6. Brevis admonitio spiritualis exercitii
Vo) superiora: a corporalibus ads TD spiritualia. Paulatim proficit homo: et hoc per cotidiana exercitia. Et licet primo multa sint gravia: tamen in consuetudinem ducta, fiunt levia et sapida. Tria sunt omni religioso necessaria: sine quibus non potest diu stare in bona vita. Haec sunt oratio lectio, operatio. In istis omni die se exercere debet: et semper in aliquo horum occupari. ratio illuminat, oratio purgat; oratio NS consolatur, oratio laetificat: oratio impetrat favorem, oratio alleviat laborem, oratio nutrit devotionem; oratio praebet fiduciam, oratio expellit pigritiam: oratio fugat daemonem, oratio vincit temptationem. Non pigeat te orare: si vis a vitiis liberari. Oratio semper est necessaria sicut et gratia: sine qua vivere spiritualiter non possumus. Orare debemus pro gratia: quia gratia est qua tantum indigemus. Melius est orare quam legere: et in tempore suo utrumque est agendum. e &ectio debet esse quasi oratio: et anteg V quam legis praecedat oratio. Lectio sacra ignorantiam nostram erudit: dubia solvit, errores corrigit, bonos mores instruit; facit cognoscere vitia, hortatur ad virtutes, excitat ad fervorem, incutit timorem: recolligit mentem, recreat fastidiosum animum. Et quia non potes continue orare vel legere: debes aliquid utile exterius operari. In qua operatione oratio praeeat oratio intercurrat: oratio totum finiat. perari manibus bonum est corpori, deservit spiritui; aedificatio est proximi: et reparatio est sensus nostri. Etsiinterdum pigri sumus: tamen perseverando vincimus. O quam devoti fuerunt sancti qui sine intermissione orabant; quam studiosi, qui numquam sacra lectione satiari potuerunt: quam ferventes, qui frangi laboribus non valuerunt. Qui propter Deum sibi aliquam violentiam facit, Deus sibi gratiam maiorem dabit: et cito ins virum perfectum mutabitur. Consuetudo mala per bonam consuetudinem vincitur: et bona consuetudo tandem in naturam vertitur; ut quod primo fuit difficile: postea videatur leve ac facile. lie tria oratio, lectio, operatio occurruntnobisfaciendainchoro: quia ibi praecipue frequentatur oratio, in psalmis, hymnis et collectis. Ibi etiam lectio sacra recitatur in matutinis in epistulis et evangeliis; nec umquam deest ibi perfecta eruditio: si fuerit diligens advertentia. Ibi loquitur Iesus nobiscum: cum cantatur. Salus populi ego sum. Et iterum nos loquimur cum Iesu: cum dicimus. Spes mea Domine a iuventute mea: adiutor in opportunitatibus in tribulatione. Ibi est operatio bona et perfecta: cum corpore stamus et ore cantamus. Non est parvus nec infructuosus labor: die noctuque chorum frequentare. Non est etiam otiosus qui devote orat: immo maximus labor ad orationem se dare, cum orare non libet. Non est otiosus qui scripturas legit aut legere audit: aut de eis meditatur et ruminat. Fit homini chorus paradisus: si incipit delectari in somnibus divinis scripturis. mni media nocte statim ut suscitatus W274 fueris surge alacriter: et praepara cor tuum ad vigilandum et psallendum Domino in laetitia et exultatione. Si non habes devotionem in choro, psalle aequo animo: et expecta gratiam Domini de caelo. Saepe dat Dominus in fine: quod ante iuste denegavit. "Vult quod laboremus: vult quod patienter expectemus. Vult quod gratum nobis sit et magnum: quod dare disposuit. Vult ut cognoscamus veraciter quia a nobis nihil boni habemus: sed totum de sua gratia et misericordia nobis constat. Oremus ergo, cantemus et laudemus Dominum Deum nostrum qui fecit nos: quia nihil iucundius, quam Deum corde et ore laudare. Longe sit somnolentia longe et pigritia: ubi in conspectu angelorum et coram oculis maiestatis Dei stamus. i gis matutinis offer te ipsum Deo in sacrificium laudis perpetuae: ut in sui nominis laude et amore tota dies et nocte te dignetur conservare. Hoc enim principale opus nostrum esse debet, Deum semper laudare: et omnia opera nostra exteriora et interiora parva et magna ad suum honorem pure et integro corde agere. Vita angelica est, chorum cum devotione et reverentia frequentare. Nam ibi plures devoti visiones angelicas habuerunt; saepius in spiritu rapti sunt: frequenter illuminati, dulciter consolati et fortiter accensi sunt. legs primis vel tertiis studeas te continere a verbis multis et circuitionibus; sed quanto celerius potes cellam pete: et aliquid boni exercitii propone, quod tibi per totam diem deserviat. Statue firmiter quod hodie velis te custodire in omnibus moribus et sensibus tuis; haberescilicet pudicos oculosnon curiosos, pauca et utilia verba: gressum maturum et incessum humilem; et in omnibus motibus et statu nihil agere aut praetendere: quod cuiusquam offendat aspectum. Vbicumque necesse fuerit te esse: omnibus privatis praetermissis studeas tempestive venire. Nec assuescas malum susum: posterior saepius veniendo. Nihil aestima quod facis: si non prius feceris quod debes. Esto igitur ubique cum primis: alacer et paratus in omni loco' et tempore ad hoc deputatis. Communia semper praepone propriis et privatis. Alterius potius quam propriam facere studeas voluntatem: et eris omnibus dilectus tam Deo quam fratribus. Pauca verba et humile responsum habeat os istuum. Melius est tacere: quam imprudenter loqui. Libenter sis in cella: si non potes custodi os tuum.
EN ntequam exeas, et postquam intra- WAL veris cellam: brevem habeas orationem. Noli cor tuum effundere ad exteriora: sed disce manibus operari et corde orare. Nemo statim perfectus est, nec una die acquiritur virtus et devotio asista: sed cotidiano exercitio et diligenti proposito efficitur homo devotus et internus.
$$ ki OR tibi semel inhibetur: sic studeas XS% dimittere, ut non sit opus secundo. Quod tibi pro bono dicitur, pro bonos accipe: et eris semper inde melior. Non quaeras excusationem in defectibus: sed humiliationem cum emendatione. Si vis semper lucrari et amari: humilia te et tace sustinens. Virtutes semper laetificant: passiones maestitiam generant. Sacram scripturam dilige; libenter in corde lege: et aliquid inde extrahe. Disce devote meditari; cum gemitu cordis orare: et mentem ad Deum elevare.
(enia exercitia ad hoc dirigenda NEY) sunt: ut passiones vincantur, ut propria voluntas mortificetur; ut mundus contemnatur, et Deus diligatur: ut caro refrenetur, et spiritus ad caelestia elevetur; ut omnibus affectionibus mitigatis: puritas cordis et tranquilla mens possideatur. Modicum laborabis: et magnam requiem invenies. Breve est tempus peregrinationis nostrae: sed praemium nostrum erit gaudium sine fine. Multi maiora tolerant pro mundo: quam nos pro Deo. Multi duriora patiuntur, et virilius agunt pro inferno: quam nos pro caelesti regno.
Nice age et confortetur cor tuum: w Dominus erit tecum in omni tempore et loco. Quaere illum et invenies: pan ne cesses; si moram fecerit, expecta eum: et non morabitur. Dic ad eum. Veni Domine et noli tardare: Domine ad adiuvandum me festina. Adiuva me Iesu bone: et salva erit anima mea. Servus tuus sum ego; da mihi auxilium isgratiae tuae: et bene mihi cito erit. Domine dignare esse mecum: et ego libenter volo esse tecum. Domine propter te incepi, propter te mundum reliqui; propter te patior temptationes istas, propter te suscepi labores istos: propter te morior tota die, propter te aestimatus sum sicut stultus et inutilis homo; propter te arguor et corrigor: propter te surgo et canto, propter te ieiuno et vigilo, propter te laboro et scribo; propter te cellam custodio et taceo, propter te omnia ago et sustineo: quia tu bene dignus es et largus ad retribuendum mihi in tempore tibi placito.
Domine suscipe servum tuum in bonum: et non timebo quid faciat mihi caro vel homo. Domine Iesu esto tu refugium meum: et unicum solacium meum. Esto tu specialis amicus meus: quia omnes amici mei me reliquerunt. Esto tu spes mea: quia vana spes in hominibus. Esto tu gaudium meum et laetitia cordis mei: quia omne gaudium mundi totum inane. Esto tu dux meus et notus meus et socius meus in via qua ambulo: quia homines cito deficient et auferentur a me. In te cantatio mea in te consolatio mea: in te tota fiducia mea. Sis tu salus mea et honor meus: amor meus et dulcedo mea. Da mihi amare crucem tuam: et imitari vestigia passionis tuae. Scribe vulnera tua in corde meo; et da mihi ex desiderio sustinere improperia et iniurias undecumque illatas: et tibi configurari in vita et in morte. Tu mihi vivere sis: et mori pro te lucrum magnum videatur.
: i ee bona confert passio Christi JQ ? frequenter cogitata. Et quandocumque aliquid adversitatis vel gravitatis extra vel intra occurrerit; tunc specialiter est recurrendum ad passionem Christi: et pensandum, quanta Dominus sustinuit pro nobis indignis. Et in hoc debemus consolari quia dat nobis de calice suo bibere: et vult quod discamus in nobis suam passionem perfecte sentire. Modicum confert poenas Christi cogitare: nisi homo velit similia libenter tolerare. Debemus etiam pensare: quanta passi sunt sancti tormenta pro nomine Christi.
TES abiecto timore servili: induere spiritum fervoris et dilectionis. Accipe fortitudinem, et induere armaturam Dei: ut possis resistere in die malo. Confide fili et noli timere: quia istecum sum dicit Dominus ut eruam te. Confortare et esto robustus: quia plures nobiscum sunt quam contra nos. Ego inquit Dominus ante te ibo et pugnabo pro te: eroque tecum ad quaecumque perrexeris. Pone ergo totam spem tuam in Domino et noli esse pusillanimis corde: sed constans et virilis ad omnia.
IS tibi cella paradisus: chorus cae- A lum, lectio sacra cibus. Sit tibi silentium amicus: labor socius, oratio auxiliarius. In choro sis stabilis et quietus: tibi soli et Deo maxime intentus. In cella, aut legens aut orans, aut operans inveniaris. Ad loca ubi multi conveniunt, et loquuntur: non transeas. Tene te solitarium: et senties bonum. In labores et communi societate: raro aut parum loquaris. Raro egredere foras: et si evocatus fueris cito revertaris. Vbicumque esse debes: sine mora venias. Humiles et compositos mores habeas: et omnes sensus tuos sub disciplina custodias. Disce te pro Deo pati, in omni necessitate et gravitate. Non sis importunus: sed omnia fac cum tranquillitate. Cum patientia et humilitate omnes vinces adversitates. Viriliter age et confortetur cor tuum: et fugiet inimicus.
Heyer: qui non habet consolationem $ D, in terra. Beatus qui despicit omnem requiem temporalem pro Christo. Beatus qui se pati scit: cum a Deo et ab hominibus derelictus fuerit. Beatus qui ordinationem Dei expectat: et omnia de manu eius accipit. Disce sine humano solacio vivere: etiam cum copia assit consolatorum. Fragile et indurabile est solacium in hominibus confidere, aut nimis de eorum praesentia gaudere; vel de absentia contristari. Nec enim tu diu hic eris: nec illi etiam diu tecum permanebunt. Cito cuncta oblivioni tradentur: et ideo tamquam nihilum et inane omnes res mundi in corde tuo censeantur. Sit locus tuus proprius regnum Dei, et mansio caelestis: ubi Christus est in dextera Dei Patris. Nulla terra nulla patria, nulla civitas tibi placeat aut alliciat ad videndum sed tantum caelestis habitatio sanctorum, ubi sunt novem ordines angelorum, laudantes Deum in saecula saeculorum. Amen.
FINITVS ET COMPLETVS ANNO - DOMINI - M.CCCC.XLI PER MANVS FRATRIS THOMAE KEMPIS IN MONTE SANCTAE AGNETIS
Chapter 6 of 6