58. Adhortatur Iesus pusillanimem atque pie confortat
ie mi dilecte,
antequam plasmavi te,
Ego novi te
et in manibus meis descripsi te.
Tu semper mecum es,
et omnia mea tua sunt (versus).
Nunc si gloriari voluero,
vere non erro nec desipio,
quia ut audio ego nihil,
non nihil sum Altissimo.
Ego (versus).
A DILECTVS AD IESVM.
O ingens stupor, o gaudium,
quod me vilem pulviculum,
qui nihil fui et nihil sum,
sic amas, Pater, et adoptas in filium.
Ego (versus).
DILECTVS AD IESVM.
Et ego quidquid sum,
quidquid habeo,
quidquid possum,
tibi retribuo,
si non satis est
quidquid est,
quidquid vivit,
quidquid intellegit,
superadicio.
Tu semper mecum.
Chapter 53 of 103