Skip to the text

5. De elevatione mentis ad Deum

T Acate et videte quoniam ego ob sum Deus. Ecce inquiro tes N A Deus meus non per sensus e LY) corporeos, neque per sensibiles imagines sed in me super rationes intellectuales; ubi tu luces intellectui meo veritas aeterna bonitas immensa incomprehensibilis claritas, omnem creaturae comprehensionem excedens, omnem aciem mentis repercutiens, et super omnes caelestes spiritus secundum quidditatem te incognite servans: et tamen secundum cuiuslibet beati spiritus capacitatem te totum communicans, atque omnibus et singulis infinitam deitatis tuae gloriam et superessentialem naturae tuae substantiam manifestans. O Trinitas unus verus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus aeterna gloria et summa beatitudo sanctorum; omniumque caelestium virtutum aeterna fruitio: ex quo omnia per quem omnia in quo omnia, procedunt, consistunt, et terminantur. Notas mihi fac vias tuas et semitas tuas edoce me: quoniam viae tuae viae pulchrae, et omnes semitae tuae pacificae. Beati mundo corde et beati pacifici: viae sunt et semitae ad cognitionem vitae contemplativae. Laborandum ergo diligenter et orandum: ut ab omni faece vitiorum cor mundetur: et sic liber ad Deum pateat accessus. Oro te Deus meus et precor te ex totis isintimis meis: libera me et eripe distractum et captivum animum ab omnibus mundi concupiscentiis et corporalibus imaginibus; ut te ipsum in me ipso illuminata ratione inveniam: qui me ad tuam pretiosam et incorruptibilem fecisti imaginem. Non enim in aliqua mundi creatura tanta relucet sapientiae tuae pulchritudo et similitudo; sicut in hominis anima quam tui capacem fecisti: et omnibus creaturis per rationem intellectualem excellentissime praefecisti. Eleva ergo mentem meam ab omnibus terrenis, et purifica cordis mei affectiones: renova me secundum interiorem hominem, et re- 3 forma imaginem tuam per septiformem Spiritus sancti gratiam; quam immortalem invisibilem et incorpoream, omnibus virtutibus habilem aeternae veritatis capacem, sui intellegibilem, rationis compotem, bestiis eminentem: omnibus sensibilibus et visibilibus digniorem ads imaginem et similitudinem tuam creasti. Repelle a me et expelle quidquid potest imaginem tuam maculare et obfuscare ; ne indigna conspectui tuo fiat: et oculos maiestatis tuae offendat. Dignare hanc pretiosam et nobilissimam imaginem tuam caritate informare; intellegentia illuminare, et sine intermissione visitare: quam sine medio intueris et in esse conservas. Recordare quam alto consilio ipsam prius de nihilo sed non pro nihilo condidisti: quam magno sacroque commercio de peccati vinculo ipsam rursus redemisti; et tantae dignitatis creaturam ne sinas substerni mortali vitio: sed ab omni defende malo ac dita per gratiam. Multiplica in ea dona largitatis tuae; et quod minus valet ex infectione corruptae naturae: suppleatur ex supervenienti dono gratiae. O veritas mea et misericordia mea; da mihi te videre sine forma corporea: sine specie imaginaria, et sine omni luce creata. Da purae mentis intellegentia te conspicere: qui mundis cordibus te videndum promisisti. Beati inao quis mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Alta et magna promissio: sed puris ac illuminatis mentibus congrua. Quae dum terrena cuncta relinquunt, et corporea universa transcendunt: recto iudicio aeternae veritatis lucem contemplari merentur. Et quanto longius a creata luce et conditarum rerum ratione recedunt: tanto eminentius supra se in divinae claritatis secretum rapiuntur. O io qualis visus, quam purus intuitus, quam beatus ille oculus: quo sine imaginibus et corporum similitudinibus cernitur veritas Deus. Oportet cor esse liberum et ab omni inordinata affectione purga- 1i5tum; oportet mentem esse inoccupatam ab omni strepitu et imaginatione corporum: si debeat aliquid comprehendere de aeterno incircumscripto lumine illuminante totum mundum. Da mihi Domine, ut in lumine tuo videam lumen; non lumen caeli non lumen terrae, non angelicum non humanum lumen: sed lumen aeternum increatum immensum ineffabile incomprehensibile superessentiale et incommutabile lumen. O quam gravis est mihi sarcina carnis, quam onerosa lex peccati in membris meis: quae impedit et retrahit ab aspectu caelestis luminis; a vultu gloriae Dei, a sogustu felicitatis aeternae, ab introitu civium supernorum: quos laetitia sempiterna circumdat et implet. Largire obsecro Deus in tempore brevi servo tuo gratiam et benedictionem caelestem: qui necdum dignus sum haurire de fonte pleno aquae vivae salientis in vitam aeternam. Visita me frequenter clementissime Iesu, et in amore tuo vehementer accende; ut discam omnia inferiora et creata despicere: et te solum aeternum et increatum bonum pure quaerere, et super omnia te propter te veraciter amare. e Vcerna pedibus meis verbum tuum: g 4 et lumen semitis meis. O Verbum Dei in excelsis, quod omnia praecedit, omnia illuminat; omnia ad perfectum perducit: et nihil inordinatum in creaturis relinquit. Verbum tuum Domine lux mea et gaudium animae meae; sine quo in tenebris sum et in maerore: cum quo gaudio perfungor et lumine. Aperi mihi Domine portam claritatis aeternae: ad inveniendum Verbum tuum in caelo. In caelo permanet Verbum tuum: in generationem et generationem veritas tua.

O aeternum et immensum Verbum, per quod facta sunt omnia: quod omnia novit, omnia iuste et recte disponit. Huius altitudinem caeli non capiunt; profunditatem iudiciorum abyssi expavescunt: slatitudinem orbis terrae non attingit. Aeternum Dei Verbum, multis verbis non exprimitur; nec variis imaginationibus concipitur: nec ab aliquo creato intellectu penetratur: sed super ineffabile et incomprehensibile praedicatur. Credi potest et amari: plene concipi non potest, nec effari; quia hoc Verbum Dei Deus: sicut testatur beatus evangelista Iohannes. In principio, inquit erat Verbum; et Verisbum erat apud Deum: et Deus erat Verbum.

O ineffabile et nimis amabile Verbum; dulce ad audiendum, iucundum ad cogitandum: felicissimum ad fruendum. Hoc multipliciter animae loquitur; videlicet per scripturas, per praedicatores, per angelos et arcanas revelationes: sed multo iucundius et sublimius, cum per se Veritas menti ultro illabitur.

O si possem vacare et videre quam suave sit hoc Verbum verum animae lumen, vita viventium, beatitudo regnantium; credo quod nulla me frangeret pressura laborum, nulla me teneret copia bonorum: sed cito vilesceret et deperiret omne terrenum.

O quam bonum et iucundum est adhaerere Deo, frui Verbo; de Verbo concipere, Verbo vivere: et immortales fructus parere. Non est hoc Verbum quod sono finitur aut mente imaginatur: seds omnem transcendit imaginationem et loquelam. Nam hominis verbum transit; Verbum autem Dei aeternum et immutabile manet: atque cuncta mutabilia immutabiliter disponit. In homine reperitur to prius et posterius, et in omni creatura est esse mensuratum ; nec quicquam perfectum et simpliciter per se bonum, nisi summum aeternum bonum: quod omnibus dat esse, et cuncta conservat in esse.

O unicum Dei Verbum; non ex tempore factum nec in tempore productum, sed ex Patre aeternaliter genitum: pro mortalibus autem in tempore ex virgine incarnatum. O aeternum Dei Verbum, immensum et infinitum, angelorum esca et hominum: quod sumptum non consumitur, nec in edentem transfertur; sed sumentem in se transmutat: et ab omni creato bono, ad aeternum incomprehensibile bonum transducit.

O quid est cognoscere Verbum Dei; quid est audire Verbum Dei, non hominis non angeli: non alicuius creaturae existentis sub caelo. In sinu Patris estao Verbum: in secreto manet unigenitus Patri coaeternus et coaequalis. O quis potest comprehendere illud aut cognoscere; nisi per verbum Verbi? Hinc Verbum in carne ait. Nemo novit Filium nisi sPater; neque Patrem quis novit nisi Filius: et cui Filius voluerit revelare. Opus est ergo revelatione Verbi: ut intellegatur Verbum. Orat propheta ad capiendum Verbum: intellectum inquit ioda mihi et vivam. Vita et salus animae credere Verbo, diligere Verbum: et in Verbo supersperare. Cupit anima fidelis frui Verbo; sed non datur videre illi nec prius experiri: nisi voluntate et revelatione Verbi. Conari potest, desiderare potest; sed comprehendere non potest: nisi se ipsum voluerit in spiritu revelare. Praepara ergo te anima mea: et fac quod potueris. Sede sola, tace ab omni strepitu vitiorum; nec quicquam te moveat foris: nec intus conturbet. Amore summi boni: despice omne temporale. Converte te ex toto interius: ascende paulisper superius. Leva te supra te, transcende omne quod in tempore fit: relinque omne quod creatum est, exclude quidquid modum habet vel gradum quantumlibet altum; ut invenias Verbum increatum: super omnem creaturae cognitionem exaltatum. Quantum te Verbum iuvat tantum poteris ; quantum te illuminat tantum videbis: quantum te accendit tantum ardebis et amabis. In Verbo vinces mundum: in Verbo praevalebis adversus omne malum. In Verbo firmaberis in virtute: in Verbo exaltaberis supra virtutem. Propter Verbum Dei relinques omnia, patrem et matrem, amicos et proximos; id est quidquid caro et sanguis suggerit despicies: et adhaerebis Verbo, ut unus spiritus cum Verbo per amorem fias; ita ut nihil aliud velle aut nolle in parvo vel in magno, in tempore vel in futuro velis aut affectes: nisi quod aeternae Veritati summe placeat. Propter hoc unicum Verbum cognoscendum et amandum: omnia nobis ts scripta sunt et dicuntur. Dixerunt autem sancti Dei magna et plurima scripserunt sicut datum est et capabile hominibus fuit: non tamen prout est in se Verbum dicere umquam potuerunt. Omnia sacra verba ex illuminatione aeterni Verbi; ex ipso omne verum omne bonum omne sanctum: omnis virtus omnis potestas omnis sapientia et intellectus. Per exteriores autem voces et verborum significationes paravit nobis iter ad quaerendum se et inveniendum; ut qui ipsum liquido capere non possumus: per verba sacrae scripturae modo creaturae congruo paulatim attingamus. Non tamen contentari debemus auditu sermonis exterioris: nec pulchritudine sententiarum delectari exterius; sed semper niti ad interiora et quaerere longe supra nos aeterna: immo unum summum bonum aeternum. Hoc sangelos pascit sine medio: hoc fideles sacro erudit eloquio; et quandoque per internas illuminationes ad se libere volare facit: donans sentire quod omnem rationem et modum excedit.

DE AESTVANTI DESIDERIO ANIMAE omine ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non isest absconditus. En aestuat cor meum ad desiderium aeternitatis; atque memorando aeterna et desiderando caelestia grave est pondus propriae actionis: taediosum fit nimis quidquid video in terrenis. Displicet omne humanum solacium; nec invenio doloris mei remedium: nisi cor meum fuerit tecum perfecte unitum. Tu Domine Deus tu doloris mei causa; tu auctor languoris: tu importabilis aestus amoris. Tu me vulneras sagittis occultis; tu me incendis, tu me totaliter penetras: et omnes vires meas consumis. Cur me dimittis languidum iacere; et in suo aestuante desiderio anxie gemere? Quare fugis tam repente in regionem longinquam et in inaccessibilem caliginem ; ubi te sequi non valeo? Noli amator sancte, noli desiderantem te videre despicere: noli te diu abscondere; sed da veniams inquirenti et cito revertere: quia sine te non possum durare nec vivere. Quod si me affligere vis et probare; fac sicut vis et placet: verumtamen gratiam et misericordiam tuam noli mihi penitus auferre. Inveniam obsecro gratiam in conspectu tuo: et inter electos tuos me digneris cognoscere. Noli me in tenebris relinquere, nec patiaris me opprimi tristitia; sed porrige mihi dexteram tuam: et lucem miserationum tuarum mihi restitue.

Omine Iesu Christe spes mea etzo 4 totum refugium meum; solacium vitae meae et informatio morum, hodie abrenuntio omnibus quae in mundo sunt propter amorem tuum, et haec perficere cupio ad tui nominis honorem. Ab-os renuntio omnibus amicis parentibus cognatis et propinquis, caris notis et sodalibus universis, omnibus quoque civitatibus castellis villis, montibus et vallibus, rivulis et fontibus, campis pratis et nemoribus, omnibus ornatibus et pulchris aedificiis, psalteriis citharis organis musicis cantilenis, floribus odoribus, omnisbus iucunditatibus societatibus conviviis, collocutionibus visitationibus, salutationibus favoribus honoribus et deliciis hominum, omnibus scurrilitatibus rumoribus ludis locis risibus, evagationibus discursibus tumultibus et inutilibus occupationibus omnibus divitiis rebus proprietatibus curis dignitatibus, solaciis recreationibus externis, et quibuscumque potest caro temptari allici et delectari et spiritus imis pediri et inquinari. Te vero hodie eligo mihi in Deum protectorem meum, in gubernatorem vitae meae, in provisorem omnium necessitatum mearum, in consolatorem omnium dolorum et angustiarum ac temptationum omniumque laborum meorum, quibus laborare me necesse est numero dierum vitae meae pro amore tuo et animae meae salute. Tu refugium meum tu domus mea, tu civitas mea, tu habitatio mea, tu cibus meus, tu potus meus, tu requies et refectio, tu socius dilectus, tu intimus amicus, tu cognatus et proximus, tu frater et soror, tu pater et patronus, tu pastor et custos totius vitae meae, cui me et omnia mea fideliter commendo, quia non est salus extra te, nec tuta vita absque te. Fiat ergo misericordia tua Domine super me, et gratia tua in omnibus comitetur mecum, sitque oculus tuus super me die ac nocte, et manus tua protegat me semper a dextris et a sinistris, ac recto itinere me digneris perducere in domum habitationis gloriae tuae, ubi te merear laudare et benedicere sine fine. Amen.

Ro te Domine Pater sanctissime qui omnia in numero et pondere, et mensura fecisti, qui famulatum tibi debitum ab omni creatura rationali vis exhiberi, et praecipue in servis tuis spontaneum servitium diligis et exquiris, dirige actus meos spontaneos in beneplacito tuo, et ad imperium aeternae dispositionis tuae rebelles motus carnis meae reflecte, propriasque voluntates ex integro frangere mihi concede. Sic ordina cunctas affectiones meas ut malas statim ab initio respuam, bonas fortiter teneam, puras diligam teque sine corporea imaginatione contemplari discam. Sic tempera vires meas et operationes exterius ut non totus inhaeream infimis, sed semper potens sim me convertere interius, et sine gravi tardatione ascendam ad caelestia. Sic me conserva in aeternorum desiderio, in amore sanctarum virtutum in fruitione caelestium, ut tu Domine Deus ampliorem sinde habeas honorem et ego salubriorem profectum suscipiam. Non mihi veniat ex tua visitatione pes superbiae nec me vexet pestis vanae gloriae, non me sinas satanae decipi illusione neque falsa rapi dulcedine nec privata devotione extra communitatem recedere, neque immoderata frangi exercitatione, .sed da mihi cuncta cum discretione agere, sine sollerti consilio nil praetendere, cum timore et isreverentia maiestatis tuae in conspectu tuo munde ac libere sine omni passione et corruptibilium rerum affectione incedere. Da humilem et quietum spiritum possidere, effusum et immoderatum numquam esse nulli quoque creaturae vitioso affectu inhaerere, sed tibi soli cor meum mundum et tranquillum conservare: ut semper ad caelum mente erectus et tibi Deo meo secrete intentus, a nulla re visibili capiar, sed verus mundi contemptor permaneam. Sic exteriora pro loco et tempore da congruenter perficere, ut nullum interioribus meis sint detrimentum, sed omnis labor et actio pro te assumpta ad liberius postmodum vacandum iuvamen mihi praestent et ducatum. Omne etiam quod ago exterius, aut quicquid interius intellegere possum, da mihi simpliciter et pure pro maiore nominis tui honore et beneplacentioris voluntatis tuae amore perficere, meques ipsum tibi in omni re desiderabili aut naturae contraria prompte resignare, patienter quoque praesentis vitae sarcinam quoadusque iusseris et meae vocationis terminus venerit perferre, corpus quoque et animam tibi Creatori meo fideliter commendare. Memento mei Deus in hora extremae necessitatis, et fac misericorditer cum servo tuo, qui non in meritis meis, sed in tua miseratione et pietate confido.

© )Nelina te anima mea humiliter et sponte sub Deo incurva te profunde sub omni creatura propter Deum. Fac te minimum in corde tuo, nec te dignum aestimes communi hac luce frui, quia Deum et sanctos peccatis tuis offendisti, nec debitam reverentiam eis exhibuisti. Cito ergo ad lacrimas recurre, et cum magna cordis contritione veniam deprecare, ut tibi misericorditer Deus indulgeat, quicquid contra eius benignitatem deliquisti. Antequam dies extrema et mortis hora veniat, lacrimis et precibus studeas faciem pii Conditoris reconciliare, et tuam vitam deinceps ex toto in melius '5 mutare proponas. s ORATIO DE LACRIMOSA CONmisericordissime Deus cuius na- WNEZZA tura bonitas et opus misericordia i10est, da mihi secundum multitudinem miserationum tuarum perfectam peccatorum meorum habere contritionem, ut dolore cordis intrinsece compunctus amarissime flere valeam, et scelera mea atque isdelicta universa, digna castigatione extorquere, eaque sacro paenitentiae lavacro abluere possim et purgare, quatinus remissionem omnium peccatorum meorum te propitiante merear percipere, atque in ?0tua miseratione respirare. Da mihi zelo iustitiae adversum me armari et tamquam contra pessimum peccatorem, et iniquum latronem commoveri et insurgere, quoniam te Deum meum Creatorem caeli et terrae gravissime offendi gloriam et honorem tibi debitum non reddidi sed saepe furatus sum mihi aliquid boni attribuendo animam meam iaculis peccatorum frequenter confodi, graviter vulneravi, et faciliter consentiendo temptationibus carnis spiritum letaliter occidi. Da ergo mihi Domine Deus iudex iuste fortis et patiens tantam contritionem peccatorum meorum et dolorem, quantam dignams noveris peccatis meis deberi, magisque in praesenti punias et castiges quam in futuro iudicio mala mea reserves et condemnes. O pie o clemens Deus esto propitius mihi indigno et maximo peccatori, qui propter peccatores et iniustos in hunc mundum venire dignatus es atque pro eorum reconciliatione ex caritate crucifigi et morte turpissima condemnari non recusasti.

Omine Deus virtutum, cuius est 4 totum quod est optimum insere cordi meo amorem tui dulcissimi nominis. Planta in me radices verarum virtutum, et germina sanctae meditationis cum viriditate boni operis fac excrescere et sursum pullulare, ne velut infructuosa arbor stem in domo tua otiosus, sed potius tamquam, olivam fructiferam me excole, et quicquid vitiosum in me reppereris radicitus extrahe et ad nihilum redige.

Da mihi odium vitiorum meorum, victoriam passionum, mortificationem concupiscentiarum et superborum motuum suppressionem, extinctionem invidiae, mitigationem iracundiae expulsionem acediae, detestationem avaritiae repulsionem malaetristitiae,contemptum gloriae, fugam honoris et omnium consolationum terrenarum abiectionem, ita ut nil terrenum nil caducum nil vanum nil curiosum, nil carnale nil blandum nil asperum, nil cupidum nil lividum nil falsum nil fictum, cor meum tangat moveat vel alliciat, capiat illaqueet aut seducat. Da fastidium omnium terrenorum desiderium aeternoisrum, amorem omnis boni assecutionem omnis virtutis, cognitionem summae veritatis fruitionem aeternae felicitatis. Concede beatam ac felicem mortis horam invenire et in timore tuo et caritate semper ambulare. Evacua cor meum ab omni creatura et ab omni quod me impedire potest et obtenebrare. Sim simplex purus et totus in te fixus ac suspensus. Da veram internam et divinam pacem, et sine omni perturbatione mentem possidere tranquillam. Da ad aliquid temporale vitiose non affici, nec ab hominibus velle agnosci nec curari nec stulte amari quia omnes seducunt et seducuntur, qui extra te aliquid inordinate cupiunt vel diligunt. Nullum ad me hominem, per blandimenta aut obsequia fac me trahere, sed omnes a me sapienter removere ad te vero salubriter dirigere, nilque in homine aut aliqua creatura respicere et amare nisi quod tuum est et propters quod facti sunt.

ORATIO. DE PATIENTIA IN TRIBV- )omine Deus dilecte sancte Pater £ meus non sum dignus a te consolari et visitari, sed duris verberibus castigari et flagellari. Ego merui gravitates multas, et varias tribulationes habere quia valde peccavi, et innumeris beneficiis tuis ingratus extiti. Ego non sum dignus sicut ceteri boni fideles et devoti fratres mei divinis consolationibus recreari, et inter caelestes convivas computari. Sed obsecro te Pater sancte dulcis -— © ac pie Domine fac me unum ex minimis vernaculis tuis ut sim saltem novissimus pedisequus eorum, quorum vestigia non sum dignus osculari. Habeant ipsi consolationes multas et magnas, quos speciali amore diligis et honoras, mihi minimo et infelici magnum et acceptabile sit quod me affligendo doloribus et contrarietatibus diversis mihi non parcis. Da patientiam pie Domine, et sit mihi omnis tribulatio et angustia super omnem consolationem desiderabilis et beneventa. Et hoc singulariter pro honore tuo patiar et gratum habeam, non pro meo lucro sampliando vel mercede potiori speranda. Meum lucrum maius non sit quam libenter pro honore tuo pati et usque ad imum desiderare vilipendi et annullari atque cunctorum hominum vestigiis, veraciter subici et humiliter substerni. Infulge cordi meo veritas summa Deus meus lux sempiterna, ut mihi ipsi vilescam, meque despiciam, et tamquam exulem peregrinum et pauperem ignotum, sicut issolitarium neglectum ab omni creatura relictum ac omni consolatione humana indignum, in hoc mundo me teneam et praeter in te spem et solacium nullibi quaeram, sed me tamquam mortuum super terram et mundo sepultum existimem, cuius memoria iam diu praeteriit, nec est invenire aliud vestigium, nisi vile latens sub terra sepulchrum. Da mihi aeterna sapientia Patris haecintenta mente assaepius percogitare, et considerare novissima mea semper etad futurumiudicium me praeparare, faciemque tuam praevenire precibus et lamentis.

Chapter 5 of 6