4. Oratio ad Christum
G [Aus et gloria tibi semper sit, DominE] mine Iesu Christe, qui pro me peccatore descendere dignatus es de caelis et arborem ascendere crucis ad satisfaciendum pro peccatis meis, in qua nudus et toto corpore vulneratus tamquam vilissimus latronum inter latrones pependisti: qui es speciosus forma prae filiis hominum, verus Dei filius, Rex regum et Dominus angelorum. Benedictio et claritas, gratiarum actio et vox laudis tibi sit, Agne Dei mitissime: quoniam dignus es accipere omnem honorem propter passionem mortis et multimodam, quam passus es in cruce, confusionem. Accipe igitur humiles has laudes, devotas gratias, men- ONC ON CY ONCY CE ELON) LOND e ere tales genuflexiones et pia oris mei obsequia pro summa et immensa caritate mihi in passione tua ostensa. Revera tibi gratias agere teneor pro omni, quod vivo, quod sapio: sed multo intentius ets copiosius, quod tuo pretioso sanguine redemptus sum. Magna bonitas, quia me non existentem condidisti; sed maior caritas superlucet, quod perditum reformasti. Etsi in te bonitas et caritas aequalis ac una semper fuit, mihi tamen carior et utilior visa est caritas, quae ita superabundavit. O quanti me existimasti, quem tam caro commercio redemisti. Dedisti certe pretiosissimum, quod habuisti; nam te is pretiosius nihil est, et ecce te totum pro me tradidisti. Quapropter obsecro te, benignissime Iesu, fons bonitatis et caritatis, ut haec a memoria mea non defluant: sed semper imago crucifixi corporis tui mihi resplendeat, et singula plagarum loca amorem tuum cordi meo profunde imprimant; signa enim sunt validissimae dilectionis tuae ad me. Nam omnia haec pro me suscepisti, pro te autem nihil horum merueras, qui peccatum non fecisti, nec maculam quidem peccati contraxisti; in quo dolus non est inventus nec causa mortis, sicut pro te loquebatur Pilatus. Sed ideo oblatus es, quia tu ipse voluisti, qui ad redemptionem totius mundi te missum cognovisti. Innocenter ergo passus es et atroci crucis supplicio interemptus: sed tamen infructuose non es mortuus, quia per crucem et per mortem tuam omnes liberati sumus. O beata et nimium amabilis crux, arbor decora atque salutifera, in qua pependisti vita mea pro me mortua: ut mortem occideres et vitam mihi donares. O quam felix et pretiosa mors ista fuit, quae mortis auctorem vicit, infernum ex morsu spoliavit, paradisi ianuam reseravit. Benedicta sit passio tua, Domine Iesu Christe, crux tua et mors tua, quae antiquam isparentum nostrorum maledictionem in caelestem convertit benedictionem. Benedicta sint omnia membra tua, in quibus passus es: et omnia vulnera tua tibi inflicta aeternaliter sint benedicta. Nam ipsa sunt mea maxima medicamenta contra quaelibet vitia et optima solacia inter adversa. Iesu bone, dulce est tecum esse in cruce, quod magis opto habere, quam 250mnes solationes naturae. Melius est mihi tecum esse in magnis doloribus, quam sine te in summis mundi honoribus. Oh mihi est, quod patior, cum te in cruce contemplor. Sub hac sedebo et lugebo, considerabo et pensabo, quanta passus sit pro me Deus meus. Multi ONC ONCY CNC ONE SELON LOND LOND ZONES) sancti multa passi sunt, sed tu, Sancte sanctorum, amplius. Nam tenerrimum et dignissimum corpus tuum a summo usque deorsum multiplicibus plagis et vulneribus erat dispunctum. Quae etsis evangelistae non recitant, quibusdam tamen devotis fuisse revelatum multi affirmant, sicut his duobus versibus continetur.
Septuaginta quinque quatercentum milia quinque : Tot fertur Christus pro nobis vulnera passus.
Benedictum ergo sit semper sanctissimum et pretiosissimum corpus tuum sanguineis guttis ornatum. Nam variis incisionibus venarum perforatum suae effusionis non potuit tenere modum. Vere tu es dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus: candidus in virgine, rubicundus in cruce, electus in paternae gloriae confessione. O nobilissimum corpus omnia corpora sanctorum sanctificans, omnes electorum animas a peccatis emundans, ave nunc sanctissimum corpus Dominicum natum ex Maria virgine, vere passum immolatum in cruce pro homine, sepultum ab hominibus in corde terrae, resuscitatum a Deo tertia die.
Pretiosum est mihi hoc venerabilecorpus tuum Spiritus sancti operatione de purissimo sanguine virginis Mariae formatum: sed pretiosius mihi efficitur, quia pro me tam deformiter est in passione martyrizatum. Non mihi sordet facies tua olim tam samabilis, nunc autem tam contemptibilis et paene incognoscibilis effecta propter immunda sputa et validos percutientium ictus ac irreverendos capillorum tractus cum velatione illudentium et multa ignominiosa tibi improperantium. O gloriosa facies Dei mei, quam angeli videre desiderant, et quae prius quandoque refulsisti in monte Thabor ut sol, quomodo nunc sic denigrata es, ut nulla in te appareat species neque decor? Propter me denigrata es inclita Dei facies in terris, ut dignus efficerer contemplari divinam faciem tuam in caelis. Ergo illa foeda consputio formosi vultus tui, lotura et purgatio facta est foeditatis animae meae. Insuper et omnia, quae passus es, pro mea satisfactione et redemptione gesta sunt. Erit itaque summa sapientia mea ista meditari et configurari in carne passo. Expoliatus es Conditor orbis terrae, ut ego vestimentis induerer perennis gloriae. Denudatus es, ut me ab omnibus quae mundi huius sunt nudarem et te sine retardatione sequerer. Illusus es, ut me ab illusione daemonum eriperes. Contemptus es, ut me doceres amare contemptum et abiectionem hominum. Accusatus es, ne me leviter excusarem: sed quam multa falsa pertulisses, cogitarem. Condemnatus es, ut aeternam damnationem evaderem. Ligatus es, uts a peccatorum vinculis absolverer. Flagellatus es, ut aeterna flagella cum reprobis non sentirem et temporalia flagella cum electis patienter ferrem. Coronatus es spinea corona, ut ego immarcescibili corona dignus essem coronari: si tamen tibi compatiar, tamquam membrum suo conforme capiti. O Rex aeternae gloriae, quam acutam et despectam coronam pro me vilissimo peccatore portasti. Et quomodo possum sine ingenti cordis dolore cogitare benedictum caput tuum spinis obsitum, arundine percussum, ac omni populo in derisum ostensum?
Eductus es extra civitatem Jerusalem ad crucifigendum, ut me reduceres in caelestem Ierusalem ad perpetue laetificandum. Crucem propriis umeris baiulasti, ut me ipsum abnegarem, crucem tollerem et post te venirem. Affixus es cruci, ut mihi mundus crucifixus esset, et ego mundo. Elevatus es toto corpore a terra, ut ego toto corde elevarer ad superna. Aceto et felle potatus es, ut peccatum, quod gustu vetiti cibi in mundum venit, amaro poculo expiares, et ut tuae felleae potationis inter epulas recordarer. Derelictus es a Patre in crucifixione, ne ego desperarem in temptatione vel gratiae subtractione. Derelictus es etiam a notis et discipulis tuis, ut spes mea non figeretur in hominibus. Compassus es tamen cordialiter matri et discipulorum infirmitati, ut proximorum semper condolerem necessitati. Pro crucifigentibus rogasti, ut ego in me peccantibus benigne indulgerem et tibi omne iudicium committerem. Post haec testamentum fidele statuisti: nam animam Patri, matrem discipulo discipulumque matri commendasti: ut et ego instante mortis is articulo animam meam tibi commendarem et sanctissimae matris tuae praesentiam specialiter invocarem. Cuius clementiam humiliter invoco, ut cum beato Iohanne apostolo tuo et ceteris sanctis N. N. mihi assistere dignetur morienti, sicut tibi astitit in cruce pendenti. Enimvero tuus fuit eius dolor, et tuus dolor nihilominus eius erat, cuius cor compassionis gladius penetravit. Cumque vidisses matrem et discipulum stantem, quem diligebas, nequaquam descendisti de cruce propter eos, scilicet in oboedientia Patris tui usque in finem permansisti praebens mihi exemplum perseverandi in via et in lege fua, quam nunc relictis parentibus et amicis coepi ambulare. Ambulabo in ea ZEST CN CY ON CY CN MELON ZOD LOND LON) duce gratia tua, et si perseveravero tecum, erit sine dubio merces mea aeterna. _ Sicut ergo tu, Domine Iesu, nec propter matris tuae fletus nec propter Iudaeorum obprobria consensisti de cruce descendere: sic nec ego moveri debeo cuiusquam blando sermone vel consilio, aut etiam vano terrore contrariorum a statu sanctissimae servitutis tuae: sed tecum vivam, tecum moriar in cruce: nec mihi contingat parcere animae meae propter te, qui animam tuam pro me posuisti, ut non perirem in aeternum. [Inclina itaque nunc ad me caput tuum in signum praecipui amoris: et ego cor meum ads te in signum intimae compassionis: et simul moriatur anima mea cum anima tua, ut ubi tu es, illic sit et ipsa; nunc per desiderium, post per praesentiam et beatificam fruitionem. Aperi quoque mihi latus tuum ad pausandum in eo. Ideo enim apertum est, ut ego intrarem et ab aestibus vitiorum curarer. Profluxit ex eo sanguis et aqua; aqua, ut lavarer a contractis maculis et privatis; sanguis, ut redimerer a iugo diaboli et poenis inferni. Eia suscipiam te iam de cruce cum singulari reverentia. Ponam te dulciter inter bracchia mea, qui non habuisti, ubi caput tuum reclinares dispunctum ao corona spinea. Plangam te quasi unigenitum Patris et primogenitum virginis matris, antequam ponaris in monumento ab oculis meis: et considerabo omnia quae fecisti, docuisti et passus es in mundo, sab hora nativitatis tuae usque ad horam mortis et sepulturae tuae. Exinde mihi sit tua reverenda sepultura omnium mundanorum perfecta clausura. Hic requiescam, hic habitem, hic cunctis tumultibus exclusis tecum sepeliendus ingrediar; ubi tibi soli unitus toti mundo mortuus sim ac sepultus. Amen.
Chapter 4 of 16