Skip to the text

42. Iesus ad dilectum suum vacantem sibi et intentum

ug Ili mi dilecte,
in omnibus crede te mihi

et recurre ad me,

quia mihi cura est de te,
sicut ab aeterno disposui

et volui de te,

sic ambula fideliter coram me.

Mane in me

et dilige me

qui ab aeterno
dilexi te (versus).

DILECTVS AD IESVM.

En pater meus es tu,
qui semper amasti me,
in omnibus te laudando
glorifico te
et prae omnibus eligo te
et do tibi me.
nec quicquam cupio extra te,
tamen non cessas sic affari me.
In omnibus (versus).

DILECTVS AD IESVM.

En totus tuus sum, dilectissime,
et omnia mea a te et in te,
sicut tu vis, sic semper fiat de me.
Mane.

Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.
Fili mi etc.

Chapter 40 of 103