1. Epistula devota ad quendam regularem
Devotionis et pace cordis, pro profectu virtutum et aedificatione aliorum; scilicet solitudo silentium, opus manuum, oratio lectio, meditatio scripturarum: paupertas, sobrietas, oblivio patriae, fuga saeculi, quies claustri: visitatio chori et custodia cellae. Cum his observationibus, fit homo compunctus internus et devotus. Nimia occupatio in externis, magnum impedimentum est interiorum: et infrigidat a caelestibus. Duo sunt quae valde nocent religiosis quod tam parum illuminantur; quia sunt nimis multiplices in exercitiis corporalibus non considerantes ad quid omnia ordinata sunt: et quia non examinant sollicite interiora sua quibus affectionibus moventur ad virtutes vel ad vitia, et quantum distant ab unione cum Deo habenda. Nam tanto quis Deo unitur et plus illuminatur: quanto. a mundi curis magis elongatur. Multa Sta sunt praecipue necessaria et utilia pro conservatione denon sunt homini necessaria scire nec habere: sed curiositas et avaritia trahunt ad multa animae nociva. Placeat tibi propter Christum simplex vestitus et sobria mensa: nec quaeras pretiosa ornamenta. Christus amat cor purum, non cappam pulchram: neque casulam sericam mira varietate contextam. Non optes ut monasterium tuum abundet divitiis et aliis aedificiis: sed ut floreant omnes fratres bonis moribus et virtutibus sanctis. Et si alicubi pulchra et sumptuosa videas, excusare potes et tolerare pro honore Dei et reverentia loci: sed non debes similia affectare.
Quando relinquis amicos propter Christum et non quaeris consolationes hominum, sed permanes in cella faciendo opus tuum: tunc aderit tibi gratia caelestis illuminando cor tuum; et gaudebunt super te angeli sancti, et custodient te ab impugnationibus inimici ne dominentur tibi: sed viriliter ages et precibus eis resistes. Quae ad saecularem scientiam et reputationem humunam trahunt omnino caveas: sed semper humilia sectare sicut fecerunt Iesus et beata virgo Maria. Attende quoque vitam doctrinam et patientiam sanctorum: qui habuerunt veram s sapientiam per quam soli Deo placere studuerunt. Pius Dominus non derelinquit electos suos in mundo afflictos; sed tollit quandoque eos tempestive de laqueis superventuris ne deteriora mala incurrant: quae forte tolerare nequirent.
Debes sollicite cogitare de defectibuss tuis et saepe ingemiscere: ne vincaris, vel seducaris. Ora primo pro propriis miseriis: deinde pro aliis amicis vivis vel defunctis sicut fraterna caritas exigit. Plus tamen confidere debes de Dei gratia et misericordia et sanctorum meritis: quam de tuis precibus et actibus bonis. Habeas firmum propositum te emendandi; et si centum annis posses adhuc vivere, cogita quod propter nihil aliud velis vivere: nisi ut Deo possis perfectius servire.
Contra tria vitia oportet cotidie certare, quae raro plene vincuntur: scilicet contra superbiam, contra gulam et acediam. Superbia latet in corde et multipliciter extollit stultum in propria aestimatione sua; apparet saepe in vestitu, aperitur in voce: notatur in incessu et levitate morum. Gula grave est vitium: quae si refrenata non fuerit, facit hominem dissolutum, pigrum et ad spiritualia ineptum: inducit somnolentiam et excitat libidinem. Acedia multum retrahit a spirituali exercitio ab intenta oratione, et sacrae lectionis studio; quaerit carnis ao mollitiem, fugit laborem, odit cellam, diligit fabulari: delectatur vanis rumoribus, attaediatur interesse divinis. Qui non certat viriliter adversus ista tria vitia parum proficiet in bona vita: et cito cadet ad salia peiora mala ex istis nascentia. Dilectio Dei probatur magis in contemptu sui et omnium terrenorum: quam in pulchritudine verborum. Plus Deus delectatur in humili prece contriti cordis: t0quam in alto clamore curiosae vocis. Semper humilis invenit gratiam; et qui se dat ad simplicem oboedientiam: optimam habebit conscientiam et quietissimam vitam.
Saepe est occultae superbiae signum desiderare habere magnam devotionem vel revelationem: potius te iudica divina consolatione indignum. Nam de defectibus tuis atque excessibus cogitare magis placet Deo et utilius est tibi: quam indagare de caelestibus secretis. Quamdiu non es verus humilis et totus ab intra mortificatus, ita quod laudibus non delectaris nec maledictis moveris: non expedit tibi altiora perscrutari. Christus saepe compescuit apostolos de multis futuris, et subtilibus materiis loqui. Cur ergo tu vis scire quae excedunt scientiam tuam? Munda conscientiam tuam et cave praesumptionem: et stude divinam discere et facere voluntatem non propriam. Sic enim orat sanctus David magnus cognitor caelestium secretorum. Domine ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam. Quicquid ergo humiliorem te non facit et ad maius beneplacitum Dei non tendit, noli cupere nec curare: quia Deo obligaris mundam servare conscientiam, et saeculi abicere vanitatem.
Verba Domini nostri Iesu Christi cum magna diligentia attende; et Davidicos psalmos saepe rumina: quia in illis est vera sapientia et salus tua. Passionem Christi et vulnera Iesu in corde tuo quasi in libro scribe: et totam spem tuam in meritis Christi et sanctorum precibus pone. Quid enim nos fragiles agere possumus: nisi quod multum humiliemus nos sub potenti manu Dei, et coram ipso prostrati veniam petamus?
Resistendo vitiis et insistendo bonis exercitiis concupiscentiae et passiones paulatim minuuntur in nobis: et virtutes amplius roborantur, ita ut homo delectetur in eis frequenter; et maxime si honorem Dei et non suum commodum vel pacem propriam quaerat: quia aliter non esset purum nec vere virtuosum. Nam qui ad Deum omnia opera sua pure non refert: superbus est et vanus. Quicquid boni homo facit, cogitare debet quia donum Dei est, et non se reputet inde. Nam tenetur Deo regratiari et magis se humiliare: ne imputetur sibi ad peccatum et gravius de ingratitudine iudicetur. Omne opus bonum in Deo factum gratiam maiorem meretur: laetificat mentem, et delectat operantem: quia Deum habet adiuvantem. Qui desiderat a Deo consolari taceat de mundanis, oret saepius et raro sit foris. Omne enim peccatum generat tristitiam, corrumpit naturam et meretur poenam. Attende donum Dei in alio et dilige illud sicut vere est donum Dei. Erit autem tuum si diligis illud tamquam tuum, semper tamen totum ad Deum humiliter referendo, ne perdas bonum male utendo. Tunc male uteris bono, si inde extolleris et vane gloriaris. Tunc bene uteris malo, si inde humiliaris et contristaris et per paenitentiam emendas, nec te superbe excusas. Status huius vitae debilis est et plenus periculis, ideo ad Deum semper currendum est et orandum ut nos custodiat et adiuvet in omni luctamine et opere bono usque in finem.
Chapter 1 of 6