Adnotatiunculae in Joelem (pars 6)
Et Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam, et movebuntur coeli et terra. Et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israel. Et scietis, quia ego Dominus vester, etc. Coeptam sequamur ultionem, et de ultimo adventu explanationem. Cum solis, et lunae, cunctarumque stellarum splendor tenebris fuerit commutatus, Dominus de Sion instar leonis rugiet, sive clamabit, et tam excelsa vox ejus erit, atque terribilis, ut coelorum cardines et terrarum fundamenta quatiantur. Cumque tam severus in eos fuerit qui puniendi sunt, erit tamen clemens erga populum suum, et dabit eis fortitudinem, qui appellantur filii Israel, mente scilicet Deum videntes: qui non per pravas vias ambulaverunt, sed gradientes in via Christi omnia recta fecerunt. Tunc scient et ii, qui punientur in gehenna, et illi, qui assumentur in gloria, quod Dominus habitet in specula sua Sion, et in Christo monte sancto suo: scilicet in eo, qui se praeparaverat habitaculum dignum Deo.
Si vero de primo legatur adventu, facilis et idonea erit explanatio, ita. Non mirum, si in humilitate judicii per virtutem verbi, et discretionem fidei, gentes se subdant Filio Dei, qui vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV). Vivus, quia non mutatur: efficax, quia non deficit: penetrabilis, quia non fallitur. Non mutatur in promisso: non deficit in facto: non fallitur in judicio. Promissio ejus oblivione non moritur, operatio ejus difficultate non vincitur: judicium ejus ambiguitate non fallitur. Veraciter promittit, fortiter facit, subtiliter discernit. Vivus est, ut credas: efficax, ut speres: penetrabilis, ut timeas. Vivus est in praeceptis et prohibitionibus: efficax in promissis et comminationibus: penetrabilis in judiciis et damnationibus. Quia igitur vivus est sermo Dei, credendum est eum vera promittere: quia efficax, credendum est eum promissa perficere: quia penetrabilis est et falli non potest, eum offendisse lugendum est, et de caetero offendere cavendum est. In sermone isto consideranda sunt tria: Sonus, vox, intelligentia. In sono, strepitus, in voce, sensus, in intelligentia, perfectio intellectus. Strepitus ad comminationem: vox ad consolationem: intelligentia ad scientiae spectat perfectionem. Strepitus igitur ad cruciatum poenitentiae, vox ad gratiam veniae, intelligentia ad claritatem gloriae. Et hoc est quod dicit: Dominus de Sion rugiet, etc. Domini rugitus sermonis est strepitus. Unde haec tria: rugitus, vox, scientia. Rugitus fit comminatione, vox consolatione, scientia contemplatione. Comminando trahit ad poenitentiam, consolando revocat ad gratiam, contemplando sublimat ad gloriam. Per rugitum terra movetur ad poenitentiam, per vocem coeli moventur ad gratiam, per intelligentiam cognoscimus te unum solum, et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Et hoc est quod dicitur: Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in monte sancto meo.
Si vero de adventu Christi in mentem praesens prophetia intelligatur, haec erit summa tropologiae. In vallem judicii eundum est, ibi salutis causa, poenitentiae forma, justitiae norma quaerenda est. Ibi perimitur hostis, liberatur civis, sublimatur erectus, perficitur sublimatus. Tria quidem sunt judicia: proprium scilicet, humanum, et divinum. Proprium fit de compunctione cordis et humana poenitentia: humanum publica disciplina, divinum abscondita manifestans et occulta. Per proprium perimitur hostis, et civis liberatur. Per humanum politur et sublimatur. Per divinum ad unguem perficitur. Unumquodque horum judiciorum merito in valle dicitur situm, quia unumquodque mentem deprimit, et humiliat, unumquodque cor hominis metu concutit, et varie cruciat. Primum mentem humiliat terrore gehennae, secundum animum deprimit pondere disciplinae, tertium animam sternit amore justitiae. In primo igitur judicio fit victoria gentium et mors robustorum, in secundo ubertas torcularium et gratia donorum, in tertio spes populi et fortitudo filiorum. Juxta vallem judicii dicitur esse dies Domini. Dies Domini dies est poenitentiae, dies disciplinae, dies gloriae. Juxta primam vallem dies est poenitentiae, juxta secundam dies disciplinae, juxta tertiam dies gloriae. Hinc Psalmographus: Annuntiate de die in diem salutare ejus (Psal. XCV). De die scilicet poenitentiae, diem disciplinae: de die disciplinae, diem gloriae. Et hoc est quod dicitur: Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo. Sequitur:
Et erit Hierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. Et per omnes rivos Juda ibunt aquae: et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Haec Judaei et nostri judaizantes ad mille annorum fabulas referunt: quando putant Christum habitaturum Sion: et in Hierusalem auream, atque gemmatam sanctorum populos congregandos: ut qui in isto saeculo oppressi sunt ab universis gentibus, in hoc eodem cunctis imperent nationibus. Haec Judaeorum fabula somniat: dum nobis veritas longe alia ministrat. Hierusalem significat hujus temporis Ecclesiam: significat quoque fidelem animam: etiam illam, quae sursum est libera, matrem nostram (Gal. IV).
De triplici adventu potest littera accipi, et de unoquoque competenter quod dicitur intelligi. Post missionem namque Paracliti, post praedicationem apostolorum, post conversionem gentium in valle judicii, per discretionem fidei, fit Hierusalem sancta: et alieni non transibunt per eam amplius. Alieni dicuntur idololatrae, haeretici, schismatici. Qui omnes in exordio primitivae Ecclesiae ad eam impugnandam venerunt unanimiter, sed per eam non transierunt, quia licet impugnare nitantur ipsius fidei castitatem, nullatenus tamen rumpere possunt unitatem, nec violare charitatem. Venerunt quidem rationibus armati phantasmaticis, argumentis sophisticis: sed transire nequiverunt, repulsi veritate verbi, superati ratione judicii, prostrati testimoniis Scripturarum, et calore fidei. Venerunt quidem parati congredi, sed non transierunt, coacti regredi. Ex ipso vero nomine sanctitatis, virtus ejus multiplex ostenditur, et species sanctitatis. Quod sanctum dicitur Latine, ἄγιος, id est agios dicitur Graece. Agios nomen est compositum ex α et γῆ, id est gi Gi, dicitur terra, a sine. Unde et illud sanctum dicitur, quod sine terra fit, et a terra elevatur. Sancti erant, de quibus scriptum est: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III). Sancti quoque et illi erant, de quibus dicitur: Inter quos lucetis velut luminaria in mundo: verbum vitae continentes (Philipp. II). Est ergo Hierusalem sancta in sacramentis, in praeceptis, in judiciis, in consiliis, in promissis. Sacramenta siquidem ejus sunt sine faece, praecepta sine mole, judicia sine lite, consilia sine zelo, promissa sine fuco fallaciae, sine zelo invidiae, sine lite controversiae, sine mole angariae, sine faece concupiscentiae. Est igitur sancta, cujus est contemplativus intellectus, coelestis affectus, spiritalis sensus, angelicus actus. Unde Joannes in Apocalypsi: Vidi, inquit, civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de coelo, ornatam tanquam sponsam viro suo (Apoc. XXI). Sequitur: Et alieni non transibunt per eam amplius. Hinc Nahum: Celebra, inquit, Juda, festivitates tuas: et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit (Nahum I). Sequitur: Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, etc. Dies illa, est adventus Paracliti; montes, apostoli; colles, discipuli; rivuli, subditi populi; dulcedo, sapientia; aqua, doctrina. Tria sunt genera doctrinae, contemplativum, allegoricum, morale. Contemplativum purum, allegoricum nudum, morale solum. Solum a materia, nudum a forma, purum a circumscriptione omnimoda. Morale siquidem genus informat sine materia vitam. Allegoricum illuminat sine forma scientiam. Contemplativum sine phantasia sublimat ad sapientiam. Aliter: Aqua est conditio historialis; lac, doctrina moralis; dulcedo, aedificatio spiritualis. Stillabunt a superioribus, fluent in campestribus, ibunt in vallibus. Superiora Dei, sunt ejus invisibilia judicia: campestria, ejus manifesta consilia; valles, humilis poenitentia, praeceptorum obedientia, misericordiae opera. Sequitur: Et fons egredietur de domo Domini, et irrigabit torrentem spinarum. Domus Domini primitivae Ecclesiae pulchritudo: fons evangelicae doctrinae plenitudo; torrens spinarum, est impetus, fervor, crudelitas gentium. Porro fons de domo Domini egressus spinarum torrentem rigavit, quando per apostolos et eorum successores evangelica doctrina gentilem populum ad finem initiavit, ad credulitatem convertit, ad baptismi gratiam perduxit. Sequitur:
Aegyptus in desolatione erit: et Idumaea in desertum perditionis: pro eo quod inique in filios Judaei egerint, et sanguinem innocentem effuderint in terra sua. Et Judaea in aeternum habitabitur; et Hierusalem in generationem et generationem. Nihil in terra fit sine causa: nec immerito Dominus super unam civitatem pluit nec ab re incomplutam relinquit. Ecce enim aliter Aegyptus et Idumaea pro causis subjunctis desolatae manent; Judaea et Hierusalem pro eo quod innocenter, continenter, obedienter vixerunt, in aeternum habitantur, et gaudent. Aegyptus, est pars populi gentilis reprobati, et caecati per ignorantiam. Idumaea, pars Judaici populi reprobati, et deserti a Deo per pravam et immundam concupiscentiam. Judaea, est uxor Agni, sponsa Christi, confitens suam ignorantiam, compungens, et atterens se propter inordinatam concupiscentiam. Confitens sibi tenebras ignorantiae, sordes concupiscentiae, horrorem malitiae. Confitens Deo gratiam veniae, puritatem innocentiae, sublimitatem gloriae. Sequitur:
Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaverant [quem non mundaveram]; et Dominus commorabitur in Sion. Hic latenter subintroducitur per adventum Christi remedium gratiae contra naufragium originalis peccati. Sanguis enim iste, peccatum scilicet originale, nullatenus cujuspiam justitia, vel virtute mundari vel deleri poterat, nisi Agni immaculati sanguine, qui peccatum non noverat. Unde Apostolus: Sine sanguinis effusione non fit remissio (Hebr. IX). Item idem: Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior coelis factus (Hebr. VII). Et hoc est, quod in praesenti Dominus per prophetam dicit: Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaverant, hoc est, quem mundare non potuerant. Et tunc Dominus commorabitur in Sion. Tunc scilicet, quando omnia subjicientur ei, et ipse subjiciet regnum Deo, et Patri. Tunc in specula commorabitur, quia ejus visio ad gloriam electis ministrabitur. Tunc erit omnia in omnibus (I Cor. XV), vita, virtus, panis, potus, forma, salus, lux, fons vitae, dux, lex, medicina. Sic erit omnia in omnibus, juxta illud: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI). Hinc est illud: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Hinc est illud sapientis: Te cernere finis, Principium, vector, dux, semita, terminus idem. Haec de adventu Christi in carnem, nunc de adventu ejus ad judicium dicamus.
Et Hierusalem erit sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. Post datam sane judicii sententiam, post divortium electorum a reprobis, coetus sanctorum angelicis inseretur choris; et tunc Hierusalem uxor Agni elevabitur a terrenis: Tunc absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum; et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor; sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). Non erit, inquam, amplius clamor suggestionis, dolor tentationis, luctus compunctionis; quoniam priora transierunt. Quae sunt priora? Serpentis suggestio, mulieris delectatio, viri consensio. Sed transiit suggestio, data impassibilitate; delectatio, perfecta charitate; consensio, plena felicitate. Hinc Isaias: Consurge, inquit, consurge, induere fortitudine tua Sion; induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti, quia non adjiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus (Isa. LII). Sequitur: Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, etc. Per montes, et colles, et rivos diversitas meritorum ostenditur. Per dulcedinem, lac et aquam, varietas praemiorum. Quod autem fons egreditur de domo Domini irrigans torrentem spinarum, illud est, quod alibi dicitur: Laetitia sempiterna super capita eorum (Isa. XXXV). Et illud: Agnus, qui in medio eorum est, reget eos et ad vitae fontes aquarum deducet eos (Apoc. VII). Tunc Aegyptus et Idumaea erunt in desertum perditionis, et Hierusalem cum Judaea habitabitur in annos generationis; quia et illis dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV); Et istis: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum (ibid.). Et tunc Dominus mundabit sanguinem electorum, quem prius non mundaverant; quia, ut doctores asserunt, electi videntes apostatam angelum irrevocabili sententia mulctatum, insolubili vinculo innodatum, horribili poena damnatum metu concutientur, ipsoque metu ab eo, quod aegre mundaverant, purgabuntur. Juxta illud Job: Cum sublatus fuerit, inquit loquens de apostata angelo, timebunt angeli, et territi purgabuntur (Job XLI). Et post haec Dominus commorabitur in Sion, hoc est, in specula visionis; quia tunc praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Moraliter de adventu Sponsi ad sponsam Christi, ad columbam, ad unicam, dilectam et fidelem animam. Cum Dominus habitans in Sion, in monte sancto, in sublimitate, scilicet contemplationis cum sponsa propius init copulam unionis, quando sponsus et coelestia propinat oscula, quando angelico obsequio paradisi ministrat ei fercula, tunc Hierusalem fit sancta, utique sancta, quia a terrenis elevata. Elevata, inquam, ab iniquitate, elevata a curiositate suspensa a voluptate, sequestrata a vanitate. Tunc alieni per eam amplius non transeunt, quia nec maligni suggestio, nec spiritus elatio, nec carnis titillatio, nec mundi infestatio eam irritare ullatenus praesumunt: quam Sponsi felicitas, contemplationis reclusam thalamo, unionis lectulo inserit. Non transcunt, inquam, per eam alieni amplius; quia quae impassibili jungitur et beato inseritur, nulla rerum molestia etiam ad modicum pulsatur. Per gratiam Sponsi, eam dico impassibilem factam, non substantialiter creatam. Sequitur:
Et erit in die illa, hoc est, in illa contemplationis claritate, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae. Montes, sunt contemplationum sublimia; colles, innocentiae opera; rivi, poenitentiae exercitia; dulcedo, est perfecta dilectio; lac, est sancta devotio; aqua, devota compunctio. In illa ergo die, hoc est, in illa unionis felicitate, sponsa per gaudium contemplationis, dulcedinem accipit perfectae dilectionis: a qua descendens, et ad seipsam rediens affluit lacte devotionis. Unde sese prae amore superiorum crucians immergitur aquis compunctionis, indeque egrediens per poenitentiam exercetur asperam; post haec ad innocentiae trahitur opera, demum ad contemplationis avolat, dicens. Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? (Psal. LXXII.) Item: Elegit suspendium anima mea (Job VII). Tunc fons egreditur de domo Domini, et irrigat torrentem spinarum; quia ubertas et privilegium spiritualis gratiae de secreto gaudio purissimae manat conscientiae, aculeos retundens vitiorum, motum compescens tentationum, flatum sedans desideriorum, et sedem poliens affectionum. Tunc fugatur ignorantia, tunc pessundatur carnalis concupiscentia; quia mens claritate contemplationis illuminatur, et perfectione dilectionis concupiscentia sanatur. Aegyptus siquidem interpretatur tenebrae, per quas ignorantia: Idumaea, terrena, per quam carnalis designatur concupiscentia. Judaea vero et Hierusalem in aeternum habitabuntur. Judaea, confessio; Hierusalem, dicitur pacis visio. Mens enim devota, et perfecta vel ad sui descendens cognitionem, delicta confitetur Deo per humilitatem compunctionis; vel ad Dei ascendens cognitionem per gratiam contemplationis, sublimatur ad visionem pacis, et tunc in voce exsultationis, et confessionis sonus fit in ea epulantis. Nunquam fidelis anima deserit Judaeam; quia vel compuncta confitetur scelera, vel devota gratias agit propter gratiae munera, vel sublimata eructat hymnum recipiens praemia. Tunc quoque Sponsus sanguinem mundat, qui hactenus mundari non poterat, quia per consortium unionis, Sponsus sponsae praestat privilegium perfectionis, ut contra naturam natura sentiat, cui naturaliter natura obviat. Et tunc Dominus naturae per privilegium gratiae in Sion, hoc est, in specula gloriae commoratur. Qui nostram purgare naturam, et suam nobis praestare gratiam, ad ipsius sublimitatis gloriam dignetur. Qui trinus et unus vivit, et regnat Amen.
Chapter 62 of 62