Skip to the text

3. De mortificata vita pro Christo

Y Loriosus apostolus Paulus docet me mortificatam gerere vitam, dicens. Existimate voss mortuosmundo :viventesautem Deo in sanctificatione. Et in alio loco dicit. Si commortui sumus: et convivemus. Idcirco mortificatio est mihi necessaria; et quod in omni re me relinquam et vincam propter Christum: qui pro me mortuus est et resurrexit a morte. In vita Domini nostri invenio perfectam mortificationem mei ipsius secundum affectionem naturae et inclinationem senis sualitatis: quae debet utique refrenari et subiugari. Invenio etiam in morte Christi quandam spiritualem et internam vitam gratia et virtutibus plenam: cum qua resurgo ab omnibus perituris rebus et ad-2o haesionibus creaturarum, extra me vel in me cum aliqua dilectione aut aversione. Et quando ab omnibus vacuus sto et inoccupatus maneo: tunc ad caelum pergo cum Christo; nec ulla res me tunc deslectat neque ullum solacium recreat: sed solum unio Christi, sua gloria et esse cum ipso. O quam felix est ista mortificatio: quae mihi aperit ianuam aeternae vitae. io Beatus lohannes evangelista audivit vocem de caelo dicentem sibi. Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo enim iam dicit Spiritus: ut requiescant a laboribus suis. Vere caeleste est verisbum: mori peccato, et vim facere naturae. Nec prius vera interna pax invenitur; nisi homo sibi ipsi sit mortuus et mundo: atque cotidie de novo mori se disponat. Quoniam omni die oportet me proponere, velle, mori propter Christum, et de novo incipere vitam meam emendare; et ad patiendum et moriendum disponere: et me ipsum vincere. Immo omni hora et tempore oportet me niti esexire a me ipso et ad fundum me relinquere propter Christum: atque in eius amore mei ipsius amorem abnegare et nihilare. Nam tantum lucror: quantum pro Christo dimitto; et tantum proficio: 3 quantum a me exeo. Vbi me relinquo ibi me invenio: et ubi me ipsum quaero ibi me perdo. Vbi me ipsum praetendo ad commodum: ibi me laedo. Adhuc in multis habeo mihi ipsi mori: non est mihi cum una morte faciendum. Volo autem libenter mori secundum spiritum :s quamvis caro sit infirma et rebellis. Oportet me saepius agere quod invite facerem: et saepe dimittere quod libenter agere vellem. Et in istis tota pugna mea et victoria consistit. Beatus qui in omnibus se relinquere scit et frangere: quia coronam aeternae vitae a Deo accipiet. Hominum praemium vile est et parvum atque nimis cito perditum; sed apud Deum nihil potest amitti: nec inis tempore nec in aeternitate. Ego volo apud dilectum Dominum nostrum manere: transeat mecum qualitercumque potest. Quia si deliqui: ipse mihi libenter vult indulgere; et si bene egi: ipse bene remunerabit. Huius rei ipsum accipio testem.

O dilecte Iesu hoc mihi favere digneris: quia ego nihil sum. Bene possum de me conqueri, et valde me ipsum lamentari : quia egomet sum totum quod me impedit et gravat, cum recte aspicio et considero. Confiteor Deo, quod est culpa mea. Et quanto melius me humilio et despicio pro omni causa impediente, eo facilius ad veniam pervenio: et omne onus cum humili sufferentia oneris Christi vinco. Quid mihi prodest, quod impedimentum meum alteri impono? Si ius habeo; bonum est mihi quod taceo et sustineo: squia multa querimonia non meliorat me. Et si iniustitiam habeo: tunc potius cedo tempestive quam tarde. O dilecte Iesu iuva me portare onus meum: quia sine te nihil possum. Tu es fidelissimus amicus et auxiliator optimus: quando necessitas rei incumbit. Oportet quod permittam omnia transire super me: et tam iustum quam iniustum aequaliter portem, quamvis sit mihi saepius grave; tamen me ipsum resignabo: quia mox erit hic finitum tam gaudium quam lamentum. Beatus est qui divina promissa expectare scit: et permittit Deum secum agere omni tempore pro meliori beneplacito suo, sine electione et exquisitione. Regratior tibi Domine de omni gravamine et omni bono quod mihi advenit: quo etiam indignus sum. Laudatus sis et benedictus in aeternum: pro omni consolatione, quam umquam sensi. In brevissimo tempore a pressura mea liberatus sum, et statim satis habeo ad portandum: quia nulla res durabilis est sub sole. Taliter huc venit: et sic ulterius ao procedit. Pati in hoc tempore nulli deficiet: ubicumque quis fuerit vel quitquid habuerit. Benedictus Deus, ego bene promerui pati: et recte ad me pertinet tribulari et contemni. Adiuva me amande Iesu: ad bonum et salubrem pertingere finem. Spero quod adhuc totum s melius fiet: quamvis saepe titubanter et contrarie in hoc tempore transit. Super quo possum confidere; nisi super misericordia tua dilecte Domine, unicum refugium meum? Quid prodest omne solacium hominum, quando tu me deseris? Aut quid me impedire potest; cum tu mihi assistis? Sed tu saepe nimis remotus es et absconsus. Non possum confidere in aliquo solacio et bono sentimento cordis mei: nam saepe privatus sum omnibus antequam scio vel aestimo. In istis oportet ut iterum discam mihi ipsi mori: et omnem internam consolationem abnegem, et in voluntate Domini nostri voluntatem meam deponam; atque exilium meum et pressuram et caliginem studeam sufferre: donec sibi complaceat mei pauperis creaturae iterum misereri et me consolari. Oportet gratiam Deis expectare, et cum paupertate me iuvare: et pensare quia nec unius assis valore dignus sum. Deus autem omnium bonorum principium est et finis. Ipse repente ditat et depauperat, infrigidat etinflammat; exaltat et deprimit illustrat et obscurat: multa mira intus agens quae faciliter nequeunt enarrari. Eia dilecte Iesu fac sicut tibi melius videtur: quia ad profundum non intellego me ipsum. Tibi ssoli notum est, quid mihi utilius sit. Ego committo me tibi: fac mecum secundum praecariorem voluntatem tuam. Quando aliquid mihi obest hoc cito percipio: quia inquietudo cordis non est delectaiobilis ad portandum. Omnis impeditio et perturbatio: ex propria exquisitione venit. Natura semper quae sua sunt quaerit, diversis modis foris et intus, in magnis et parvis: et valde invite vult mori et se ipsam abdicare. Verumtamen oportet ipsam mori et devinci: si spiritus debet quietari et cum Deo uniri. Eia dilecte Domine fac me participem gratiae tuae; et ne derelinquas me in necessitatibus meis: quia adhuc plura habeo ad superandum. Necdum ad fundum me reliqui; neque totaliter mihi ipsi sum mortuus : nec ab omnibus creatis asrebus et affectionibus adhaesivis solutus et evacuatus; sed natura adhuc fortiter in me vivit, et operatur partem suam: "feret dat mihi intellegere quod lebusaeus e.incame adhuc in terra mea moratur. Benefac dilecte Domine propter gratiam tuam: quia in virtute tua mox ad nihilum cadunt omnes inimici mei. Vnico enim verbo et in ictu oculi: omnes ante te sunt effugati. Verum me oportet semper stare in timore et numquam mihi ipsi confidere; quia licet frequenter eripior ets liberor: tamen non sum securus. Super nullo sapore nec commodo nec solacio confidere possum: sed tantummodo super gratia tua o dulcis misericors Domine. Sine te sum mihi ipsi onus et impedimentum: sed tecum et in te efficior firmus et liber et potens mei ipsius. Non possum ponere cor meum super aliquem locum quantumcumque pulcher ille fuerit; quia totum transitorium est quicquid hic quaeritur extrinsecus: totum est instabile et insecurum, in hominibus, in rebus, in domibus, in clausuris; et ubique invenitur defectus contrarietas et resistentia in uno vel in altero: et omnino super pati et20o premi ab intra vel extra venire vult res quaelibet in praesenti. Nihil quippe iuvat quando passio venit quam decorus sit locus: vel quanta bona habeantur. Qui bene cum paupertate se gerere scit, et melius pati pro Deo ac potius semper minus desiderat quam amplius: ille maiorem pacem obtinebit, et altiorem laetitiam apud Deum. Quamdiu aliquid temporale nimium diligitur: non poterit diu interna pax possideri. Cum simplici oculo et puro corde cuncta terrena sunt aspicienda; et cavendum ne cum delectatione sensualitatis res considerentur: sic enim absque nocumento et purus in conscientia homo permanebit. Omnibus rebus mundi et cunctis gaudiis caeli: praeponenda est voluntas Dei.

Chapter 3 of 6