70. Niversalis ecclesia
y Niversalis ecclesia
congaudeat his temporibus
cum angelis sic canentibus.
Eia, eia,
eia, eia,
alleluia,
Deo in excelsis gloria,
et in terra pax hominibus,
sus valasus, valasus
vala susin o risus,
vala susin sussin
sussin sussin o risus,
requiescat iste parvulus.
Auscultate nova gaudia,
dicit angelus pastoribus
super gregem vigilantibus.
Eia — parvulus (ut supra, et sic
post quamque stropham).
Qui delebit mundi vitia,
est in Bethlehem infantulus,
Dei Patris Vnigenitus.
lacet hic cum matre Maria
solus in praesepe positus,
pannis involutus vilibus.
Sed Ioseph et animalia
bina quae sunt, bos et asinus,
serviunt ei in genibus.
CASSCTSSCTELCFGS LXXI LOS HLOSHLOSHLOSD
Haec invenietis omnia,
properate vestris gressibus
devotis laudando mentibus.
Contra iura naturalia
oritur salus credentibus
cunctis physicis stupentibus.
O magna Dei clementia,
quod Rex regum potentissimus
nasci dignatur ut servulus.
Inde benedicta, domina,
semper es in mulieribus,
praebe veniam poscentibus.
Natus tuus, caeli regina,
donet nobis suis servulis
conregnare sanctis omnibus.
Chapter 65 of 103