Skip to the text

59. Lecte mi vermicule

lecte mi vermicule,
In caritate perpetua dilexi te.
Tu enim vivis in me,

et ego in te.

G3e753e9X5ex53 LIX. LX ZO eS SY esse

Mane in me
et fruere me (versus).

O mira dignitas vilis homunculi,

o stupenda benignitas Altissimi,

qui tam indignum dignatur sic pie affici.
In caritate (versus).

Et unde hoc mihi vili pulviculo,

pauperi vermiculo,

creaturarum minimo,

ut sic dilectus uniri merear Altisssimo ?
Tu enim (versus).

Si totus sum tuus, dilectissime,

et omnia mea a te et in te,

sicut tu vis, sic semper fiat de me.
Mane.

Chapter 54 of 103