio. Et tunc gentes vitiorum deducuntur in vallem judicii: et eo quod egerunt inique adversum chorum virtutum, arripiunt iter exterminii. Possumus ad diem judicii superiora referre; sed quia ad alia festinamus, placet ea lectoris arbitrio committere. Sequitur:
Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum? Nunquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscemini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Argentum enim meum, et aurum tulistis: et desiderabilia mea, et pulcherrima intulistis in delubra vestra. Et filios Juda, et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceritis eos de finibus suis. Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum. Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda; et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. Haec Judaeis adversus Tyrum, et Sidonem, et Palaestinorum terminos dici arbitrantur, quod, tempore captivitatis Judaicae, quando victi sunt a Romanis, Dei populum persecuti sunt, imo in ipso populo ipsum Deum, qui praefuit populo. Ego igitur, inquit, reddam vobis quae populo meo, imo mihi, fecistis, quia argentum meum, et aurum meum id est vasa templi, et quidquid pretiosissimum fuit, tulistis et consecrastis idolis vestris. Haec autem narrat historia Chaldaeos magis fecisse, qui vasa templi Domini posuerunt in templo suo. Unde Balthasar postea in phialis potat: statimque regnum ejus in Medos, Persasque transfertur. Sed quia post diem Domini magnum et horribilem haec futura dicuntur, quae apostoli in resurrectionem Domini interpretantur, et Hebraei in futurum tempus judicii differunt, de Romanis magis intelligendum est: quod Vespasianus et Titus, Romae templo pacis aedificato, vasa templi et universa donaria in delubro illius consecrarunt: quae Graeca et Romana narrat historia.
Mystice vero de adventu Christi in carnem agitur. Possunt per Tyrum, et Sidonem, et Palaestinos, intelligi idololatrae et haeretici: si de ipsius adventu ad judicium, daemones; si de ipsius adventu in mentem, vitia et carnales passiones. Omnibus vero velociter citoque Dominus vicissitudinem reddet, quia et de primo adventu legitur: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III). Item: Nunc judicium est mundi (Joan. XII), etc. Et de secundo: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Et de tertio: Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ergo sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris (Isai. LIV), etc. Argentum, est eloquentia; aurum, sapientia; desiderabilia, religiosissima; pulcherrima, honestissima. Honestum spectat ad famam, religiosum ad conscientiam. Delubra, sunt culturae idolorum, vel sectae haereticorum, vel consuetudines vitiorum. Filii Juda, activi; filii Hierusalem, contemplativi. Graeci mendaces, falsiloqui homines scilicet, vel motus animi. Graeci siquidem interpretantur est et non per quod signatur fallacia et mendacium; per haec vero, quae supra diximus, coetus eorum, vel chorus virtutum longe fit a suis finibus. Sed Deus ultionis Dominus cito velociter reddet vicissitudinem: qui retributionem inimicorum convertit. Unde et sequitur: Ecce ego congregabo eos, etc. Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda; et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae. Filii praefatorum, allegorice, sunt discipuli gentilium, vel haereticorum; moraliter, motus vitiorum. Manus filiorum Juda, sunt confessiones et opera poenitentiae. Salubriter igitur praefati his manibus traduntur: quia et hi per confessionem fidei ad gratiam redeunt baptismi; et illi, per confessionem peccati et opera poenitentiae, ad veniam culpae, ad gratiam obedientiae, ad puritatem evolant innocentiae. Et hinc eos Sabaeis genti longinquae venundant, quia praefatos praefate purificatos odio peccati, abjectioni sui contemptui mundi applicant. Saba siquidem intepretatur captivitas. Primo ergo captivatur iniquitas odio peccati, secundo curiositas abjectione sui; tertio vanitas contemptu mundi. Aliter praefatos praefati exercitatos Sabaeis venundant, quia post opera poenitentiae, post devotionem obedientiae, post fructus dignos justitiae sublevant praefatos ad quietem contemplativae laetitiae. Saba dicitur gens longinqua. Unde et contemplativa familia, gens dicitur remota: quia a turbis vitiorum, a curis negotiorum, et ab exercitio actionum procul est sequestrata. Sequitur:
Clamate haec in gentibus: Sanctificate bellum, suscitate robustos. Accedant et ascendant omnes viri bellatores; concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum, erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini. Ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. Consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo, ut judicem omnes gentes in circuitu. Mittite falces, quoniam maturavit messis. Venite et descendite, quia plenum est torcular. Exuberant torcularia, quia multiplicata est malitia eorum. Populi, populi in valle concisionis quia juxta est dies Domini in valle concisionis. Sol et luna obtenebrati sunt; sed et stellae retraxerunt splendorem suum. Judaei locum istum ad Goth et Magoth gentes referunt saevissimas (de quibus nos supradiximus), arbitrantes eas ultimo tempore, quando Hierusalem fuerit instaurata sub mille annorum imperio, contra Dei populum esse venturas, et in valle Josaphat, quae ad orientalem partem sita est, esse ruituras. Advenisse enim tempus occisionis earum dicunt, et effundendi sanguinis instare vindemiam. Haec Judaei frustra somniant. Nos autem veritatem rei pandentes allegorice ea prosequamur, ac deinde ad jucunda tropologiae secreta rimanda transeamus. Si de adventu Domini in carnem in praesenti agitur, littera sic competenter legitur. Hortatur ergo propheta in praesenti vates divinos, et comprophetas suos, ut denuntient de die in diem salutare Domini, annuntient inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus: annuntient, inquam, incarnationem Verbi, passionem et resurrectionem Jesu Christi; super apostolos adventum Paracliti, praedicationes eorum, virtutem signorum, gratiam miraculorum, conflictus verborum, agones certaminum, passiones corporum: in omnibus virilem constantiam, et celerem de gentibus victoriam. Et hoc est quod dicit: Clamate haec in gentibus. Ac si diceret: Nolite parcere, nolite silere. Sic vinci gentibus erit gloria: ita siquidem succumbere gloriosa victoria. Sanctificate bellum. Si enim cujus finis bonus est, ipsum quoque bonum est: hoc bellum quoque procul dubio sanctum est, cujus finis sanctus est. Et hoc bellum sanctificare, est bellum sanctitate donare. Nonne bellum sanctificatur, ubi virtus triumphat, et vitium necatur? Nonne, inquam, sanctificatur bellum, ubi victo reputatur victoria, succumbenti corona, ubi fugienti praemium, superato ascribitur regnum? Suscitate ergo robustos, apostolos scilicet et apostolicos viros. Quid est suscitare, nisi sursum excitare? Quid est sursum excitare, nisi sursum elevatos, virtutibus munitos, miraculis decoros annuntiare? Viri igitur bellatores, verbi scilicet praedicatores, coelestis militiae duces ad praedicationem accedant, super colla gentium ascendant. Ascendant, inquam, super jugum fidei gentium per virtutem prodigiorum, per coruscationem miraculorum. Deinde sermo propheticus ad eos convertitur, dicens: Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Quid sunt aratra, nisi membra mortificata? quid est aratra in gladios concidere, nisi membra mortificata pro cura fidei, pro virtute verbi, neci frequenter opponere? Hoc illi fecerant, de quibus in Actibus apostolorum legitur: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Hinc Apostolus: Puto enim quod Deus nos apostolos novissimos ostendit, et tanquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus (I Cor. IV). Item, idem: Usque in hanc horam, inquit, esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus, persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus, tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc (ibid.). Ecce quomodo aratrum conciditur. Nunc videamus quomodo in gladium convertatur: Bonum, inquit, est mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi si non evangelizavero! Si autem volens hoc ago, mercedem habeo. Si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX). Ligones sunt variae mentis compunctiones. Lanceae sunt severae comminationes. Quid est autem ligones in lanceas concidere, nisi ex varia mentis compunctione ardorem fidei, virtutem verbi, vim sententiarum concipere? Hinc Sponsus ad sponsam in Canticis: Oculi tui, inquit, sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis (Cant. VII). Oculi Sponsae, sunt claritas fidei, et intelligentia divini eloquii. Hesebon interpretatur cingulum moeroris: piscinae Hesebon, sunt diversa genera compunctionis. Oculi igitur Sponsae sunt sicut piscinae in Hesebon: quia inde magisque clarificantur, unde in praefatis piscinis frequentius lavantur. Gladius, est de praesenti virilis conceptio: lancea, de futuro salubris comminatio. Doctores igitur per contemptum sui, et mortificationem carnis, fiduciam divinitus accipiunt fraternae correptionis. Per devotionem: compunctionis potestatem et gratiam comminationis Sequitur: Infirmus dicat: Quia fortis ego sum. Quia scriptum est: Quando infirmor: tunc fortior sum, et potens (II Cor. XII). Item dicitur: Virtus in infirmitate perficitur (ibid.). Propheta praevidens electionem gentium, gloriam fidelium, conversionem earum ad fidem, vitium in eis infirmari, triumphare virtutem, ait:
Erumpite de latibulis templorum, de angulis idolorum, et venite per passus fidei et fructus poenitentiae, de circuitu, in quo ut impii ambulastis: qui veritatem contemnentes diu falsitatem palpastis. Congregamini intra retia divini verbi, intra caulas fidei, intra septa oculi Dominici. Ibi faciet Dominus fidei, occumbere robustos suos, quia scilicet per ardorem, per virtutem divini eloquii, sibi doctores subjicient reges, optimates, sapientes, philosophos. Hinc Isaias: Omne pecus Cedar, inquit, congregabitur tibi: arietes Nabaioth ministrabunt tibi (Isa. LX). Hinc alibi: Gloria Libani data est ei, decor Carmeli, et Saron (Isa. XXXV). Item alius: Gens, et regnum, quod non servierit tibi peribit (Jer. XXVII). At Isaias: Gloria Libani ad te veniet, abies buxus, pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae (Isa. LX). Idem ibidem: Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum, omnes qui detrahebant tibi (ibid.). Quandoquidem tanti momenti est victori cedere, tantae utilitatis bellatores succumbere, consurgant ergo, et ascendant gentes in vallem Josaphat, id est in humilitatem judicii. Josaphat siquidem interpretatur judicium Domini; quia ibi sedebo dicit Dominus, ut judicem omnes gentes in circuitu (Joel. IX). Hinc ipse in Evangelio: In judicium, inquit, veni in hunc mundum, ut non videntes videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX). Sequitur vox Salvatoris apostolos suos cohortantis ad collectionem novarum frugum, ad conversionem gentium, et dicentis: Mittite falces, quoniam maturuit messis. Vide quanta sit prophetiae convenientia cum evangelica sententia. Salvator namque in Evangelio sic ait ad apostolos: Messis quidem multa, operarii vero pauci (Matth. IX). Item in praesenti prophetia: Quando maturuerit messis falces mittite. Siquidem tres sunt falces eorum, qui ad fidem Trinitatis populos suscipiunt: qui ad horrea Dominica novas fruges mittunt. Prima est praedicatio verbi; secunda, forma catechizandi; tertia, sacramentum baptismi. Ac si diceret: Praedicate, instruite, abluite. Praedicate fidei regulam, instruite ad poenitentiam abluite ad veniam. Sequitur ipsius Domini vox discipulos suos hortantis in cura fidei, et doctrina verbi ad agonem martyrii. Venite, inquit, et descendite. Venite passibus praedicationis, descendite ad laborem, et humilitatem fructuosissimae passionis, quia per passionem corporum et virtutem miraculorum, multa millia neophytorum vobiscum recipient gloriosi certaminis gloriossima praemia; et qui participes erunt moeroris, participabuntur et gaudio. Et hoc est quod dicit: Quia plenum est torcular: exuberant torcularia. Quod autem dicit: Multiplicata est malitia eorum, si de neophytis agitur, ita recte intelligitur, ac si diceret: Multiplicata est malitia, et ad finem usque perducta, quae ultra progredi non debuit: cui diversa sententia terminum hic posuit. Si vero de reprobis, ita: Multiplicata est malitia, id est ad cumulum et ad punctum perducta, ut scilicet abjiciantur a gloria regni et ovili fidei; ut gaudiis inserantur electi, malitia horum, et crudelitate vexati: gloria, et honore coronati, per meritum martyrii. Intuere convenientiam evangelii et prophetiae. Salvator ait ad apostolos in Evangelio: Levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam jam albae sunt ad messem (Joan. IV). Ipse in praesenti per prophetam: Venite, inquit, et descendite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, etc. Sequitur: Populi, populi in valle concisionis. Populi repetitio, operis est inculcatio, negotii commendatio. Ac si diceret: Populi, populi in valle concisionis id est in humilitate judicii, in discretione fidei, vita est quaerenda salutis causa, justitiae summa. Et hoc est quod sequitur: Quia juxta est dies Domini in valle concisionis: humilitatem enim rectae confessionis, prosperitas sequitur aeternae retributionis, et claritas beatae contemplationis. Sequitur: Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Sol est mundi philosophia: luna saecularis potentia: stellae, caeterae potestates Sol vero et luna in humilitate judicii obtenebrati sunt: quia ex quo sapientes hujus mundi, potentes hujus saeculi ad fidei claritatem accesserunt, statim sui erroris tenebras agnoverunt. Stellae vero retraxerunt splendorem suum, quia dum discipulos Christi in causa fidei contemptum arripere mundi, abjectionem sui, agonem sitire martyrii; dum eos fulgentes signis, ornatos prodigiis, gloriosos miraculis prospexerunt, mox ab elatione conversi, a dignitate terrena prostrati, humilitatem Christi sectati, colla fidei dederunt. Et hoc est stellas splendorem suum retrahere: potentes hujus saeculi, optimates hujus mundi amplectendo humilitatem fidei, florem mundi omni modo despicere. Haec vero de adventu Christi in carnem. Si vero de ultimo adventu legatur, ut quibusdam placet, facilis erit in parte interpretatio: difficilis vero, et absurda, et inconveniens erit quorumdam assignatio. In illo enim districto judicio quae erunt aratra? qui gladii? qui ligones? quae lanceae, falces, torcularia? Sed qui id asserunt, ad locum allegoriae currunt. Nos vero, ut eis morem geramus, dicimus praefatas gentes idcirco deduci in vallem judicii, ut interficiantur, et corruant, ut a Domino judicentur. Cujus moerorem diei, et tormenta pereuntium, nec sol quidem nec luna, nec astra caetera poterunt intueri; sed retrahent fulgorem suum, et severitatem judicantis, reddentisque uniuscujusque opus in caput suum, respicere non audebunt. Non quia clementiora sunt Dei judicio, sed quo omnis creatura in tormentis aliorum, de sui pertimescit judicio. Sequitur:
Chapter 61 of 62