5. Oratio ad Christum
E Cnne Domine Iesu Christe, vul- A nera tua in corde meo pretiosissimo sanguine tuo: ut in eis legam tuum dolorem et tuum amorem ad omnia terrena et ad omnia adversa pro te libenter sustinenda. Fac me, quaeso, participem sacrae passionis tuae et acerbissimi doloris, quem sustinuisti in gravi et longa appensione crucis. Tunc enim benedictae manus ab impiis conclavatae, et speciosissimi pedes tui ligno durissimo sunt affixi. Tunc enim totum corpus tuum ita extensum est, ut omnia ossa tua dinumerari possent. Tunc denique, postquam emisisti spiritum sanctissimum, QXG6392639;639263 ELON LOS LOND LOND) latus tuum lancea militis tam valide perforatum est, ut continue exiret sanguis et aqua in redemptionem totius mundi. O inaestimabilem caritatem, ut damnatum servum redimeres, temet ipsum tantis s suppliciis exposuisti et innoxiam mortem, ne aeternaliter morerer, libentissime suscepisti. Ego, Domine, peccavi; ego hoc grande peccatum feci; ego sum reus omnium vulnerum tuorum. Quid igitur retribuam tibi pro omnibus, quae retribuisti mihi? Si dedero me et omnia mea, quae umquam habui et habiturus sum, pro caritate hac maxima, quam fecisti mecum, quasi nihil esset. Et sits tradidero me ipsum tibi in perpetuum servum, non poterit dignum esse pretium. Insuper si totum mundum haberem ipsumque dare possem, adhuc non esset digna retributio pro minima gutta pretiosissimi sanguinis tui, quem pro me in cruce effudisti. Vna enim gutta pretiosissimi sanguinis tui universum mundum expurgare potuisset. Verumtamen non sufficit amori tuo dare congruentiam satis-2 factionis, sed ex abundanti expendisti pretium, quo totum mundum salvare decrevisti, in quo etiam mihi spem unicam reliquisti. Nam ex quinque corporis w tui vulneribus voluisti largissime emanare dulcedinem caritatis tuae, quam ab aeterno habuisti cum Patre absconditam, sed etiam specialiter passionis tempore in cruce moriens revelasti.
Chapter 5 of 16