4. De bona pacifica vita cum Deo et hominibus
S I vis Deo digne vivere: debes SI te ipsum illi resignare. Pone cor tuum ad quod esse debet: ZA tunc pacem habes ubique. Praepone graviora portare: tunc minora facilius supportabis. Disce in omnibus te vincere: tunc pacem intus habebis. Quod debeo hoc volo: et sic caelum habeo. Cum patientia et silentio: maior pax acquiritur. Sapiens est: qui bene patiens est. Si debeam me et omnia vincere: tunc oportet me a mortificatione inchoare. Ante omnia mortificatio mihi necessaria est et bona. Quamvis haberem istud vel illud: tamen mihi non sufficeret. Depone ex corde placet et displicet: et nihil te urgebit. Eris quietus ab intra: si te non fundis nimis ad extra. Noli sollicitari de bonis terrenis: ne perdas aeterna bona incaelisquae Christus promisitamicis suis. Quicquid scitur vel habetur: nihil est, nisi Deus ad votum habeatur. Qui omnia parvi pendit quae sub caelo delectant; potest supra caelos tollere mentem: et aliquam de caelestibus gaudiis capere partem. Heu quomodo potest hoc esse: quod utique volumus aliquid esse. Nil tamen sin veritate sumus: quamvis nobis ipsis aliquid esse videmur. Quid vis multum conqueri, et hinc indeque discurrere; quocumque vadis et venis, non omnia prospera invenies: quia ubique occurrit aliquid ad patiendum. Et si inde nescis gaudere; oportet te tamen sustinere, et tandem ad pacem te ponere: sicque in patientia omnia superare. Totum nihil est: nisi desistas te ipsum in aliquo quaerere. Quamdiu hic vixeris contra te ipsum certare habes: et adversarium sustinere. In hoc crescit meritum tuum: si propter Deum sustines quod tibi est molestum. Qui pati fugit, ipsum sequetur: quia ista vita plena est defectibus et pressuris. Quamvis libenter esses liber a passionibus cunctis: tamen non esset semper profectus tuus. Patienter ergo sustine: si vis Deo placere et multum promereri. Nam. totum tibi cedet in bonum: si de manu Dei accipis omne infortunium tamquam animae lucrum. Recta viaad caelum: est pati propter Deum. In humili sufferentia: cognoscitur virtuosa vita et caelestis sapientia.
Chapter 4 of 6