1. Oratio ad Patrem legenda infra missam de oblatione corporis Christi, de merito passionis eius et de nostra resignatione. s
Q VAY Espice, clementissime Pater, de et sanctuario tuo etde excelso caelorum habitaculo super sacrificium acceptabile tibi. Intuere sacrosanctam hostiam unigeniti filii tui, !0 quam offert vultui tuo pro nobis. Ipse est enim summus sacerdos et verus pontifex, qui non alienam hostiam, sed propriam carnem dedit ad immolandum in ara crucis pro vita saeculi. Propitiare ergo mihi peccatori hodie per hanc salutarem victimam. Esto exorabilis mihi infirmo homini, multum labili et vitioso: qui non sum dignus respicere caelum neque calcare terram, quoniam te Creatorem meum offendi saepissime, saepius agendo, loquendo, cogitando contra praecepta tua irreverenter et insensate. Propter quae omnia merito incurri gravissimam indignationem tuam nec non omnium creaturarum accumulavi mihi inimicitiam. Te enim offenso et despecto iam utique iusto iudicio omnis adversatur creatura peccatori. Sed omnipotens et Deus totius consolationis, miserere mihi servo tuo ex intimo corde paenitenti et dolenti. Quonioiam ex nihilo factus sum et in peccatis conceptus, ut fragilis homo cecidi. Parce mihi, Domine, parce. Da veniam filio prodigo ad te revertenti de siliquis porcorum et stanti ante thronum gloriae istuae et postulanti manum misericordiae tuae a mane usque ad vesperam: donec descendat ros gratiae et pluvia consolationis super terram cordis mei, quod iam aruit et contabuit prae multitudine peccatorum. Propter temet ipsum inclina, Deus meus, autem tuam mihi et exaudi verba mea. Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. Scio, quia non propter opera mea facies, si qua forte videntur: sed propter bonitatem tuam, Domine, quae immensurabilis praedicatur. Amplius autem exaudi me per singulare meritum amantissimi et dulcissimi filii tui Iesu Christi, qui pro peccatoribus crucifixus est et mortuus, ut omnium peccata sua deleret passione.
Recordare, alme Pater, inaestimabilis caritatis eius, quomodo in mortem tradidit animam suam, ut vivificaret populum suum, qui in nullo sibi pepercit, ut reis et damnatis in aeternum parceres.s Memento amarissimae passionis eius, quam gravia et indigna suscepit: qualiter ab hora matutina usque ad exitum suum in cruce pro humano genere laboravit clamans sanguinis sui effusione pro reconciliandis tibi peccatoribus: ut amicos de inimicis faceret et de suis profugis adoptionis filios. O summe et venerande et colende Pater, hodie tibi repraesento omnia signa passionis unici filii tui cum nostra supplicatione atque suffragio omnium beatorum martyrum, qui eandem passionem specialius imitati sunt. Aspice et cognosce, cuius sunt signa haec amabilia adoranda per saecula. Ecce crux, clavi, lancea, fel, arundo, spongia, sputa, flagella, corona spinea, sudor, sanguis, alapa, virga, testis, columna, alba vestis, purpura et inconsutilis tunica. Ista sunt pretiosa ornamenta et regalia vexilla, quibus ad debellandas aereas potestates processit unigenitus tuus in nostrae carnis substantia. Ista sunt arma bellica, quibus mors devicta est, et humana natura redempta. Per haec igitur benedicta et gloriosa passionis insignia, dimitte mihi Ui omnia peccata mea. Sit mihi haec veneranda armatura et decora contra omnia vitia et temptamenta singularis potentia. Sit mihi cotidianum speculum et dulcissimum animae meae solacium tam dolorosum et flebile spectaculum.
Suscipe, sanctissime Pater, gratissimam hostiam oblati corporis filiitui, quam tu ipse tibi praeparasti ac in sempiternum satisfactoriam, dignam atque sufficientem esse voluisti, ad exhaurienda omnia peccata tam contracta quam voluntate admissa. Suscipe me pariter hodie in sancta oblatione, qua nulla sanctior est et praeisstantior, quae tibi venerabiliter offertur per manus sacerdotum tuorum diebus singulis pro vivis et mortuis ac pro cunctis necessitatibus nostris. Proficiat haec mihi et omnibus orationibus meis commendatis, quorum necessitas et fides tibi nota est, sive iam praesentes sive absentes huic sollemni celebrationi existant. Perveniant ad te preces eorum et devotio, cooperetur illis ad salutem ineffabilis virtus et efficacia sacramenti, quod divinitus est institutum, non humanitus investigandum, sed pie colendum, fideliter adorandum, firmiter credendum et usque ad consummationem saeculi continuandum. O pretiosissimum et suavissimum sacrificium, quod tibi aeterno Patri pro nobis optulit ICSC CNC CONCH CNG SELON LOND LOND LOS) coaeternus filius tuus factus et ipse hostia vera, viva, salutaris, unica et perfecta: qui erat solus pontifex immaculatus, sanctus et immunis ab omni delicto, non habens necesse prius pro semel ipsos rogare et hostiam secundum legem offerre; sed pro debitoribus mortis semel moriens intercessit, non habentibus nec invenientibus in universa creatura, quid pro delicto suo redderent. Iam igitur non despero neque ultra desperabo de venia et curatione peccatorum, quotienscumque etiam me peccatum apprehenderit. Inveni enim, quo lavandus accedam medicum, ad quem sanandus recurram. Scio, ubi sit spes mea et universa consolatio mea; quia in passionibus et vulneribus Domini mei Iesu Christi summa salutis totaque ratio spei meae consistit et abundat. Per omnia benedictus sis, Deus meus, qui tam magna et immensa divinae largitatis beneficia contulisti mihi. Istis namque vehementer me accendis ad regratiandum tibi et dilecto filio tuo.
Sed, o mi Pater fidelissime, quid agam, quia nil dignum in me reperio aptum dono gratiae tuae. Verumtamen, bone Pater, cuius sunt omnia dona bonorum, scio, quia nullius indiges, et tamen te parva nostra delectant, si ea devote et spontanee tibi videris offerri. Dabo igitur aliquid et modicum, quod mihi relictum deperire potest, amori tuo sacrificabo. Nam tibi oblatum melius mihi manet, et tamen merces futura non deerit tam libere offerenti. Si auderet quis inhaesitanter se donare tibi, tu te utique redderes illi, fieretque, quod ore Capitis nostri dictum est: Date, et dabitur vobis. Nunc ergo si digneris accipere, ecce voluntarie me ipsum offero et tuae dispositioni animam meam et corpus meum fidenter derelinquo. Voluntatem quoque propriam, qua pinguius nil tibi offertur, ex hac hora et deinceps promptissimo corde resigno, quemadmodum dilectus filius tuus Christus Dominus noster suam tibi commisit voluntatem, ut nostram in sua abnegatione obtineret salutem, formam praebens sequentibus se fidelibus brevi et pleno sermone, quem dixit. Pater mi, non sicut ego volo, sed sicut tu, fiat voluntas tua. Hoc itaque exemplo vehementer admonitus te inspirante et iuvante denuo me resigno, omnibus, quae mundi sunt, renuntio. Carnis desideria despicio, omnes actus et nefaria consilia maligni spiritus abicio, tuo servitio me despondeo, tibi adhaerere cunctis diebus vitae meae concupisco, iam iamque devote id agere inaostituo. Adhuc vero ut plenius perficiam voluntatem tuam, en meam frangere paratus sum per veram oboedientiam, quam tibi in praelato meo teneor exhibere. Eius enim voci cum oboedio, tibi veraciter oboedio. Ergo illius manibus tanquam parvulus in Christo renatus, qui se baptistae sui manibus humiliter inclinavit, gubernandum me submitto. Fratrum quoque meorum consiliis et sermonibus tota humilitate et pia caritate libens parebo, quos nimirum sanctiores et longe me !0 sapientiores intellegens iure meae imperfectioni praefero. Tibi autem eandem imperfectionem meam cognitam esse sciens in defectibus me accuso atque sanioris emendationis remedium multa contritione a te exposco: quatenus benivolentissima manus tua, quae omnem infirmitatem curat et omnem impotentem roborat, meam indigentiam non relinquat. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum.
Chapter 1 of 16