2. Oratio de recordatione et imitatione passionis Dominicae
Omine Iesu Christe, qui pro nostra j 4? salute pati, crucifigi ac mori venisti, da mihi passionem tuam doloroso corde saepius percogitare et eam constanter posse imitari. Da, ut, quidquid adversitatis, gravitatis vel iniuriae mihi obvenerit, de manu tua benivolenter accipiam et pro nomine sancto tuo aliquid perpeti gaudeam, qui tam multas iniurias et poenalitates innocenter pro me tolesrare dignatus es. Nempe ad digne rependendam tibi vicem non possent adaequari omnis hominis maledictiones mihi illatae, quanto magis breve vel asperum verbum seu molestum aliquod factum Sine mordaci cogitatione perferre debeo. Procul igitur omne murmur sit, sileat indignatio, conquiescat suspicio, sed magis benigna patientia humilisque confessio loquantur, quod ampliora mereatur iniquitas mea recipere, quam aliquis mihi possit irrogare.
Dehinc quaeso, ut largam mihi infundas caritatem, quatenus plenam indulgentiam et compassionem devotam, precem et excusationem debitoribus meis reddam nec non gratiarum actiones pro magnis lucris patientiae persolvam : quoniam tuus debitor sum in valde multis lugendis excessibus. Exceptis enim beneficiis, unde tibi debitor sum in quibuscumque sufficio, inmo ultra quam sufficio, adhuc revera pondus peccatorum meorum praeteritorum et cotidianorum gravibus me debitis admonet, cuius tamen, aout confido, pars maxima solutionis erit sustinentia et dimissio iniuriarum et sup- CINCI ICIC NEIGI 2 LASDLOSDLOSHLOSD plex oratio pro adversantibus. Exemplum namque mihi reliquisti memoriale, qui pro crucifixoribus exorasti, ne perirent. Vtinam et pro me peccatore Patrem nunc exorare digneris, ut dimittat mihi, quids quid conscientia meruit, et adiciat, quod tenuitas mea petere non praesumit. Tu es enim advocatus meus iustus et fidelis apud Patrem, qui tuo sanguine me redemisti tuoque exemplo ad viam perfectae humilitatis, mansuetudinis et patientiae dulciter invitasti. Adiuva me ergo, Domine Jesu, spes mea et refugium in die tribulationis, ut non declinem a via patientiae quacumque adversitate exurgente: sed ad te incunctanter recurram pro iuvamine et ereptione necessitatum mearum. Multa namque sunt huius vitae adversa, quae sustinere non est possibile. Ego non sufficio, notum est tibi, quando in minimis me probas, nec alium quam infirmum hominem me invenio. Quapropter oro te, Domine, aperi mihi thesaurum miserationum tuarum et illud mirificum maximumque passionum tuarum revela mysterium, in quo omnium infirmorum et tribulatorum continentur remedia, ex quo etiam saepe novellus devotionem, et devotus consolationem multam haurire consuevit. O Iesu, fons gratiarum, fac intrare cor meum amaritudinem calicis tui, quae omnem gravitatem mihi convertat in dulcedinem. Perfora quoque manus et pedes meos clavis caritatis tuae, ut nec in opere nec in affectu meo quicsquam vanitatis vel carnalitatis ultra vivat. Sed vive tu in me, et ego in te: nihilque mali interveniat, quod nos separet. Nullae ergo deliciae nec ullae me poenae solvant a tua dilectione: sed sive ad mortem sive ad vitam vocaveris, quocumque volueris, Domine, illuc pergam in nomine tuo. Sapiat mihi beata crux tua et taliter sapiat, ut meam libenter feram. Suscepi illam spontanee aeternae salutis intuitu, istamen portare non valeo, nisi continuo manum tuam apposueris. Te vero adiuvante et ducente leve est onus tuum, fitque planum ac calcabile omne asperum carni. Nunc, o dulcissime Iesu, salus et virtus animae meae, confirma me pusillum in hac hora verbis oris tui et praecipue in recordatione passionis tuae me totaliter accende et ad te intime trahe: ut cum frequentatione exercitationis sapor crescat devotionis: ut cum debita laudatione fructus effulgeat piae conversationis. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
[Ij CC NCY CNC CNCY CNS ELON LOND LOND OND)
Chapter 2 of 16