2. Recommendatio humilitatis
Humilis corde: dicit Dominus. bM Summus magister et legifer SZ noster Dominus Iesus Christus humilitatem discere nos hortatur; quam qui bene servaverit cito perfectus erit: sine qua nulla lectio ad salutem valet; quia in vacuum laborat: qui sine humilitate aliquid scire conatur. Est autem prima lectio Christi, humilitas cordis quasi fundamentum omnis virtutis: et necessaria ad perventionem aeternae sasalutis. Advertat igitur hanc sacram lectionem: quicumque desiderat habere nunc gratiam, et in futuro vitam aeternam. Qui vero istam humilitatem neglegit; quitquid agit et cogitat: totum destruit et amittit. Doctrinam igitur Christi audiant omnes christiani; omnes religiosi, omnes sacerdotes, omnes praelati omnes subditi omnes nobiles et vulgares, omnes docti pariter et indocti: quia non elata sed humilia docet Christus; non vana sed sutilia, non falsa sed vera: non terrena sed caelestia. Cito igitur doctus erit et beatus, quisquis Christum fuerit humiliter imitatus. Est enim humilitas singularis virtus Christi: contraria diabolo et odit10 bilis mundo. Qui hanc corde et opere tenet, Deo et angelis placet: et securior ex hoc saeculo migrabit sicut Christus dicit. Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum. Itaque sine humilitate non est salus: nec virtus nec actio Deo grata. Omnis labor quamvis magnus quamvis diuturnus: sine hac efficitur nullus. Nam profunda humilitas, arcem tenet virtutum: et triumphat semper 2de inimicis. Exultat de gratia Christi quae illi datur tamquam amico fideli; quia sponte se subdit Creatori, totum bonum ei ascribendo: et sese in cunctis deprimendo. Absque humilitate vera vacuum geritur nomen sanctitatis; nec prodest foris honestas: si intus humilitas desit. Cum humilitate ad summum scanditur bonum: sine ea de summo ruitur in infernum. Testes sunt humilis publicanus: et pharisaeus elatus. Horre Luciferum de caelo cadentem; intuere Lazarum humiliter iacentem: et ab angelis in sinum Abrahae laetanter elevatum. Vnde humilis mater Iesu dixit in cantico suo. Deposuit potentes de sede: et exaltavit humiles. Exempla sunt plura in scripturis sanctis: et cotidie apparent pericula de sua virtute superbientibus. Qui enim appetit hominibus placere, et magnus reputari: Deo vilescit et sicut fumus evanescit. Omnis superbus coram Deo immundus; nescit se ipsum: nec suum praevidet casum. Qui erigitur in superbiam: iusto Dei iudicio cadit in reprobum sensum. Qui alteri se praefert et altum de se sapit: cadit ab alto humili stante. Latens superbia pestis iniqua: foris blanda intus amara; in prosperis laeta: in adversis turbulenta. Qui alium quaerit confundere et se iustificare: se ipsum confundit et suam superbiam demonstrat. Superbi est sibi ipsi placere, et plus sibi quam alteri credere: et aliorum facta cito reprehendere, et simplices deridere. Hic est proclivus ad omne malum. Perversum namque gerit iudicium, qui magna de seas sentit: et de aliis peiora confingit. Superbia numquam melius vincitur: nisi per frequentem exercitationem in operibus despectis et iniuriis multis et locis extremis. Cui grave est subesse et seniori oboedire: longe est a vera humilitate.
Radix virtutum humilitas; pretiosum ex se producit oboedientiae fructum: et maturescit in caritate. Ad verum humilem spectat proprios defectus respicere; se sipsum iudicare: et die noctuque sua commissa deflere. Humilis frater praelatum suum non iudicat, ne Deum iudicem offendat: socium non contristat, seniorem honorat; imperfectum tolerat, pro temptato orat: succurrit indigenti. Duo humiles bene concordant: duo superbi pro vili etiam re contendunt. Verus humilis potest secure laudari; quia in veritate fragilem se cognoscit: et acutos Dei ocuislos in omni facto et cogitatu suo expavescit. Multum valet ad humiliandum se occulta Dei iudicia timere: et de extremo fine semper cogitare. Vere humilis est: quem laus humana non movet. Et qui caelestem gloriam attendit: omnem temporalem honorem faciliter contemnit. Qui autem propriam gloriam quaerit, in veritate non stat: nec Deum perfecte super omnia amat.
Humilis praelatus Deo carus: et omni honore dignus. Humilis subditus: magno praemio coronabitur in caelis. Sobrius et castus: angelorum socius et hominum decus. Qui saeculi tumultum fugit: castior ao manebit. Devotus et internus homo secretum diligit: ut Deo liberius vacet.
Tacitus monachus frequenter orans: cum Deo ambulat et caelum penetrat. Bene operans et iniuriam patiens: fructus colligit optimos in futuro. Qui subtilia cogitat et humilia neglegit: foveam parat in quam s nescius cadit. Qui ad altiora anhelat: suspendio animam necat. Prudens homo nihil praecipitanter agit. Fidelis nil neglegit: nec fraudem committit. Iustus causas rerum examinat, antequam iudicat. Sub specie boni, fere decipimur omnes. Qui nimis sibi confidit: periculo se exponit. Consultius agit: qui experto et doctiori acquiescit. Consilium quaerere et orationes petere: humilitatis est in- 1s dictum. Saepe Deus per alium loquitur: quod homini per se non revelat. In hoc magna humilitas et oboedientia apparet; cum quis verbum Dei ab homine imperito audit: et mansuete iracundo respondit. Res plena laude: ad iniuriam tacere. Res confusione digna superiori contradicere: nec obtemperare praeceptis aut monitis virtuosis. Verus humilis oboedit etiam in asperis, et vilibus iussis. Plus omnibus in spiritu proficit: qui profundius se humiliat. Hostem suum uno ictu prosternit: qui proprium videre citius frangit. Quid tam rarum et mirandum; sicut magna agere, et humiliter de seso sentire? Quid plus? Gratia Dei non abuti: neque potestate concessa. Ad evadendum igitur pericula diabolica, a dextris et a sinistris instantia; non est tam potens armatura sicut humilitas vera: et oratio devota cum conscientia pura. Superbus tot habet laqueos: quot cogitationes iniquas et elatas. Humilis mens in bonis non elevatur: sed gratias agit de omni bono quod accepit. Qui se tempestive humiliat sapienter facit: ne deteriora sibi contingant. Perhumilitatem placatur Deus de omnibus offensis; aedificatur proximus in aliquo laesus: confunditur diabolus; aperitur peccatori caelum: purgatur omne isdelictum. Vis non timere diabolum? Humilia temet ipsum. Sola enim humilitas universos diaboli laqueos evadit: potentiamque prosternit. Quotquot deiecti sunt et decepti: per mentis elationem inflati ceciderunt. Esto ergo humilis et vilis in oculis tuis: ne Deo displiceas et cum diabolo corruas. Nam caelum non suscipit nisi humiles ; nec Deus eligit nisi humiles: nec iustos approbat nisi sint humiles.
Chapter 2 of 6